Caput 128
Capitulum 128
POSTQUAM ostendit Sanctus "Thomas hominem per divinam legem circa corporalia ordinari, vult id quod suum erat principale intentum prosequi, scilicet ostendere quibus praeceptis homo ad proximum ordinetur . Circa hoc autem duo facit: primo, ostendithominem per quaedam praecepta ordinari ad proximum; secundo, ostendit quod ea quae praecipiuntur, sunt etiam secundum naturam recta, capite sequenti.
Circa primum tria facit: primo, ostendit ex praecedentibus hominem ordinari per divinam legem ad habendum pacem et concordiam cum proximo ; secundo, quibus praeceptis ad hoc ordinetur ; tertio , quomodo multipliciter ad praeceptorum observantiam inclinetur.
L Primum probat primo sic. Secundum praedicta, ordinatur homo per divinam legem ut ordinem rationis servet in omnibus quae in eius usum venire possunt. Ergo oportet ut ex divina lege instituatur ut homo secundum ordinem rationis se habeat ad alios homines. — Probatur consequentia. Quia inter omnia quae in usum hominis veniunt, praecipua sunt alii homines: cum homo animal sociale sit.
Secundo. Finis divinae legis est ut homo Deo adhaereat. Sed in hoc iuvatur unus homo ex alio, tam quantum ; ad cognitionem, quam etiam quantum ad affectionem. Ergo etc. — Minor probatur. Quia iuvant se homines mutuo in cognitione veritatis, et unus alium provocat ad bonum: ut ostenditur Prov. xxvir, et Eccle. 1v.
Tertio. Ad divinam providentiam pertinet singula quae ei subsunt, sub debito ordine continere: ut scilicet suum ordinem et gradum teneat unumquodque. Ergo et divina lex sic homines ordinare debet ut unusquisque suum ordinem teneat. Quod est homines habere pacem inter se, secundum Augustinum. — Probatur consequentia. Quia lex divina est quaedam ratio divinae providentiae ad homines gubernandos.
Quarto. Quandocumque aliqua ordinantur sub aliquo, oportet illa concorditer esse ordinata ad invicem: alias se impedirent in consecutione finis communis, ut patet in exercitu. Sed unusquisque homo per divinam legem ordinatur ad Deum. Ergo etc.
Advertendum quod hominem se habere secundum ordinem rationis ad alios homines, et inter homines esse concordiam ordinatam et pacem, pro eodem accipit Sanctus Thomas. Nam ratio unum hominem ad concordiam cum aliis hominibus ordinat, cum omnium sit unus communis finis: quae enim ad unum finem communem ordinantur, ad illius consecutionem concordes sunt. Et ideo prima ratio de ordine rationis unius hominis ad alios conciudit ; reliquae vero de hominum societate et concordia.
II. Secundo, ostendit Sanctus Thomas praeceptorum convenientiam quibus homo ad proximum ordinatur . Et arguit sic. Tunc ordinata concordia inter homines servatur, quando unicuique quod suum est redditur, quod est iustitiae, ut dicitur Jsaiae xxxii. Ergo per legem divinam oportuit iustitiae praecepta dari: ut unusquisque redderet unicuique quod suum est, et abstineret a nocumentis ei inferendis. Sed praecepta quae ordinant hominem ad proximum, sunt huiusmodi. Ergo etc.
Probatur minor. Nam in praecepto de honore parentum, posito Exod. xx, intelligitur praecipi ut tam parentibus quam aliis unusquisque reddat quod debet, iuxta Apostoli monitionem Aor. xur, — In praeceptis vero, Non occides, Non moechaberis, Non furtum facies, praecipitur abstinendum esse a nocumento factis inferendo proximo, aut in persona propria; aut in persona coniuncta; aut in exterioribus rebus, In praecepto autem, Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium, prohibetur ne verbo contra iustitiam proximus offendatur. - Quia vero Deus etiam cordium iudex est, prohibemur duobus aliis praeceptis ne etiam. corde proximum offendamus, concupiscendo scilicet eius uxorem, aut aliquam aliam eius rem.
2. Advertendum est, ex doctrina Sancti Thomae I II5, q. c, in multis articulis, quod licet in decalogo non ponantur nisi praecepta superius enumerata, sunt tamen in divina lege multa alia praecepta moralia, ut patet in Deuteronomio et Levitico. Sed si recte consideretur, omnia ad praecepta decalogi ordinem habent. Nam praecepta de dilectione Dei et proximi se habent ad illa ut principia communia et ex se manifesta ad conclusiones: et ideo in haec referuntur praecepta decalogi ut conclusiones in principia . Et idem dicendum est de praecepto fidei: hoc enim quod est credere in Deum, est primum et per se notum habenti fidem . Alia vero praecepta moralia quae in Sacra Scriptura enumerantur, ad praecepta decalogi reducuntur per modum cuiusdam additionis ad ipsa: ut late declarat Sanctus Thomas loco praeallegato, articulo 11, discurrendo per singula.
III. Tertio loco ostendit Sanctus Thomas quomodo multipliciter homo ad observantiam praeceptorum inclinatur . Et ait quod aliqui ad hoc ab intrinseco inclinantur: dum scilicet voluntarie observant legis praecepta, per amorem. ad Deum et proximum. Unde ex dilectione tota legis impletio dependet: ut dicitur Rom. xur et Matth. xxu. Intellige: quia qui diligit Deum et proximum, omnia legis praecepta sponte et delectabiliter implet. - Aliqui vero non ab intrinseco, et sponte faciunt quod lex iubet, sed timore poenarum; et non liberaliter, sed serviliter legem implent; quod ostenditur Zsaiae xxvi.
Ex hoc infert Sanctus Thomas [quod], cum ii qui ab interiori inclinantur ad legis observantiam, sibi ipsis sint lex, habentes caritatem, quae eos loco legis inclinat et liberaliter operari facit, non fuit necessarium quod propter eos lex poneretur, sed propter illos qui ex seipsis non inclinantur ad bonum. Unde I Tim. 1, dicitur quod lex iusto non est posita, sed iniustis: non quidem quia iusti, non teneantur ad legem implendam; sed quia seipsis, etiam sine lege, ad ; iustitiam faciendam inclinantur.
Ad huius evidentiam, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae loco praeallegato, quod, cum omnia moralia praecepta sint de lege naturae, praecepta decalogi a primis praeceptis, quae sunt de dilectione Dei et proximi, tanquam conclusiones immediatae dependent: et ideo talia sunt quod statim in mente cuiuslibet popularis cadere possunt. Alia vero moralia praecepta non sunt adeo cuilibet manifesta, sed per diligentem inquisitionem sapientum inveniuntur rationi consentire: et ista continentur in praeceptis decalogi sicut conclusiones in principiis, Ex quo patet quod omnia praecepta moralia aliquo modo in praeceptis dilectionis continentur. Et ideo bene dictum est quod iusti ex seipsis, etiam sine lege cogente, ad observandam iustitiam inclinantur. Ex eo enim quod caritatem habent, qua Deum et proximum diligunt, in qua omnia praecepta virtualiter continentur, ex caritate ad omnia implenda praecepta inclinantur, etiam nulla alia existente lege. Cetera quae ad decalogi praecepta spectant, late de- . terminat Sanctus Thomas loco praeallegato; et IT IF, q. cxxm; et III Sent, d. xxxvir.
On this page