Caput 138
Capitulum 138
POSTQUAM disputavit Sanctus Thomas contra Vigilantium voluntariam paupertatem impugnantem; et contra eos qui perpetuam impugnant continentiam; vult contra eos qui vota impugnant et obedientiam, disputare .
I. Dicit ergo primo, quod quibusdam visum est stultum esse obligare se voto ad obediendum alicui, aut ad quodcumque servandum: hac scilicet ratione, quia videtur derogari laudabilitati virtuosorum actuum per hoc quod ex necessitate obedientiae vel voti fiunt. Unumquodque enim bonum, quanto liberius agitur, tanto virtuosius esse videtur. Quanto autem aliquis ad aliquid observandum astringitur maiori necessitate, tanto minus libere id agere videtur.
Primo quod, cum sit triplex necessitas, scilicet coactionis; et ex interiori inclinatione procedens; et ex fine: necessitas coactionis laudem virtuosorum actuum diminuit, quia voluntario contrariatur; non autem aliae duae necessitates. Immo necessitas ex interiori inclinatione procedens ipsam auget: facit voluntatem intense tendere in actum virtutis; et, si habitus virtutis ad finem perfectionis devenerit, quandam necessitatem infert ad bene agendum, ut in Beatis; nec tamen propter hoc aliquid libertati voluntatis deperit, nec bonitati actus. Idem est de necessitate finis: quod enim quis agit tanquam necessarium ad finem, ex hoc ipso laudabile est; et tanto laudabilius, quanto finis fuerit melior.
Dicit secundo, quod necessitas observandi quae quis vovit, aut obediendi ei cui se supponit, est tantum necessitas finis: est enim necessarium voventi hoc vel illud agere, si debet votum impleri, aut obedientia servari. Et ideo, cum ii fines laudabiles sint, utpote quibus homo se Deo subiicit, necessitas praedicta nihil diminuit de laude virtutis.
Ex ista responsione patet quod, admissa minore de necessitate coactionis, alia propositio subintellecta, scilicet quod talis sit necessitas voti observandi et obedientiae implendae, falsa est. Si autem intelligatur ipsa minor de altera aliarum. duarum necessitatum, falsa est: quia huiusmodi necessitas neque libertatem neque voluntarium tollit.
II. Sed occurrit circa hoc dubium. Ut enim dicitur in Qu. de Malo, q. xvr, a. 5, liberum arbitrium dicitur eo quod in diversa possit. Sed homo non potest in diversa respectu eius boni ad quod ex interiori inclinatur ex necessitate: ut patet in Beatis, qui semper actu diligunt Deum, et non possunt non actu ipsum diligere dilectione caritatis. Ergo talis necessitas non stat cum libertate. Ergo male dicitur quod necessitas huiusmodi nihil tollit de libertate voluntatis.
Respondetur quod, cum libertas duobus modis sumatur, scilicet ut opponitur necessitati coactionis, et ut opponitur necessitati naturalis inclinationis; non est de ratione ipsius inquantum opponitur necessitati coactionis, quod in diversa possit, sed quod voluntatis inclinatione quis operetur. Quod potest convenire etiam agenti aliquid ex naturali inclinatione: nam voluntas vult id in quod homo naturali inclinatione voluntatis fertur, cum voluntatis actus nihil aliud sit quam inclinatio volentis in aliquod. Per oppositum autem, quod quis necessitate coactionis agit, invitus agit, et contra voluntatem. - De ratione autem libertatis inquantum opponitur necessitati naturalis inclinationis, est quod in diversa possit: quia non habet determinationem ad unum. Unde Verit., q. xxi, a. 6, inquit Sanctus Thomas quod voluntas dicitur libera inquantum necessitatem non habet. De hac ergo loquitur Sanctus Thomas loco allegato: hic vero loquitur de libertate ut opponitur coactioni.
III. Secundo, arguit Sanctus Thomas contra praedictum errorem , ostendens quod, dum implentur aliqua quae quis vovit, vel quae sibi praecipiuntur ab eo cui se subdidit propter Deum, illa maiori laude et remuneratione sunt digna. Hoc autem probat triplici ratione .
Pro prima ratione, duo praemittit. Unum est, quod contingit unum actum duorum esse vitiorum: dum actus unius vitii ad finem alterius vitii ordinatur. Et similiter actum contingit unius virtutis ad aliam ordinari: sicut cum aliquis dat sua ut cum alio amicitiam caritatis habeat. —- Alterum est, quod huiusmodi actus virtutis maiorem laudem habet ex caritate, ad quam ordinatur, quam ex liberalitate, cuius est actus secundum suam speciem. Unde, si remittatur in eo quod liberalitatis est, laudabilior est ex eo quod ad caritatem ordinatur, et maiori mercede dignus, quam si liberalius ageretur non in ordine ad caritatem.
