Text List

Caput 139

Capitulum 139

Commentaria Ferrariensis

Ex praedictis infert Sanctus Thomas unum corollarium: videlicet, quod neque omnia bona opera, neque omnia peccata sunt paria.

Circa hoc autem tria facit: primo, probat conclusionem ; secundo, adducit rationes ad oppositum, et solvit ; tertio, infert quandam distinctionem de peccato .

Circa primum duo facit: primo, probat quod »on omnes actus virtutum sunt pares; secundo, quod nec omnia peccata paria sunt,

I. Quantum ad primum, arguit primo sic. Dantur consilia de continentia, paupertate, et huiusmodi. Ergo haec meliora bona sunt quam matrimonio uti et temporalia possidere, secundum quae contingit virtuose agere, ordine rationis servato. Ergo non omnes actus virtutum sunt pares. — Probatur prima consequentia. Quia consilium non datur nisi de meliori bono.

Ad evidentiam huius rationis, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae I II', q. cvi, a. 4; et Quolib. V, a. 19 , quod praecepta differunt a consiliis quia, cum praeceptum importet rationem debiti, non autem consilium, praecepta dantur de iis quae necessaria sunt ad consecutionem finis aeternae beatitudinis; consilia autem sunt de illis per quae melius et expeditius potest. homo consequi finem praedictum, licet absque eis possit quis ad finem pervenire. Unde in observatione consiliorum includitur praeceptorum observatio, non autem e converso: qui enim omnia dimittit, non rapit aliena nec furatur; non autem e contrario qui non rapit aliena. omnia dimittit. Quia ergo melius bonum est observare praecepta, sine quibus ad beatitudinem perveniri non potest, et ultra hoc aliquid aliud, per quod ad beatitudinem melius et facilius potest perveniri, quam sola observare praecepta; ideo bene dicitur, et hic et alibi , a Sancto Thoma quod consilium est de meliori bono.

2. Ex hoc patet male dictum esse a Scoto, in II Sent;, d. xx1, distingui peccatum veniale a mortali quia mortale est contra praeceptum, veniale vero contra consilium. Patet enim quod non tenetur quis servare consilia, cum sine iis finem consequi possit; et per consequens quod ea non observare nullum est peccatum. Alioquin peccaret qui non dat omnia sua pauperibus, et qui castitatem omnimodam non servat: haec enim nobis consuluntur.

IL. Secundo. Quanto obiectum est melius, tanto et actus est virtuosior secundum speciem suam: quia actus speciem recipiunt ex obiectis. Finis etiam melior est iis quae sunt ad finem: et horum tanto aliquid est melius, quanto propinquius est fini. Ergo inter actus humanos ille est optimus qui in ultimum finem, scilicet Deum, immediate fertur: post quem, tanto actus est melior secundum suam speciem, quanto obiectum est Deo propinquius.

Tertio. Contingit aliquos actus magis aliis ad rationem accedere. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia. actus rationis magis habent de bono rationis quam actus inferiorum virium, quibus ratio imperat. - Consequens vero probatur: quia bonum in actibus humanis est secundum quod ratione regulantur.

Adverte quod nomine actus rationis intelliguntur non solum actus intellectus ut distinguuntur a voluntate, sed omnes actus practici intellectivae partis: secundum quod tota mens humana ratio dicitur.

Quarto. Contingit aliquem magis alio ex maiori dilectione quod agendum est agere. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia praecepta legis optime ex dilectione implentur.

III. Quinto. Contingit intentionem , etiam eandem, maiorem esse in uno quam in alio, Ergo etc. - Probatur consequentia: — et est manifesta, si ex voluntate actus humani boni redduntur.

Adverte, ex doctrina Sancti Thomae I II, q. xir, quod. Art. 2. nomine intentionis intelligitur actus voluntatis circa finem, sive ultimum sive proximum, secundum quod est terminus alicuius quod in ipsum ordinat: non solum enim ex hoc dicimur intendere sanitatem quia ipsam volumus, sed quia volumus ad eam per aliquid aliud pervenire. Cum ergo inquit Sanctus Thomas quod contingit eandem intentionem maiorem esse in uno quam in alio, non intelligit de eodem numero actu voluntatis tendentis in finem, sed de eodem secundum speciem. Eundem enim finem vult per aliqua media assequi unus maiori fervore et intensiori voluntate quam alius: et hoc est eandem intentionem esse maiorem in uno quam in alio. Et quia, ceteris paribus, maior et ferventior intentio voluntatis circa bonum est melior, ideo actus humani, quia voluntate boni redduntur, tanto meliores sunt, ceteris paribus, quanto maiori intentione voluntatis fiunt.

Sexto. Contingit unam virtutem altera meliorem esse. Ergo etc. - Patet consequentia. Quia, si ex virtutibus actus humani boni redduntur, oportet meliorem esse actum qui est melioris virtutis.

