Text List

Caput 136

Capitulum 136

Commentaria Ferrariensis

POSTQUAM disputavit Sanctus Thomas contra impugnantes paupertatem voluntariam, vult consequenter contra eos qui perpetuam continentiam impugnant, disputare .

Circa hoc autem duo facit: primo, disputat contra impugnantes perpetuam continentiam; secundo, contra eos qui matrimonium virginitati aequabant, capite sequenti .

I. Quantum ad primum, adducit rationes impugnantium continentiam, et. eas solvit.

Arguebant igitur primo sic. Bonum speciei est divinius quam bonum individui. Ergo magis peccat qui omnino abstinet ab actu quo conservatur species, quam peccaret si abstineret ab actu quo conservatur individuum. Sed commixtio maris et feminae ad bonum speciei ordinatur. Ergo etc.

Respondet Sanctus Thomas quod in iis quae ad uniuscuiusque necessitatem pertinent, ad sustentationem scilicet individui, oportet quod cuilibet provideatur: et ideo oportet quod quilibet cibo et potu utatur. In iis autem quae necessaria sunt multitudini, non oportet, neque possibile est quod cuilibet de multitudine attribuatur: quia multa sunt necessaria homini, ut cibus, potus, et huiusmodi, quae impossibile est ut per unum procurentur. Ideo diversorum oportet esse diversa officia: sicut et in corpore diversa membra ad diversos actus ordinantur. Quia igitur generatio non est de necessitate individui, sed speciei, non est necesse quod omnes homines illi vacent.

Et est advertendum sensum huius responsionis esse quod quaedam sunt ordinata ad individui conservationem, sine quibus individuum.conservari non posset, sicut est usus cibi et potus: et ista necesse est ut a quolibet individuo habeantur. Quaedam vero sunt ordinata ad multitudinis bonum, sine quibus scilicet multitudo conservari non posset, ut est generationis actus: et ista non est necesse a quolibet individuo fieri, sed sufficit quod aliqui de multitudine illi operi intendant, aliis in, aliis officiis occupatis. Unde negatur consequentia: quia.non est similis ratio de iis quae ad necessitatem individui pertinent, et de iis quae pertinent ad necessitatem speciei. Nisi enim illis intendat hic homo singularis, ipse conservari non potest. Non autem, si istis non vacet, non poterit speciei conservari: sunt enim alii quorum opere conservari potest.

2. Sed occurrit dubium. Nam Sanctus Thomas in utroque membro suae distinctionis utitur cibo et potu pro exemplis. Et sic videtur quod uti cibo et potu sit unicuique necessarium: et non sit unicuique necessarium.

Respondetur. quod est idem exemplum materialiter, nori autem formaliter. Dupliciter enim potest considerari cibus et, potus. Uno modo,.quantum ad usum. Et sic pertinet ad primum membrum, Unde dixit Sanctus Thomas: Necessarium est quod quilibet homo cibo et potu utatur. - Alio modo, quantum ad procurationem et praeparationem. Et sic pertinet ad secundum membrum. Non enim : necesse est perire individuum si ipsum sibi non procuret et praeparet cibum et potum: quia potest illi per alios praeparari. Sed bene multitudo periret si nullus esset qui cibum procuraret et potum. Unde dixit Sanctus Thomas quod multa sunt necessaria multitudini hominum, ut cibus, potus, indumentum, domus, et huiusmodi, quae impossibile est ut per unum procurentur.

II. Secundo. Ex divina ordinatione dantur homini membra ad generationem apta; et vis concupiscibilis incitans; et alia huiusmodi, Ergo etc.

Respondet ex dictis quod, licet homini sint divinitus provisa ea quae ad generationis actum ordinantur, tanquam toti speciei necessaria, non tamen oportet quod quilibet actui generationis intendat. Nam data est homini industria aedificandi, et virtus ad pugnandum: nec tamen oportet quod omnes sint aedificatores aut milites.

Tertio. Si bonum est quod unus contineat, ergo melius quod multi Ergo optimum quod omnes. Hoc est inconveniens. Ergo etc.

Ex praedictis respondet quod ab iis quae sunt multitudini necessaria, cuiusmodi est generationis actus, quamvis melius sit quantum ad singulos quod abstineat, melioribus. deditus, non tamen est bonum quod omnes. abstineant. — Declaratur et ex ordine universi, et ex corpore animalis, in quibus non esset melius ut totum esset quale est nobilior pars. Unde patet consequentiam illam nullam esse.

Quarto. Castitas, sicut aliae virtutes, in medio consistit. . Ergo contra virtutem agit qui omnino concupiscentiis abstinet.

Respondet, ex iis quae dicta sunt superius de paupertate, quod, cum medium virtutis non accipiatur secundum quantitatem quae ratione ordinatur, idest, cui ratio habet modum: imponere, sed secundum regulam rationis, quae debitum finem attingit et circumstantias convenientes metitur; ab omnibus venereorum delectationibus abstinere praeter rationem, insensibilitatis vitium dicitur; si autem secundum rationem fiat, virtus est, quae etiam communem hominis modum excedit. Unde virginitas angelis dicitur esse cognata.

