Caput 131
Capitulum 131
POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas convenienfiam consiliorum quae in divina lege traduntur, vult contra eos qui horum consiliorum observationem impugnant, disputare . Circa hoc autem tria facit: primo, disputat contra impugnantes voluntariam paupertatem; secundo, contra impugnantes perpetuam continentiam, cap. cXXXVI; tertio, contra impugnantes obedientiae votum, cap. cxxxvir.
Circa primum tria facit: primo, rationes impugnantium voluntariam paupertatem adducit; secundo, veritatem determinat, cap. cxxxm; tertio, obiectionibus respondet, cap. cxxxiv.
Circa primum duo facit: primo, ponit obiectiones contra voluntariam paupertatem absolute; secundo, ponit obiectiones contra particulares modos in paupertate vivendi, capite sequenti.
Quantum ad primum, ait quod Vigilantius, et quidam alii eius sectatores, paupertatis propositum iis rationibus improbarunt.
Primo. Homines ad suae vitae conservationem multis indigent quae non omni tempore inveniri possunt. Ergo inest homini ut ea congreget et conservet: ut patet ex aliis animalibus. Ergo est contra legem naturalem congregata dispergere per paupertatem.
Secundo. Per substantiam exteriorum bonorum vita hominis conservatur. Ergo, sicut ex naturali lege unusquisque suam vitam conservare tenetur, ita et exteriorem substantiam. Ergo contra legem naturae est quod aliquis sibi necessaria subtrahat.
Tertio. Est naturale hominibus ut unus alium in necessitatibus iuvet. Sed ab hoc auxilio ferendo se faciunt impotentes qui exteriorem substantiam abiiciunt. Ergo etc. Quarto. Si habere substantiam huius mundi malum sit, sequitur quod alicui indigenti dare substantiam huius mundi sit' malum, et auferre habenti sit bonum. Hoc est inconveniens. Ergo bonum est habere substantiam huius mundi. Ergo etc.
Quinto. Paupertas est occasio mali: scilicet furti, adulationis, periurii, et huiusmodi. Ergo vitanda.
On this page