Text List

Caput 129

Capitulum 129

Commentaria Ferrariensis

QUIA posset aliquis existimare, immo aliqui tenuerunt, ea quae lege divina praecipiuntur, esse solum hac ratione recta quia sunt lege posita, vult Sanctus Thomas ostendere quod Auiusmodi non solum rectitudinem habent quia sunt lege posita, quia per legem statuta et urdeata sunt, sed etiam secundum naturam.

Et arguit primo sic. Ex praeceptis legis divinae mens hominis ordinatur sub Deo; et omnia alia quae sunt in homine, sub ratione, Ergo ea quae lege divina praecipiuntur, sunt secundum se naturaliter recta. — Probatur consequentia. Quia naturalis ordo requirit ut inferiora superioribus subdantur.

Secundo. Homines ex divina providentia naturale iudicatorium rationis sortiuntur ut principium propriarum operationum. Ergo sunt aliquae operationes naturaliter homini convenientes, quae sunt secundum se rectae. — Probatur consequentia. Quia naturalia Pru ad ea ordinantur quae sunt naturaliter.

Tertio. Hominum est natura determinata. Ergo oportet esse aliquas operationes secundum se homini convenientes. — Probatur consequentia. Quia quorumcumque est natura determinata, oportet esse operationes determinatas quae illi naturae conveniant: cum operatio uniuscuiusque ipsius naturam sequatur.

Advertendum quod ratio haec supponit tanquam manifestum ea quae alicui naturae ex se conveniunt, esse ex seipsis bona et recta: quia natura non inclinat ad malum, sed potius ad bonum. Quod significatur cum dicitur illud esse maturae conveniens. Et ideo, cum per rationem hanc conclusum sit hominem habere aliquas operationes secundum se illi convenientes, satis manifestum relinquitur aliquas hominis operationes secundum suam naturam bonas esse.

II. Quarto. Est homini naturale quod sit animal sociale. Ergo et naturale est quod unicuique conservet quod suum est, et quod ab iniuriis abstineat. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia unus homo non sufficit ad omnia quae sunt humanae vitae necessaria. — Consequentia vero probatur. Quia cuicumque aliquid est naturale, etiam id sine quo conservari non potest, est naturale: cum natura non deficiat in necessariis. Humana autem societas conservari non potest nisi unicuique conservetur quod suum est, et ab iniuriis abstineatur.

Quinto. Omnis homo. naturaliter habet quod utatur rebus inferioribus ad suae vitae necessitatem. Sed in usu rerum est aliqua determinata mensura humanae vitae conveniens, quae si praetermittatur, fit homini nocumentum: sicut in inordinata ciborum sumptione apparet. Ergo sunt aliqui actus homini naturaliter convenientes.

Advertendum quod ista ratio fundatur super hoc manifesto principio: Jd :m homine naturaliter est rectum, quod determinatam mensuram a natura institutam non excedit. Quia tale est secundum rationem: omne autem quod est secundum rationem, est rectum.

III. Sexto. Secundum naturalem ordinem corpus hominis est propter animam, et inferiores animae vires propter rationem. Declaratur similitudine materiae, et instrumenti. Ergo est naturaliter rectum ut sic procurentur ab homine corpus et inferiores animae vires, quod ex hoc actus rationis et bonum ipsius minime impediantur. Si autem secus accideret, erit naturaliter peccatum, — Consequentia probatur. Quia ex eo quod ad aliud ordinatur, dicitur rei auxilium provenire, non autem impedimentum.

Ex hac ratione infert Sanctus Thomas vinolentias, comessationes, ac inordinatos venereorum usus, per quae actus rationis impeditur; et subdi passionibus, quae liberum iudicium rationis esse non sinunt: esse naturaliter mala.

Ista ratio habet pro fundamento quod illud est naturaliter rectum quod secundum naturae ordinem et institutionem fit: e contrario autem naturaliter malum est id quo naturae ordo pervertitur aut impeditur.

Septimo. Homo ordinatur naturaliter in Deum sicut in finem. Ergo ea quibus homo inducitur in cognitionem et amorem Dei, sunt naturaliter recta: naturaliter autem mala quae e contrario se habent. — Probatur consequentia. Quia unicuique naturaliter conveniunt ea quibus tendit in suum finem naturalem: quae autem e contrario se habent, sunt ei naturaliter inconvenientia.

IV, Ex praedictis infert Sanctus Thomas quod bonum et malum in humanis actibus non solifm sunt secundum legis positionem, sed etiam secundum naturalem ordinem. Quod auctoritate Psalmi confirmatur.

Per hoc autem excluditur error dicentium iusta et recta esse solum secundum legem posita.

Advertendum quod Sanctus 'Thomas in nonnullis praedictarum rationum hoc solum conclusit, quod sint in humanis actibus aliqua secundum naturam recta: quia hoc suffuciebat sibi ad excludendum positionem illorum qui ponebant ea quae lege divina praecipiuntur, non esse recta nisi quia sunt lege posita, eo quod dicebant non esse aliquid. rectum et iustum nisi secundum quod est lege positum et institutum. Per hoc enim quod ostenditur aliqua esse recta secundum naturam, constat fundamentum positionis eorum destructum esse.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 129