Caput 130
Capitulum 130
POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas quid de necessitate praecepti divina lex intendat, vult de eius intentione quantum ad consilia determinare . Circa hoc autem duo facit: primo, convenientiam quorundam consiliorum, ad quae omnia alia consilia reduci videntur, ostendit; secundo, contra impugnantes observantiam horum consiliorum disputat, capitibus sequentibus,
Circa primum tria facit: primo, adducit ipsa legis consilia et eorum convenientiam ; secundo, ostendit quomodo ea quae consuluntur, ad perfectionem se habeant; tertio, quaedam corollaria infert .
I. Quantum ad primum, ponitur haec conclusio: Cozvenienter in lege divina datur consilium de paupertate, Matth. xix; de castitate, 1 Cor. vu; et de obedientia, ad Hebr. ult.
Probatur sic. Convenienter dantur in divina lege consilia quibus homines ab occupationibus praesentis vitae, quantum possibile est, retrahantur terrenam vitam agentes . Ergo convenienter dantur praedicta consilia.
Probatur antecedens. Convenienter dantur homWhi ea consilia-quibus liberius Deo vacet: cum optimum eius sit Deo adhaerere et rebus divinis. Ergo et ea convenienter dantur quibus ab occupationibus praesentis vitae retrahantur: cum impossibile sit ut homo circa diversa intense operetur.
Consequentia vero probatur. Quia occupantur homines, secundum communem modum humanae vitae, circa propriam personam, quid agant aut ubi conversentur; circa personas sibi coniunctas, praecipue circa uxores et filios; circa exteriores res procurandas, quibus homo indiget ad sustentationem vitae. Huiusmodi autem occupationes per tria praedicta amputantur: primum quidem per obedientiam, per quam homo dispositionem suorum actuum superiori committit; secundum per virginitatem vel continentiam, per quam homo, secundum Apostolum, sollicitus est quae Domini sunt; tertium vero per paupertatem, per quam homo res humanas abiicit, quibus animus sollicitudine aliqua implicari solet.
Notat autem Sanctus Thomas quod haec dicuntur cozsilia et admonitiones, inquantum suadetur homini ut, propter meliora, minus bona praetermittat. Non autem dicuntur praecepta: quia non ita necessaria est homini ad iustitiam. illorum observatio ut sine hoc iustitia esse non possit.
II. Secundo, ostendit quomodo praedicta ad perfectionem se habeant . Et ponit duplicem modum. Primus est, quod ad perfectionis statum pertinent, non tanquam perfectiones, sed tanquam dispositiones ad perfectionem. — Probatur. Quia summa perfectio humanae vitae in hoc consistit quod mens hominis Deo vacet. Ad hoc autem praedicta tria maxime videntur disponere. Quod ostenditur dum Dominus, paupertatem suadens, ait: Si vis perfectus esse.
Adverte quod Dominus, in illa auctoritate, dum ait, Si vis perfectus esse, vade et vende etc., dat intelligere paupertatem non esse ipsam perfectionem, sed quandam ad ipsam dispositionem. Dum vero ait, Veni et sequere me, dat intelligere perfectionem in sequela ipsius, quae scilicet est per amorem caritatis, consistere.
2. Secundus modus est, quod possunt ad perfectionem pertinere tanquam effectus et signa. Declaratur. Quia cum mens vehementer amore alicuius afficitur, consequens est quod alia postponat. Et sic, cum mens hominis amore et desiderio ferventer in divina fertur, in quo perfectio consistit, sequitur ut omnia quae ipsum retardare possunt quo minus feratur in Deum, abiiciat. - Confirmatur hoc auctoritate Cantic. viu, Matth. xmi et Philip. ur.
III. Tertio, infert Sanctus Thomas duo corollaria . Unum est, quod qui praedicta tria Deo vovent, convenienter in statu perfectionis esse dicuntur. — Probatur. Quia ista tria dispositiones ad perfectionem sunt, et effectus, et signa.
Secundum est, quod praedictorum professores religiosi dicuntur convenienter, quasi se Deo et sua in modum cuiusdam sacrificii dedicantes. — Probatur. Perfectio, ad quam praedicta disponunt, in vacatione mentis circa Deum consistit. Ergo etc. - Probatur consequentia. Quia religio in divino consistit cultu.
IV. Circa id quod dicitur , ista non esse perfectiones, sed dispositiones ad perfectionem, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae II II, q. c.xxxiv , quod perfectio rei potest dupliciter accipi: uno modo, simpliciter et primo; alio modo, secundum quid et secundario. Perfectio simpliciter et primo consistit in complemento substantiae et naturae rei: sicut animal perfectum dicitur cui nihil deficit de iis quae ad naturam spectant animalis. Perfectio autem secundum quid et secundario in iis quae substantiae adiacent, puta in colore aut aliquo huiusmodi, consistit. Quia ergo vita Christiana specialiter in caritate consistit, ideo perfectio Christianae vitae simpliciter et primo secundum quoddam caritatis complementum attenditur. Perfectio autem secundum quid et secundario attenditur etiam secundum alias virtutes, Tria igitur praedicta dicuntur non esse perfectiones, non quia non sint aliquod bonum Christianae vitae: sed quia non primo et simpliciter in ipsis Christianae vitae perfectio, secundum quam simpliciter dicitur homo perfectus in vita Christiana, consistit; sed secundum quid tantum et secundario, inquantum per ipsa disponitur homo ad eam quae est simpliciter Christianae vitae perfectio, scilicet ad hoc ut mens totaliter feratur in Deum per affectum.
V. Circa primum corollarium , advertendum est, ex doctrina Sancti Thomae loco praeallegato , quod in statu perfectionis proprie dicitur aliquis esse, non ex hoc quod habet actum dilectionis perfectae, sed ex hoc quod obligat se cum quadam solemnitate ad ea quae sunt perfectionis. Quia ergo voventes, praesertim solemni voto, obedientiam, continentiam et paupertatem, se obligant cum quadam solemnitate ad ea quae sunt perfectionis, tanquam videlicet ad perfectionem disponentia; idep convenienter illatum est, ex eo quod ista dispositiones sunt ad perfectionem, ea voventes esse in statu perfectionis.
2. Circa secundum corollarium, attendendum, ex doctrina Sancti Thomae in eodem libro, q. crxxxvr , quod religio est, ut superius etiam est dictum , per quam quis aliquid ad Dei servitium et cultum exhibet. Ideo per quan-. dam excellentiam, qui se totaliter mancipant divino servitio, quasi holocaustum Deo offerentes, religiosi dicuntur. Propterea recte infert Sanctus "Thomas illos convenienter religiosos dici qui praedicta tria profitentur, ex hoc quod illa ad perfectionem disponunt, quae in vacatione mentis circa Deum posita est. Ex hoc enim quod illa profitentur, constat quod se totos Deo offerunt ut totaliter illi adhaereant, in quo religio consistit.
On this page