III. Quinto. Resistere omnino concupiscentiis, et quasi continuam pugnam habere, maiorem inquietudinem animo tribuit quam si eis aliquis moderate uteretur. Ergo perfectioni virtutis adversatur: quia inquietudo animi maxime perfectioni virtutis repugnat.

Respondet Sanctus Thomas: et dicit primo, -— sollicitudo et occupatio quam habent coniugati de uxoribus et aliis, est continua; inquietudo autem ex pugna concupiscentiarum est ad aliquam horam. Quae etiam minoratur ex hoc quod eis aliquis non consentit; et per abstinentiam, et alia exercitia corporalia.

Dicit secundo, quod usus corporalium delectabilium magis abducit mentem a sua altitudine, et impedit a contemplatione spiritualium, quam inquietudo in resistendo concupiscentiis.. Quia, cum delectatio faciat appetitum quiescere in re delectabili, per usum. delectabilium, et maxime venereorum, mens maxime carnalibus fn heerer

Dicit tertio, quod nihil prohibet, quamvis universaliter dicatur uni homini melius esse continentiam servare quam matrimonio uti, quin alicui illud melius sit, Quod ostenditur ex verbis Domini, qui in Matthaeo, facta de continentia mentione, dicit: Non omnes capiunt verbum hoc, sed qui potest capere, capiat.

2. Circa hoc ultimum dictum, advertendum quod, sicut lex universaliter statuit quid sit agendum, quia illud pro maiori parte. bonum est et utile, tamen in aliquo casu melius est legem non servare; sicut lex statuit depositum e$se restituendum, et tamen, si quis deposuerit. gladium, et postea sit effectus furiosus, non est ei restituendus gladius: ita universaliter dicitur melius esse unicuique singulariter considerato quod contineat, quia pro maiori parte ita est; et tamen alicui melius erit matrimonio uti, quia, ex sua naturali complexione, minor ei erit inquietudo mentis in matrimonio quam in continentia, et magis poterit contemplationi et spiritualibus vacare. Et hoc est quod in hoc ultimo dicto intendit Sanctus "Thomas. — Patet autem ex ista responsione Sanctum Thomam velle negare antecedens per primum dictum; per secundum autem etiam negare consequentiam.

IV. Ultimo, adducitur praeceptum Domini primis parentibus datum, cum dicitur Genesis 1 et 1x: Crescite et UHR et Matth. xix.

Sed inquit Sanctus Thomas primo, ex praedictis patere responsionem. Cum enim illud praeceptum respiciat naturalem inclinationem in hominibus ad conservandam speciem per actum generationis, non est necessarium: per omnes executioni mandari, sed per aliquos.

Dicit secundo, quod non expediebat ab actu generationis omni tempore abstinere: maxime quando necessaria erat multiplicatio generationis, vel propter hominum paucitatem, sicut in principio. humani generis; vel propter paucitatem fidelis populi, quando oportebat ipsum per carnalem generationem multiplicari, ut fuit in Testamento Veteri. Et ideo consilium de continentia perpetua reservatum fuit temporibus Novi Testamenti, quando spiritualis populus per spiritualem generationem multiplicatur, scilicet per baptismum.

2. Circa hoc quod dicitur, non licuisse omni tempore. ab actu generationis abstinere, quia videlicet, non licuit in principio generis humani, nec in Veteri ' Testamento, dubitatur. Quia oppositum huius videtur" dici IV Sent. d. xxxu, q. nur a. 2, ad 2, ubi ait. Sanctus Thomas. quod. non peccasset virginitatem servans etiam tempore Moysi.

Respondetur quod de tempore legis Moysi dupliciter loqui: possumus: aut scilicet quantum ad tempus sequens sufficientem multiplicationem fidelium; aut quantum ad tempus in quo necesse erat multiplicari fideles per carnalem generationem, nondum facta sufficienti multiplicatione colentium Deum. Primo modo intelligitur quod dicitur in IV Sententiarum. Unde ait ibidem quod, facta multiplicatione colentium Deum sufficienti, non peccasset virginitatem servans etiam tempore Moysi. — Secundo modo intelligitur quod dicitur hoc loco. Unde et hic ait quod non expediebat ab actu generationis abstinere quando ne- cessaria erat multiplicatio generationis propter paucitatem fidelis populi, ut fuit in. Veteri Testamento: — intellige, quantum ad aliquod tempus Veteris Testamenti.

Loco etiam praeallegato, ad 1, ait quod superfluum esset si quis servare vellet virginitatem quando non deberet, sicut tempore legis Moysi: — intellige similiter, quantum ad aliquod tempus illius legis.

Simili modo intelligendum est quod dicitur IV Sent., d. xrix, q. v, a. 3 , ad 3, ubi dicitur quod tempore legis Moysi, quando cultus Dei etiam per carnalem actum pro- | pagandus erat, non erat omnino laudabile a commixtione carnis. abstinere.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 136