Caput 135
Capitulum 135
SECUNDO loco, respondet Sanctus Thomas obiectionibus factis contra particulares modos vivendi in paupertate .
I. Ad primum eorum quae obiiciebantur contra primum modum, qui est ut vivatur de pretio possessionum venditarum , respondet quod utique ille modus non est sufficiens ad longum tempus. Et ideo Apostoli in lerusalem tantum hunc modum vivendi fidelibus instituerunt: quia praevidebant per Spiritum Sanctum quod non diu simul in Ierusalem commorari debebant, propter persecutiones, et propter civitatis destructionem. Unde ad gentes transeuntes, in quibus firmanda et perduratura erat Ecclesia, hunc modum vivendi non leguntur instituisse.
Ad secundum dicit quod non obstat fraus quae per dispensatores committi potest: quia hoc est commune omni modo vivendi in quo aliqui ad invicem convivunt. Sed difficilius contingere videtur ut perfectionem vitae sectantes fraudem committant. - Dicit secundo, quod huic remedium adhibetur per providam fidelium dispensatorum institutionem.
Adverte quod Sanctus Thomas intendit negare consequentiam: et etiam antecedens, in hoc quod dicit facile | esse ut in hoc modo vivendi fraus committatur per dispensatores.
II. Ad id quod obiicitur contra secundum modum, qui est ut vivatur de communibus possessionibus , negat assumptum. Ad.cuius primam probationem dicit primo, quod per unius vel paucorum sollicitudinem possunt debito modo. possessiones procurari, aliis libere spiritualibus vacantibus, — Dicit secundo, quod nec assumentibus hanc sollicitudinem pro aliis deperit aliquid de perfectione vitae: quia quod videntur amittere, recompensatur per obsequium caritatis, in quo etiam perfectio vitae consistit.
Ad secundam probationem, negat assumptum in proposito. Quia temporalia contemnentes pro temporalibus communibus, ex quibus nihil praeter necessaria vitae debent expectare, discordare non possunt. Et praesertim cum dispensatores oporteat esse fideles. - Dicit secundo, negando consequentiam, quod, cum etiam bonis mali utantur male, non potest hic modus improbari ex eo quod aliqui eo abutantur.
III. Ad primum contra tertium vivendi modum, qui est ut ex labore manuum vivatur , negatur assumptum. Quia divitiarum possessio et sollicitudinera requirebat in procurando, vel etiam custodiendo; et affectum hominis ad se trahebat. Hoc autem non accidit dum quis labore manuum sibi quotidianum victum quaerit.
2. Ad secundum, negat assumptum. Ad cuius probationem dicit quod ad divitias quidem congregandas, vel superfluum "victum, ex labore manuum, oportet multum tempus impendere, et magnam sollicitudinem adhibere: non autem ad acquirendum quantum sufficit ad vitae. sustentationem.
3. Ad auctoritatem Domini in Evangelio, dicit quod per illa verba non prohibuit Dominus laborem manuum, sed anxiam et afflictivam mentis sollicitudinem pro necessariis vitae. Quod ostenditur, quia non dixit, Nolite laborare, sed, Nolite solliciti esse. Hoc autem a minori Dominus probat, ex providentia divina qua sustentantur aves et lilia, quae non possunt laborare illis operibus quibus homines sibi necessarium victum acquirunt.
4. Ad quartum, negat assumptum. Ad cuius primam probationem dicit quod in paucioribus accidit quod aliquis non possit labore manuum sibi necessarium victum acquirere. Non est autem propter defectum qui in paucioribus accidit, aliqua ordinatio repudianda: quia hoc et in naturalibus, et etiam in voluntariis ordinationibus accidit. Unde et divitiae furto aut rapina possunt auferri: sicut qui de labore manuum vivit, potest debilitari. — Dicit secundo, quod circa hoc remanet aliquod remedium: ut scilicet ei qui laborare non potest, provideatur vel per alios eiusdem societatis, vel etiam per eos qui divitias possident, secundum legem caritatis et amicitiae naturalis. Quod ostenditur ex admonitione Apostoli II. Zhess. ir. — Ex iis patet quod negatur consequentia.
Ad secundam probationem dicit primo, quod eos qui modicis sunt contenti, quae ad victum necessarium sufficiunt, non oportet magnum tempus occupare in necessariis quaerendis labore manuum. — Dicit secundo, quod non multum impediuntur ab aliis operibus spiritualibus : praecipue cum, manibus operando, de Deo cogitare possint et eum laudare, ac alia huiusmodi facere quae singulariter sibi viventes observare oportet. — Dicit tertio, quod ne nimium in spiritualibus impediantur, possunt etiam aliorum fidelium beneficiis adiuvari.