Advertendum quod in istis duabus rationibus utitur Sanctus "Thomas conditionali ad probationem consequentiae, ut ex modo loquendi det intelligere rationem esse ex se manifestam, Conveniens enim est in his quae certissime tenemus, et ab omnibus conceduntur, hoc modo loquendi uti. Dicimus enim quandoque, Si est verum quod Deus sit iustus, iste non evadet impunitus : ac si diceremus, Quia verissimum est Deum esse iustum, iste suorum scelerum poenas dabit,

Confirmatur conclusio auctoritate I Cor. vir.

IV. Secundo, ostendit Sanctus Thomas quod non omnia etiam peccata sunt paria. Et ait quod hoc eisdem rationibus apparet.

Primo: cum per unum peccatum magis discedatur a fine quam per aliud. In quo tangitur ratio secundae rationi superius dictae correspondens. Sicut enim bonitas in actibus humanis attenditur secundum accessum ad finem, ita malitia secundum recessum a fine attendetur.

Secundo: cum magis pervertatur ordo rationis. In quo tangitur ratio tertiae rationi correspondens. Sicut enim bonum in actibus humanis est secundum rationem esse, ita malum est contra rationem esse.

Tertio: cum maius nocumentum proximo inferatur. In quo tangitur ratio quartae rationi correspondens. Sicut enim optime praecepta ex dilectione implentur, ita contra ipsa fit quando contra dilectionem agitur, aut Dei aut proximi, nocumentum proximo inferendo.

Confirmatur auctoritate Ezech. xvi.

V. Per hoc excluditur error dicentium omnia merita et peccata paria esse.

Advertendum est quod ista opinio, ut recitat Sanctus Thomas I II', q. 1xxir, a. 2; et Il Sent, d. xyu,a. 5; Qu. n. et in QQ. de Malo, q. 1t, a. 9, fuit primo Stoicorum, quam imitatus est etiam Cicero in Paradoxis . Putaverunt enim Parad. w. Stoici virtutem omnino in indivisibili consistere; et ideo, quantumcumque ab hoc indivisibili discedatur, nihil de bonitate remanere. Et sic, cum per. quodlibet peccatum. ab hoc indivisibili discedatur, existimaverunt omnia peccata esse paria.

Hoc autem fundamentum enervat Sanctus Thomas II Sent, . Tum quia falsum est virtutem omnino in indivisibili consistere: ut patet per Aristotelem, II Ethicorum . — Tum quia, licet illud verum esset, non tamen ratio bonitatis in indivisibili consistit. Quia contingit perfectionem perfectioni superaddi, quarum unaquaeque rationem bonitatis causat. Et ideo, si duae perfectiones subtrahantur, minor remanet bonitas quam si subtrahatur una tantum.

Hunc errorem quidam haeretici imitati, dixerunt nullam inaequalitatem esse nec inter peccata, nec inter merita, nec inter praemia, nec inter supplicia.

VI. Quantum ad secundum, adducit Sanctus Thomas rationes quibus praedictus error confirmari posset.

Quod enim omnes virtuosi actus sint aequales, hac ratione videbitur posse confirmari, quod omnium bonorum actuum est idem finis boni.

Quod vero omnia peccata sint paria, hac ratione : quia peccatum in actibus humanis accidit ex hoc solo quod aliquis praeterit regulam rationis. Ita autem praeterit regulam rationis qui in modico a ratione recedit, sicut qui in magno. Confirmatur. Quia si alicui statuatur limes quem non transgrediatur, nihil refert apud iudicem, sive multum sive modicum sit transgressus.

2. Ad primum inquit Sanctus Thomas, negando consequentiam, quod, licet sit unus finis ultimus boni, tamen actus qui ex illo bonitatem habent, diversum bonitatis gradum accipiunt, secundum quod quaedam sunt aliis meliora, et fini ultimo propinquiora. Unde et in actibus voluntatis gradus bonitatis erit secundum diversitatem bonorum ad quae terminatur voluntas et eius actus.

Advertendum, quod finem boni vocat Sanctus Thomas hoc loco finem bonitatis quae est in actibus, ex ordine Scilicet ad quem actus habet quod sit bonus. Finis autem ultimus, a quo omnia habent bonitatem, est unus, scilicet Deus. Sed fines proximi sunt multi: qui inter se gradum bonitatis habent ex diversa appropinquatione ad ultimum finem. Et ideo ex unitate ultimi finis omnium bonorum non potest argui quod omnia bona sint aequalia: nec, per consequens, quod omnes actus virtuosi qui circa huiusmodi bona sunt, aequales sint in bonitate.

3. Ad secundum dicit quod in omnibus quorum perfectio et bonum in quadam commensuratione consistit, quanto magis a debita commensuratione receditur, tanto maius erit malum. Declaratur in sanitate, pulcritudine, et veritate. Bonum autem virtutis in quadam commensuratione consistit: est enim medium, secundum debitam limitationem circumstantiarum, inter contraria vitia constitutum. Ideo, quanto magis ab hac harmonia receditur, tanto est maior malitia.

