Text List

Caput 134

Capitulum 134

Commentaria Ferrariensis

DETERMINATA veritate, respondet Sanctus Thomas rationibus superius inductis . Circa hoc autem duo facit: primo, solvit rationes inductas contra paupertatem absolute ; secundo, solvit eas quae modos particulares vivendi in paupertate impugnant , capite sequenti.

I. Quantum ad primum, ad primam rationem, quae procedebat ex naturali appetitu in homine congregandi necessaria vitae, respondet: et dicit primo, quod ex hac naturali inclinatione non oportet quemlibet circa hoc opus occupari : sed, quia multa necessaria sunt ad bominis vitam, oportet per diversos diversa fieri, ut scilicet quidam sint agricultores, quidam animalium custodes, et sic de aliis. Oportet etiam ut quidam vacent spiritualibus rebus, ad aliorum meliorationem: quia vita hominum non solum corporalibus indiget, sed magis spiritualibus. — Declaratur ex apibus, in quibus non omnes eidem vacant officio.

Dicit secundo, quod haec distributio officiorum in diversas personas fit a divina providentia, secundum quod quidam magis inclinantur ad hoc officium quam ad alia.

2. Ad evidentiam huius responsionis, considerandum est. quod naturalis inclinatio ad id quod necessarium est unicuique, est duplex. Quaedam, ad id quod necessarium est unicuique ita quod ab alio sibi satisfieri non potest, sicut unicuique animali est naturalis inclinatio ad comestionem: et talis inclinatio naturae ita est unicuique indita quod. quodlibet individuum naturae naturali necessitate fertur per seipsum in id ad quod natura inclinat. Quaedam vero est quae inclinat quidem ad aliquid quod unicuique est necessarium, sed tamen in hoc uni per alterum subveniri potest, sicut homini sitienti est naturalis inclinatio ad quaerendum potum, qui tamen per alium sibi quaeri et ministrari potest: et haec naturalis inclinatio non est ita unicuique naturae individuo indita ut naturali necessitate occupet se circa opus ad quod natura inclinat, sed sufficit quod aut per seipsum in illud feratur, aut sibi per aliud individuum subveniatur. Talis est naturalis inclinatio ad congregationem eorum quae sunt necessaria in vita. Quando enim alicui per nullum alium hominem possunt congre- gari necessaria vitae, ille in ipsam naturali necessitate fertur: sed quando per alium. congregantem potest sibi de necessariis vitae provideri, in talem congregationem non fertur naturali necessitate, sed, manente ipsa naturali inclinatione, potest homo in aliis occupari operibus, quibusdam aliis divitiarum congregationi insistentibus, eique providentibus de necessariis vitae. Propter quod inquit Sanctus Thomas II II, q. cuxxxvir, a. 3, ad 1, quod ad illa praecepta legis naturae quae pertinent ad bonum multorum, non tenentur. singuli, sed sufficit quod unus vacet uni officio et alius alteri: puta quod quidam sint opifices, quidam agricolae. Idem etiam ex iis quae inferius dicet, cap. cxxxvr, haberi potest. Ex quo patet convenienter dictum esse a Sancto Thoma quod non est hoc modo naturalis inclinatio homini ad congregandum necessaria vitae, quod oporteat quemlibet circa hoc occupari. Et ideo consequentia illa qua inferebatur esse contra legem naturae congregata dispergere, falsa est.

II. Ad secundam respondet admittendo. quod ultimate infertur: sed dicit quod qui temporalia relinquunt, non sibi subtrahunt necessaria vitae; quia remanet sibi spes probabilis suae vitae sustentandae, vel ex labore proprio, vel ex aliorum beneficiis; quod enim ab amicis habetur, aliqualiter a nobis habetur.

Adverte quod ex hac responsione negatur illa consequentia : Per substantiam exteriorum bonorum vita hominis conservatur. Ergo, sicut vitam suam, ita et exteriorem substantiam tenetur unusquisque conservare per seipsum. Sufficit enim quod per alios conservetur, a quibus probabilis est spes habendi quantum necesse fuerit.

III. Ad tertiam dicit quod qui subtrahit sibi per voluntariam paupertatem facultatem subveniendi aliis in temporalibus ut acquirat spiritualia, per quae potest aliis subvenire, non facit contra bonum societatis humanae: quia maius est subvenire alteri in spiritualibus quam in temporalibus.

Ex hoc patet illam propositionem assumptam, Naturale est hominibus quod unus alium in necessitatibus iuvet, intelligendam esse de necessitatibus aut spiritualibus, aut temporalibus. Et ideo consequentia nulla est.

IV. Ad quartam dicit quod divitiae quoddam hominis bonum sunt secundum quod ad bonum rationis ordinantur, non autem secundum se. Et ideo nihil prohibet paupertatem melius quiddam esse, si per eam ad perfectius bonum aliquid ordinatur .

Advertendum quod per hanc responsionem vult Sanctus Thomas concedere primam conclusionem quae infertur, scilicet quod bonum est habere. substantiam huius, mundi. Intelligendum tamen secundum quod ad bonum rationis ordinatur. — Sed ultimam consequentiam negat, scilicet, Ergo abiicere substantiam per voluntariam paupertatem malum est. Non enim malum est abiicere minus bonum propter maius bonum.

V. Ad quintam dicit quod paupertas non est abiicienda tanquam secundum se malum, propter aliqua vitia quae ex ea accidentaliter quandoque proveniant. Quia, cum neque divitiae neque paupertas sint secundum se hominis bonum, sed secundum quod ad bonum rationis ordinantur, nihil prohibet ex aliquo eorum aliquod vitium oriri, quando non veniunt in usum hominis secundum regulam rationis.

Ex hoc patet antecedens illud falsum esse, Paupertas est occasio mali, scilicet secundum se (in quo sensu intelligendum est occasiones malorum vitandas esse): licet quandoque usus ipsius malus sit, quia non secundum regulam rationis est.

VL. Ad sextam dicit primo, quod medium virtutis acci pitur, non secundum quantitatem exteriorum quae in usum hominis veniunt, ut patet in magnarimo et magnifico: sed secundum regulam rationis, inquantum nec eam transcendit nec ab ea deficit.

Dicit secundo, quod regula rationis non solum metitur quantitatem rei quae in usum-venit: sed conditionem personae, et intentionem eius, et opportunitatem loci et temporis, et alia huiusmodi.

Dicit tertio, applicando dicta ad propositum, quod quamvis quis per voluntariam paupertatem omnia deserat, non tamen contrariatur virtuti, nec prodigaliter facit: cum hoc faciat debito fine, et aliis conditionibus debitis servatis. Ostenditur hoc per comparationem ad eum qui se morti ex virtute fortitudinis exponit.

2. Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae l Il5, q. Lxiv , quod primum quod hic dicitur, non est.sic intelligendum quasi in nulla virtute medium virtutis accipiatur secundum quantitatem rei, in iustitia enim medium rationis est medium rei: sed quia non in omnibus virtutibus medium accipitur secundum rei quantitatem, sed secundum adaequationem ad regulam rationis.

Ap AucTORITATEM Salomonis, dicit quod loquitur de coacta paupertate, quae furandi solet esse occasio. ^.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 134