Caput 133
Capitulum 133
POSITIS obiectionibus eorum qui voluntariam paupertatem impugnant, vult Sanctus Thomas veritatem determinare, et ostendere quomodo paupertas voluntaria bona sit, et quomodo mala .
Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit quomodo divitiae ad bonum et malum se habeant; secundo, quomodo paupertas bona sit aut mala.
I. Quantum ad primum, quatuor conclusiones ponit. Prima est: Divitiae sunt aliquod bonum hominis, sed secundarium.
Probatur. Sunt necessariae ad bonum virtutis: cum per eas sustentemus corpus, et aliis subveniamus. Ergo etc. — Probatur consequentia, Quia oportet ut ea quae sunt ad finem, ex fine bonitatem accipiant.
Advertendum quod ex ista propositione sufficienter pro- | batur utraque pars. conclusionis. Si enim .quae ordinantur ad finem, accipiunt ex fine bonitatem, oportet id quod ad bonum ordinatur, esse quoddam bonum inquantum huiusmodi. Oportet etiam quod sit secundarium bonum: quia, ut hic dicitur, finis est principale bonum, alia vero ad ipsum ordinata sunt secundaria bona.
II. Secunda conclusio est: Divitiae in tantum. bonae sunt in quantum proficiunt ad usum virtutis. Si autem iste modus excedatur, ut impediatur usus virtutis, iam non inter bona computanda sunt, sed inter mala.
Probatur. Divitiae ordinantur ad bonum virtutis tanquam ad finem, et tanquam secundarium bonum ad principale. Sed ea quae sunt ad finem, modum accipiunt secundum exigentiam finis. Ergo in tantum bonae sunt in quantum ordinantur ad usum virtutis, - Maior patet ex primo dicto. Et etiam ex opinione dicentium quod virtutes sunt maxima bona hominis, divitiae vero minima bona.
Ex hac conclusione infert Sanctus 'Thomas quod accidit quibusdam bonum esse habere divitias, qui scilicet eis utuntur ad virtutes; quibusdam vero malum esse, scilicet qui per eas a virtute retrahuntur..
Declaratur. Quia contemplativae eis indigent ad solam sustentationem naturae: activae autem, ultra hoc, etiam ad subveniendum aliis, cum quibus convivendum est. — Ex hoc sequitur contemplativam vitam etiam in hoc activa perfectiorem esse, quia paucioribus indiget.
Advertendum, ex Philosopho X £th., quod tanto aliqua vita est secundum se et absolute perfectior, quanto homo in illa magis sibi sufficiens est, utpote ad sui perfectionem et conservationem ex seipso suffcientiam habens. Tanto autem aliquid sibi ipsi magis sufficiens est, quanto minus aliis ad suum esse et ad sui conservationem indiget. Ideo optime inducit Sanctus Thomas contemplativam vitam esse activa vita perfectiorem in usu exteriorum rerum, ex eo quod paucioribus indiget.
Advertendum ulterius quod activa vita consistit in exercitio virtutum moralium: nam ad hanc vitam Philosophus, X Eth., virtutes morales ordinat. Ad has autem divitiae organice deserviunt , ita quod sine ipsis multae virtutum
litate quis uti non potest cui non adsit quod sit dandum. Ideo bene dicitur activam vitam divitiis indigere etiam ad subveniendum aliis.
IV. Quarta conclusio est: Sectantibus eam perfectionem quam doctrina Christi suadet, scilicet ut homo totaliter divinis rebus vacet, minimum de exterioribus divitiis sufficit : scilicet, quantum necesse est ad vitae sustentationem.
Probatur. Quia haec perfectio ad. vitam contemplativam pertinere videtur, ad quam minimum de exterioribus rebus sufficit. — Confirmatur etiam auctoritate Apostoli, I Tim. VI
V. Quantum ad secundum , ostendit ex praecedentibus quomodo paupertas sit bona aut mala, Et dicit quinque.
Primum est, quod est laudabilis inquantum liberat hominem ab illis vitiis quibus aliqui per divitias implicantur.
Secundum est quod, inquantum sollicitudinem tollit quae ex divitiis consurgit, est quibusdam utilis, iis scilicet qui ita sunt dispositi ut circa meliora occupentur, scilicet circa divinorum contemplationem ; quibusdam vero est nociva, iis scilicet qui, ab hac sollicitudine liberati, in peiores occupationes cadunt. — Patet per Gregorium in VI Moralium.
Tertium est quod, inquantum impedit sustentationem aliorum et propriam, simpliciter malum est: nisi talis subventio per maius bonum recompensari possit. Quod quidem fieri potest de subventione qua proximis in temporalibus subvenitur: potest enim compensari per hoc quod homo, divitiis carens, liberius potest divinis et spiritualibus vacare. Non autem potest fieri de sustentatione propria: quia nullius boni obtentu debet homo sibi sustentationem vitae subtrahere.
Quartum, quod ex praecedentibus infertur, est quod tunc laudabilis est paupertas, quando homo, a sollicitudinibus terrenis liberatus, liberius divinis et spiritualibus vacat, remanente licito modo sustentationis vitae.
Quintum est quod, quanto modus vivendi in paupertate minorem sollicitudinem exigit, tanto laudabilior est paupertas: non autem quantum paupertas fuerit maior. — Probatur. Quia, cum paupertas non sit secundum se bona, sicut nec alia exteriora, sed inquantum ad virtutem proficit, secundum modum quo homo per ipsam liberatur ab impedientibus vacationem circa divina, est mensura bonitatis ipsius.
2. Circa hoc ultimum dictum, considerandum est quod ex ipso habere possumus non esse malum ut religiosi tantas divitias habeant quantae ad eorum sustentationem convenientem requiruntur, quando carentia divitiarum auget sollicitudinem circa temporalium acquisitionem, et impedit ne mens divinis rebus vacare possit. Quia, ut hic dicitur, paupertas secundum se bona non est, sed tantum quando removet sollicitudinem impedientem a divinorum contemplatione. Et ideo, quando sollicitudinem circa temporalia et impedimenta contemplationis non minuit, immo auget, non solum non est bona, immo est mala. Et quia hac tempestate, frigescente in hominibus caritate, et religionibus quae paupertatem voluntariam sectantur multiplicatis, non possunt religiosi ab aliis sustentationem vitae acquirere nisi cum maxima sollicitudine et mentis distractione, qua a spiritualium contemplatione eos retrahi necesse est; idcirco convenientius fortassis est ut habeant in communi unde vitae necessaria habere possint, quam ut mendicitati dent operam.
On this page