Text List

Caput 137

Capitulum 137

I bis. Secundo loco, impugnat Sanctus Thomas haeresim Ioviniani, non improbantis quidem perpetuam continentiam, sed ei statum matrimonii aequantis . Contra enim ipsum arguit ex praecedentibus sic. Per continentiam homo redditur habilior ad mentis elevationem in spiritualia et divina; et quodammodo supra statum hominis ponitur, in quadam similitudine angelorum. Ergo. status continentiae est perfectior statu matrimonii.

Adverte quod fundamentum huius rationis est, quia bonum animae praefertur bono corporis; et bonum contemplativae vitae praefertur bono activae; et similiter bonum divinum est potius bono humano; et haec omnia excellentiora bona virginitati conveniunt.

II bis. Huic autem, inquit Sanctus Thomas, non obstat quod aliqui perfectissimae virtutis viri matrimonio usi sunt, ut Abraham, Isaac et lacob. Tum quia, quanto virtus mentis est fortior, tanto minus potest per quaecumque a sua altitudine deiici.

Tum quia non minus contemplationem veritatis et divinorum amaverunt matrimonio utentes: sed, secundum quod conditio temporis requirebat, matrimonio utebantur ad multiplicationem populi fidelis.

Tum quia perfectio alicuius personae non est sufficiens argumentum ad perfectionem status: cum aliquis perfectiori mente possit uti minori bono, et alius maiori bono imperfectiori mente

2. Ad evidentiam primi dicti istius responsionis, advertendum est quod, ut ex superioribus patet, continentia laudabilis est inquantum per ipsam homo ad divinorum contemplationem redditur habilior. Potest autem | contin- gere quod aliquis in matrimonio existens, propter mentis virtutem et stabilitatem, ex usu matrimonii non deiiciatur a divinorum contemplatione, sed illi; magis vacet quam aliquis in. caelibatu vivens. Et tunc iste perfectioris virtutis est quam servans continentiam, non quia matrimonium perfectius sit continentia, sed quia iste qui matrimonio utitur, magis adhaeret Deo per contemplationem quam ille qui in caelibatu vivit. Et sic dicuntur Abraham, Isaac et Iacob perfectissimae virtutis fuisse, licet matrimonio usi fuerint: quia maxime vacationi divinorum intendebant, nec propter matrimonii usum ab ea deiiciebantur, eo quod mentem stabilem ac firmam in divinis rebus haberent, et firmiorem quam multi habeant continentes.

3. Ad evidentiam secundi dicti, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae lI II^, q. cru, a. 4, ad 1, 2, quod, /icet virginitas sit melior quam castitas coniugalis, potest tamen coniugatus melior esse quam virgo: si ille scilicet habeat animum magis paratum ad castitatem servandam. si oporteret, quam is qui est actu virgo. Praedicti autem habuerunt animum sic dispositum quod parati erant virginitatem servare si fuisset tempori congruum. ldeo non fuerunt continentibus inferiores, sed aliquibus etiam superiores fuerunt. Unde Augustinus, in libro de Bono Coniugali, dicit Ioannis caelibatum, et Abrahae coniugium, pro temporum distributione Christo militasse: sed continentiam. Ioannem in opere, Abraham vero in solo habitu habuisse. Hoc est quod significavit Sanctus Thomas cum: ait quod nom minus contemplationem | divinorum amaverunt matrimonio utentes, sed secundum temporis exigentiam matrimonio utebantur.

4. Ad evidentiam tertii dicti, advertendum est quod stant simul quod aliquis imperfectiorem statum sequatur quam alius, et tamen illo perfectior sit: quia potest esse quod ille qui est in statu imperfectiori, aliquam aliam excellentiorem virtutem habeat quam ille qui est in statu perfectiori. Tunc enim ille perfectior dicetur, non ratione perfectioris status in quo vivat, sed ratione perfectioris virtutis quam habet, licet in statu sit secundum suam naturam imperfectiori. Hoc voluit significare Sanctus Thomas cum inquit quod, cum perfectiori mente aliquis possit uti minori bono quam alius maiori, puta ex maiori caritate, perfectio alicuius personae non est sufficiens argumentum ad perfectionem status.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 137