Tunc sic. Si aliquis faciat aliquod opus virtutis absque voto, puta ieiunet vel contineat, erit actus vel castitatis vel abstinentiae. Si autem ex voto faciat, refertur ulterius ad religionis virtutem, cuius est aliquid Deo vovere, quae virtus est potior castitate. et abstinentia, utpote faciens nos recte habere ad Deum. Ergo est laudabilior eo quod ex voto facit, etiam si non delectetur in abstinentia vel castitate, ex eo quod delectatur in potiori virtute, quae est religio.
2. Cum dicitur quod vovere actus est religionis, advertendum, ex doctrina Sancti Thomae II II^, q. rxxxvri, a. 5 et 6, quod actus qui ex voto fiunt, in quantum huiusmodi, ad cultum divinum pertinent, quasi quaedam sacrificia. Quia votum est quaedam promissio Deo facta; promissio autem nihil aliud est quam ordinatio eius quod promittitur in eum cui promittitur; et sic votum est ordinatio quaedam eorum quae quis vovet, in divinum cultum seu obsequium. Ordinare autem actum cuiuscumque virtutis in cultum et obsequium Dei, ad religionis virtutem pertinet. Ideo. convenienter dicitur quod vovere actus religionis est.
3. Sed occurrit dubium circa hoc quod addit Sanctus Thomas: etiam si non delectetur in castitate vel abstinentia. Videtur enim de ratione habitus esse ut faciat delectationem in opere suo: ut patet per Philosophum in II Ethicorum . Ergo non videtur bene dictum quod aliquis operans opus castitatis vel abstinentiae in ordine ad religionem, in ipso opere non delectetur: ut ratio videtur supponere.
Ad hoc potest etiam tripliciter responderi. Primo, quod non asserit illud Sanctus Thomas, sed sub conditione loquitur, inquiens ita esse, etiam si non delectetur operans in ipsa castitate vel abstinentia.
Secundo, quod non loquitur hic de illis actibus secundum quod ab habitu castitatis et abstinentiae proveniunt, sed secundum quod materialiter sunt opera castitatis et abstinentiae: sicut et aliquis quandoque operatur iusta, non tamen ex habitu et virtute iustitiae.
Tertio, ex doctrina Sancti Thomae II I5, q. cxx, a. 8, ad 2, de mente Philosophi III Eth. , responderi potest quod non in omnibus virtutibus operari delectabiliter existit, nisi inquantum quis attingit finem. Possunt enim opera virtutum secundum sui naturam esse tristia, licet propter finem sint delectabilia.
IV. Secundo . Si aliquis facit aliquid. propter Deum, illum actum Deo offert. Si autem ex voto hoc faciat, non solum actum offert Deo, sed etiam potentiam. Ergo propositum suum est ad aliquid maius Deo offerendum. Ergo ille actus erit virtuosior, etsi in executione alius videatur ferventior.
Probatur ultima consequentia. Quia, cum potissimum in virtute sit finis, si finis fuerit eminentior, quamvis in actu aliquis se remissius habeat, erit eius actus virtuosior: sicut, si aliquis proponat propter bonum virtutis longam viam agere, alius autem brevem, laudabilior erit qui maius aliquod propter virtutem intendit, licet in progressu viae lentus procedat.
Cum dicitur voventem non solum actum, sed etiam potentiam Deo offerre, advertendum est illud sic intelligendum esse quod vovens non solum dat Deo actum ad quem se-voto obligavit, sed etiam Deo potestatem agendi offert, quia de cetero non potest licite facere contra id quod vovit. Et ideo dicitur maius aliquid, Deo offerre quam non ex voto agens: sicut plus. daret homini qui daret ei arborem cum fructibus, quam qui fructus tantum daret .
V. Circa hanc rationem duplex dubium occurrit. Primum est quia, cum assumatur quod, si finis fuerit eminentior, actus erit virtuosior, non subsumitur, ut debet subsumi, quod finis ex voto aliquid agentis sit eminentior, sed quod vovens maius aliquid agere propter Deum proponit. Hoc autem non pertinet ad finem, sed ad id quod ordinatur ad finem. Unde et exemplum etiam quod assumitur ad manifestationem illius propositionis, non videtur ad propositum : quod enim unus proponat longiorem viam agere propter virtutem quam alius, non ostendit ipsum agere propter eminentiorem finem, cum utriusque finis sit virtus; sed quod ad eundem finem maius aliquid ordinat.
2. Secundum est, quia non videtur haec consequentia valere: Faciens aliquid ex voto, maius aliquid offert Deo quam faciens non ex voto. Ergo actus eius est virtuosior. Nam, ut patet Marci xii et Lucae xxi , magis laudatur a Domino vidua paupercula, quae duo aera minuta in gazophylacium misit, quam divites, qui multum miserunt.
