Text List

Caput 132

Capitulum 132

Commentaria Ferrariensis

SECUNDO, ponit obiectiones contra particulares modos | paupertatis .

I. Primus modus est quod possessiones singulorum vendantur, et de pretio omnes communiter vivant. Quod ab Apostolis in lerusalem servatum videtur, ut patet Act. iv. Contra hunc arguitur. Tum quia qui talem paupertatem sectantur, remanebunt absque sustentatione vitae.

Tum quia non est facile ut plures, habentes etiam magnas possessiones, hanc vitam assumant. — Et etiam possessionum pretium non sufficeret in multum tempus. Tum quia possibile est, et facile, huiusmodi pretium | fraude dispensatorum, vel furto aut rapina deperire.

Tum quia, cum accidat homines locum mutare, non erit facile providere de huiusmodi pretio iis quos oportet forte per diversa loca dispergi.

II. Secundus modus est ut possessiones habeant communes, quibus singulis provideatur: ut in pluribus monasteriis.

Contra hunc instatur, quia videtur impedire finem voluntariae paupertatis. 'Tum quia multos oportet circa procurandas possessiones esse sollicitos. — Tum quia communis possessio solet esset causa discordiae. Discordia autem maxime impedit vacationem mentis circa divina.

III. Tertius modus est ut de laboribus manuum suarum vivant. Quem modum Apostolus sequebatur et aliis suadebat, II Thess. III.

Contra hunc arguitur primo, quia vanum videtur esse quod quis, relinquens id quod est necessarium ad sustentationem vitae, iterum acquirere laboret. i

Secundo, quia hoc non videtur conveniens proposito assumentium voluntariam paupertatem. Maiorem enim sollicitudinem requirere videtur quod aliquis proprio labore sibi victum quaerat, quam quod iis quae habet utatur: praecipue si habeat moderatas divitias.

Tertio, quia Dominus, sub similitudine volucrum et liliorum campi, videtur Apostolis laborem interdicere manualem.

Quarto, quia hic modus videtur insufficiens. Tum quia iulti sunt qui nulla arte possunt labore manuum vitam transigere. Et sic melioris conditionis essent ad perfectionem vitae capessendam rustici et artifices quam sapientes et divites, Et etiam contingit aliquos paupertatem voluntariam. assumentes infirmari, aut alias ab opere manuali impediri. - Tum quia, cum non modici temporis labor sufficiat ad necessaria vitae quaerenda, voluntariam paupertatem huiusmodi sectantes circa laborem manuum maius tempus suae vitae consumerent, et sic ab aliis spiritualibus exercitiis impedirentur. Et per consequens voluntaria paupertas magis impediret perfectionem vitae quam ad ipsam disponeret.

Si diceretur laborem manuum ad tollendum otium necessarium esse: — hoc non sufficit. Tum quia melius tolleretur otium per occupationes in virtutibus moralibus, quibus divitiae organice deserviunt. - Tum quia vanum esset dare consilium de paupertate propter vitandum otium, nisi daretur ad hoc ut homines nobilioribus exercitiis vacarent quam illis qui sunt secundum communem vitam hominum.

Si etiam diceretur quod talis labor est necessarius ad concupiscentias domandas: — hoc non est ad propositum: quia quaerimus, utrum sit necessarium quod voluntarie pauperes victum labore manuum quaerant. — Et praeterea, possibile est multis aliis modis carnis concupiscentias domari. Et divites etiam ad hunc finem labore manuum uti possent.

IV. Quartus modus est ut vivant de iis quae ab aliis inferuntur. Quem modum videtur Dominus cum suis discipulis observasse, ut patet Luc. vir.

Contra hunc arguitur primo, quia non. videtur rationabile quod aliquis dimittat sua et vivat de alieno.

Secundo, quia videtur inconveniens quod aliquis ab alio recipiat, et nihil ei rependat. Posset enim sustineri ut illi vivant hoc Inodo qui aliis serviunt in aliquo officio, puta ministrando altari, praedicando, et: similia faciendo, ut ostenditur Matth.x et I Cor. 1x: sed quod alii, qui in nullo officio populo ministrant, ab ipso necessaria vitae recipiant, inconveniens videtur.

Tertio. Ille modus vivendi est aliis damnosus, qui propter paupertatem et infirmitatem sibi non possunt sufficere: quia ex his deberent sustentari quae voluntariam paupertatem eligentibus dantur. Ergo etc. — Probatur consequentia ex Apostolo, I 7im. v.

Quarto. Iste modus vivendi impedit perfectionem virtutis. Quia impedit animi libertatem: quae maxime ad virtutem requiritur, propterea quod, hac sublata, de facili homines alienis peccatis communicent, aut consentiendo, aut per adulationem leniendo , aut dissimulando. Ergo etc.

Quinto. Ex voluntate dantis dependet quod ex propriis det. Ergo per hunc modum non sufficienter providetur voluntariis pauperibus.

Sexto. Hic modus reddit voluntarios pauperes contemptibiles; Quia necesse est ut necessitates suas aliis exponant, et necessaria petant. Homines autem superiores se existimant illis qui per ipsos sustentari necesse habent: et cum difficultate dant plurimi. Hoc autem est inconveniens: quia oportet eos qui perfectionem vitae assumunt in reverentia haberi. Ergo etc. ,

Septimo. Mendicitas habet speciem mali; cum multi propter quaestum mendicent. Ergo est vitanda. — Patet consequentia ex Apostolo, Rom. x11; et Aristotelis auctoritate.

Octavo. Hic modus habet plurimum sollicitudinis. Quia maioris sollicitudinis videtur esse acquirere aliena quam propriis uti. Ergo etc.

Si quis autem mendicitatem laudet propter humilitatem: — videtur irrationabiliter loqui. Quia non laudatur humilitas secundum quod contemnitur altitudo virtutis, respectu cuius oportet nos magnanimos esse, et illi derogatur. Per mendicitatem autem derogatur illi: tum quia virtuosius est dare quam accipere; tum quia habet speciem turpis lucri . Ergo etc. :

V. Ultimus modus est aliquorum dicentium perfectionem vitae sectantibus nullam habendam esse sollicitudinem, sed oportere eos a solo Deo sustentationem vitae expectare ; quod videtur dici Matth. vi. iis

Sed contra hoc arguitur primo, quia ad finem comestionis ordinatur sollicitudo humana. Stultum est autem velle finem, et praetermittere ea quae sunt ad finem ordinata.

Secundo. Sollicitudo non est vitanda nisi quia impedit contemplationem aeternorum. Sed non potest homo vivere, mortalem carnem gerens, quin multa agat. Ergo neque praetermittenda est sollicitudo necessariorum ad vitam propter impedimentum contemplationis.

'Tertio. Pari ratione posset homo dicere quod non velit ambulare, aut aperire os ad. edendum, et similia, sed expectare quod Deus operetur. Sed hoc est tentare Deum. Ergo etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 132