5. Cum impugnantur responsiones ibi datae , eius impugnationes admittit Sanctus Thomas. Addit tamen quod, licet voluntaria paupertas propter otium tollendum aut concupiscentiam domandam opere manuali non assumatur, non est tamen dubium quin labor manualis ad praedicta valeat, etiam sub modica victus necessitate, idest, etiam si non indigeat quis multum laborare propter necessaria vitae acquirenda. Sed tamen, cum otium per alias occupationes utiliores possit auferri, et carnis concupiscentia validioribus remediis edomari, propter huiusmodi non imminet necessitas laborandi iis qui alias habent, aut habere possunt, unde vivant: sed sola victus necessitas cogit manibus operari. Quod ostenditur lI ZAess. ur.
6. Ad horum intelligentiam, duo sunt advertenda, ex doctrina Sancti Thomae II II5, q. crxxxvrt, a. 3. Primum est quod sub opere manuali intelliguntur omnia mundana officia ex quibus homines licite victum lucrantur, sive manibus, sive pedibus, sive lingua lucrentur. Quia enim manus organum organorum est, per opus manuum omnis operatio intelligitur qua victum licite aliquis lucrari potest.
Secundum est quod, cum operari manibus ordinetur ad victum quaerendum; et ad otium tollendum ; ac concupiscentiam refrenandam: secundum quod ordinatur ad victum quaerendum, cadit sub necessitate praecepti prout est necessarium ad talem finem. Quia quod ordinatur ad Jinem, a fine necessitatem habet: ut scilicet in tantum sit necessarium, in quantum finis sine eo esse non potest. Et ideo qui non habet aliunde unde vivere possit, tenetur manibus operari: qui autem alias habet unde licite vivere possit, non tenetur sub praecepto. — Secundum autem, quod ordinatur ad otium tollendum, vel ad corporis macerationem, non cadit sub necessitate praecepti secundum se consideratum: quia potest multis aliis modis vel caro macerari, vel otium tolli. X
Primum horum dictorum intellexit Sanctus Thomas cum dixit quod sola victus necessitas cogit manibus operari. Alterum vero, cum dixit quod, quia otium per alias utiliores occupationes potest auferri, et carnis concupiscentia validioribus remediis edomari, non imminet necessitas operandi iis qui alias habent, aut habere possunt, unde vivant.
IV. Ad primum contra quartum vivendi modum, qui est ut vivatur de iis quae ab aliis inferuntur, negat assumptum. Quia voluntariam paupertatem assumentes ut Christum sequantur, ad hoc omnia dimittunt ut communi utilitati deserviant, sapientia, eruditione et exemplo populum illustrantes, vel oratione et intercessione sustentantes. Non est autem inconveniens ut qui sua dimisit propter aliquid quod in aliorum utilitatem vergit, de iis quae ab aliis dantur sustentetur. — Declaratur exemplo militum, et rectorum reipublicae. ES
2. Ad secundum dicit primo, quod isti maiora rependunt, scilicet spiritualia pro temporalibus: ut patet ex Apostolo, Il. Cor. vir. :
Dicit secundo, quod voluntariam paupertatem assumentes suis exemplis alios ad virtutes provocant, ad contemptum scilicet divitiarum. — Advertendum quod per hoc secundum dictum vult Sanctus Thomas respondere ei quod in obiectione dicebatur, posse scilicet sustineri ut qui populo serviunt in aliquo officio, ab aliis necessaria vitae recipiant; non autem de aliis, qui in nullo officio ministrant populo. Patet enim quod etiam isti sunt aliis sua voluntaria paupertate utiles, dum suo exemplo eos ad bonum provocant, eosque suis orationibus iuvant: licet in nullo particulari officio illis ministrent. Et ideo possunt ab aliis necessaria vitae recipere.
3. Ad tertium dicit quod isti sunt magis utiles aliis pauperibus quam damnosi: quia alios ad misericordiae opera verbis et exemplis provocant, inducendo ad divitiarum contemptum. Quanto enim aliquis minus divitias amat, et est intentus virtuti, tanto facilius divitias in aliorum necessitates distribuit.
4. Ad quartum, negat assumptum. Ad cuius probationem, negat quod hic vivendi modus libertatem animi impediat. Cum enim oporteat voluntarios pauperes in omni virtute perfectos esse, propter modica quae ad sustentationem vitae ab aliis accipiunt, libertatem animi non perdunt: quia homo per ea quae contemnit, si sibi dentur, animi non perdit libertatem.
5. Ad quintum, negat consequentiam. Quia sustentatio pauperum non dependet a voluntate unius, sed ex voluntate multorum.. Non est autem probabile quod in multitudine fidelis populi non sint multi qui prompto animo. subveniant necessitatibus eorum quos in reverentia habent propter perfectionem virtutis.
6. Ad sextum dicit primo, quod non est inconveniens si tales pauperes necessitates suas aliis exponant, et necessaria tam pro se quam pro aliis petant. Quia et Apostoli hoc. fecisse leguntur: non solum ab iis quibus praedicabant necessaria accipientes, tanquam ex potestate; sed etiam ex mendicitate pro pauperibus qui erant in lerusalem accipientes, — Dicit secundo, quod haec mendicitas non reddit homines contemptibiles, si moderate fiat: scilicet ad. necessitatem, non ad superfluitatem; et sine importunitate, considerata conditione personarum a quibus petitur, et loci et temporis. Quod observari necesse est ab iis qui perfectionem vitae sectantur. z
7. Ad septimum, negat antecedens. Mendicitas enim non habet aliquam speciem turpis lucri nisi cum importunitate et indiscrete fiat, ad superfluitatem vel voluptatem.