VI. Ad primum dicitur quod de fine dupliciter loqui possumus: uno modo, de ipsa re absolute quae est finis; alio modo, de eo quod quis intendit circa rem quae est finis; sicut finis avari est pecuniae possessio, aut usus. Ad hoc quod una operatio sit altera virtuosior aut laudabilior, sufficit quod altero illorum. modorum habeat eminentiorem finem. Dicitur ergo quod optime subsumitur de fine in hac ratione, sed secundo modo. Res enim quae in proposito est finis, materialiter est Deus: ipsa autem subiectio ad Deum est finis tanquam id quod circa Deum intenditur, qui potest dici finis tanquam rei quae est finis assecutio. Et quia maiorem subiectionem ad Deum intendit qui aliquid agit propter Deum ex voto quam qui agit non ex voto, ideo eminentior est finis sui operis quam finis operis non operantis ex voto. Unde Sanctus Thomas Il II , hanc rationem pertractans, ait quod i/le qui aliquid vovet et. facit, magis. se subiicit Deo quam qui facit solum. — Exemplum etiam est ad propositum. Nam licet longitudo viae, absolute sumpta, habeat rationem ordinati ad finem, tamen labor intentus per ipsam ad acquirendam virtutem, habet rationem finis proximi, Et ideo, quia proponens longam viam agere propter virtutem, intendit maiorem laborem in.acquirenda. virtute quam proponens brevem viam agere, ideo eminentiorem finem intendit.
2. Ad secundum dicitur. quod - facere. aliquid : maius propter Deum, ceteris paribus, est. virtuosius, quia maiorem Dei dilectionem ostendit: sicut qui maius aliquid et difficilius propter amicum operatur, ostendit se illum magis diligere. Ideo qui,magis se subiicit Deo, virtuosius operatur. — Non obstat autem vidua illa.. Quia licet id quod obtulit parum fuerit, et minus quam id quod divites offerebant, considerata, rei quantitate absolute; erat tamen magnum per comparationem ad ipsam, quae paupercula erat. Unde, considerata eius. paupertate, maius offerebat quam divites. Hoc. autem ostendit Dominus cum ait quod omnes ex eo quod abundabat illis, miserunt: haec vero, de penuria sua, omnia quae habuit misit. Et. sic. patet quod non -erat' paritas ex parte offerentium. VII. Tertio . llle qui vovit se aliquid facturum, intentius , idest maiori intentione, illud voluit quam qui simpliciter facere disponit. Ergo ex hac intentione redditur executio voti cum intentione quadam laudabilis, etiam quando voluntas vel non actu fertur in opus, vel remisse. Ergo laudabilius fit quod ex voto fit quam quod fit sine voto: ceteris tamen paribus. — Antecedens probatur. Quia vovens non solum facere voluit, sed voluit se firmare ut non deficeret a faciendo. — Consequentia vero prima probatur: quia voluntas praecedens actum manet virtute in tota consecutione actus, et ipsum laudabilem reddit, etiam quando de tali proposito voluntatis in executione operis non cogitatur.
Ad evidentiam huius rationis, considerandum est quod, cum quis aliquid vovet, voluntatis intentio in duo fertur, scilicet in id quod se facturum vovet, et in immobilitatem voluntatis ac firmitatem: vult enim voluntatem suam esse firmatam ac stabilitam in eo faciendo, ita quod non liceat sibi deinceps ab illo proposito resilire. Propter hoc dicitur quod vovens se aliquid facturum, intentius in illud fertur quam non vovens et agens, cuius voluntas non fertur nisi in actum. Et quia haec intentio voventis laudabilis est; laudabiliorque quam intentio proponentis se aliquod bonum facturum sed non voventis; et manet virtute in executione operis etiam quando de tali proposito voluntatis non cogitatur: ideo actus ipse in executione, ex illa intentione prima voventis, qua disposuit se firmiter et immobiliter operari, aliquam laudabilitatem habet quam non habet opus factum non ex voto. Propterea optime infert Sanctus Thomas ex illa prima intentione voventis, actum factum ex voto laudabiliorem esse quam' sit actus qui non est factus ex voto. lip
Notanda sunt autem verba ultima Sancti Thomae, scilicet: ceteris paribus. Ex hoc enim datur intelligi quod, de eodem actu loquendo, puta abstinentiae, castitatis et huiusmodi, est laudabilius illud facere ex voto quam facere sine voto, eisdem et aequalibus circumstantiis occurrentibus: sed ubi cetera non sunt paria, puta quod unus. maiori caritate ageret id quod sine voto agit, quam alius agat id ad quod voto obligatur, et similia, non est necesse laudabilius esse agere ex voto quam agere sine voto.
On this page