8. Ad octavum non respondetSanctus Thomas, quia ex solutionibus superius datis patet eius solutio. Patet enim falsum esse quod maior sollicitudo requiratur ad acqui"rendum aliena, quantum ad sustentationem vitae sufficit, quam ad divitiarum congregationem aut conservationem, quae requiritur si quis debeat divitiis longo tempore uti.
9. Ad impugnationem illius responsionis quae ponit laudandam esse mendicitatem propter humilitatem : dicit primo, quod mendicitas cum quadam abiectione fit, quia sicut pati ignobilius est quam agere, ita accipere quam dare; licet, propter aliquid adiunctum, possit recompensatio fieri.
Dicit secundo, quod ad humilitatem pertinet ea quae abiectionis sunt sponte assumere, non quidem simpliciter, sed secundum quod necessarium est: quia, cum humilitas sit virtus, nihil indiscrete operatur.
Dicit tertio, quod humilitatis est si quis id quod necessarium est fieri propter virtutem, non recusat propter abiectionem: puta si caritas exigat quod proximis aliquod abiectum officium impendatur. Ex quo infertur quod, si necessarium est ad perfectionem pauperis vitae sectandam, quod aliquis mendicet, hanc abiectionem ferre humilitatis est.
Dicit quarto, quod etiam quandoque abiecta assumere virtutis est etiam si nostrum officium hoc non requirat: aut ut alios nostro exemplo provocemus quibus incumbit, ut id facilius ferant, sicut dux quandoque militis officio fungitur; aut propter medicinam, puta, si alicuius animus ad immoderatam excellentiam sit pronus, utiliter, debita moderatione servata, utitur abiectis, vel sponte vel ab aliis impositis, ad elationem animi comprimendam.
10. Advertendum quod ex dictis vult Sanctus Thomas negare illam propositionem, Per mendicitatem vie me virtuti. Et cum probatur primo, quia virtuosius est dare quam accipere: patet ex dictis quod, si sumatur accipere absolute, id verum est; sed si sumatur cum aliquo. adiuncto, scilicet quod propter virtutem aliquis illa abiectione utatur quae coniungitur acceptioni ab alio, non est verum.
Cum,.etiam, probatur quia habet. speciem turpis lucri: patet hoc falsum esse quando mendicitas, quae cum quadam. abiectione fit, propter virtutem assumitur.
V. Ultimo loco, errorem existimantium omnem sollicitudinem a Domino interdictam de victu quaerendo (qui etiam superius est improbatus), dicit Sanctus Thomas omnino irrationabilem esse. Primo, quia sequeretur hominem nihil temporale :debere agere: cum omnis actus sollicitudinem requirat (scilicet ad hoc ut bene et laudabiliter fiat). Hoc autem neque possibile neque rationabile est observari. - Tum quia, cum corporales actiones ordinentur ad ea quae sunt necessaria ad conservationem vitae, si quis eas praetermittit, vitam suam negligit, quam quilibet conservare tenetur. - Tum quia expectare a Deo subsidium in iis in quibus se aliquis potest per propriam actionem iuvare, praetermissa propria operatione, insipientis est, et Deum tentantis: divinaeque ordinationi repugnatur, et bonitati ipsius, qua rebus Deus providet non. immediate omnia agendo, sed alia ad- proprias actiones movendo.
Quomodo autem intelligenda sint Domini verba, exponit inquiens quod, cum in nobis sit agere, non autem in nobis sit ut nostrae actiones debitum consequantur effectum, propter impedimenta quae possunt contingere; praecipit Dominus nos non debere esse sollicitos de eo quod ad nos non pertinet, sed ad divinam ordinationem, scilicet de eventibus nostrarum actionum. Non autem prohibuit nos esse sollicitos de eo quod ad nos pertinet, scilicet de nostro opere. Ex quo sequitur eum contra Domini praeceptum non agere qui de agendis ab ipso sollicitudinem habet: sed eum qui sollicitus est de iis quae possunt emergere etiam si ipse proprias operationes exequatur, ita quod ad obviandum huiusmodi. eventibus debitas actiones praetermittit. Hoc enim ad errorem gentilium pertinere videtur, qui divinam negabant providentiam. Propterea Dominus concludit quod »onm simus solliciti in crastinum : non ita scilicet quod non conservemus ea quae sunt nobis in crastinum necessaria; sed ne de futuris eventibus: sollicitemur, cum desperatione divini auxilii; vel ne. praeoccupet nos sollicitudo quae erit habenda in crastino. Unde subdiur: "Sufficit enim diei malitia sua."
On this page