Ex hac responsione vult Sanctus Thomas negare consequentiam, si minor propositio intelligatur, ut videtur intelligenda, secundum similitudinem tantum, scilicet quod, sicut qui in modico a ratione recedit regulam rationis praeterit, ita et qui in magno. — Si autem intelligeretur secundum aequalitatem, scilicet quod tantum praeterit regulam rationis qui in modico a ratione recedit, quantum praeterit qui recedit in magno: falsa esset ipsa minor.

Ad confirmationem, dicit quod non est simile virtutem transgredi, et terminos a iudice positos. Quia, cum virtus sit secundum se bonum, ipsam transgredi est secundum se malum: transgredi vero terminum a iudice positum, non est secundum se malum, sed per accidens, inquantum scilicet est prohibitum. In his autem quae sunt per se, necesse est ut, sicut simpliciter sequitur ad simpliciter, ita magis sequatur ad magis: non autem in his quae sunt per accidens.

VII. Quantum ad tertium, ponit Sanctus Thomas unam distinctionem de peccatis: scilicet quod quoddam peccatum est mortale, quoddam vero est veniale . Peccatum mortale est quod animam spirituali vita privat. Et quia spiritualis vita animae consistit in hoc quod voluntas per dilectionem Deo et proximo inhaereat, ut declaratur ex similitudine corporalis vitae, ideo quaecumque peccata intentioni ultimi finis et dilectioni opponuntur, mortalia sunt. Si vero, his salvis, aliquis in aliquo recto ordine rationis deficiat, veniale peccatum erit.

VII. Ad evidentiam huius distinctionis, advertendum primo, ex doctrina Sancti Thomae I II', q. xxn ; II Sent., d. xui: ; et de Malo, q. vir , quod ista nomina mortale et veniale important differentias reatus peccati: dicimus enim peccatum veniale quod est dignum venia, idest, quod non excludit terminationem poenae; mortale autem quod est dignum morte, idest, poenam aeternam meretur, et terminationem poenae excludit. Unde, quia reatus non est ipsa essentia peccati, sed ipsam consequitur, mortale et veniale non sunt differentiae essentiales peccati, sed accidentales: prout omnis differentia quae. non est de essentia rei, dicitur illi accidentalis. Sed licet istae differentiae sint extra essentiam peccati, inter se tamen essentialiter distinguuntur: sicut albedo et nigredo sunt inter se essentialiter distincta, et tamen accidentaliter tantum dividunt animal cum per album et nigrum dividitur.

2. Considerandum secundo, quod istae differentiae mortalis et venialis aliquando consequuntur ipsam specificam differentiam peccatorum secundum se: aliquando autem non consequuntur differentiam specificam, sed in una et eadem specie peccati inveniuntur. Quando differentiam peccatorum specificam consequuntur, ipsa peccata dicuntur talia ex genere. Unde dicitur quod aliquod peccatum ex genere est mortale, aliquod vero est ex suo genere veniale: non quidem quod ista sit divisio generis in species, sed analogi in sua significata. Et quia genus et species peccati sumitur ex obiecto, illud dicitur ex suo genere mortale, sive dignum morte aeterna, quod est circa materiam repugnantem fini humanorum actuum, qui est caritas sive dilectio Dei et proximi, quia tollit principium vitae spiritualis, scilicet caritatem, quo remoto, non potest anima ex principio intrinseco sanari. lllud vero dicitur ex genere veniale quod est circa materiam quae huic fini non contrariatur, licet habeat aliquam deordinationem, dum caret debito ordine ad finem: tale enim non removet principium vitae spiritualis; ideo, quantum est ex se, sanari potest.

Quando autem mortale et veniale non consequuntur differentiam specificam peccatorum, sed in una et eadem specie peccati inveniuntur, non dicitur peccatum utrumque horum ex suo genere, sed dicitur esse unum ex suo genere, alterum vero ex parte peccantis, et per accidens. Cum enim contingit aliquem peccare circa materiam caritati repugnantem non ex deliberatione, sicut contingit in subitis motibus, tunc tale peccatum est veniale ex parte agentis: licet aliud peccatum sibi,simile in specie sit peccatum mortale. Unde tale peccatum, quod in particulari consideratum est veniale per accidens propter actus imperfectionem, dicitur esse de genere peccati mortalis. — Similiter, cum accidit aliquem peccare circa materiam non repugnantem caritati, constituendo in ipso finem ultimum, vel ipsum ordinando ad aliquod peccatum mortale ex suo genere, puta cum quis ordinat verbum otiosum ad adulterium committendum; tunc tale peccatum est quidem de genere peccati venialis, sed propter perversam intentionem agentis est mortale per accidens.

3. Considerandum tertio quod, cum multa accidant peccato substanti huic differentiae accidentali quae est mortale, et multa accidant peccato substanti huic accidenti quod est veniale; hoc loco investigavit Sanctus Thomas solas essentiales rationes peccatorum ad quas originaliter mortalis et venialis differentiae consequuntur per se, ut possint dici talia ex suo genere, et secundum quas habeant distingui essentialiter non solum ipsae differentiae quae his nominibus mortale et veniale formaliter importantur, sed etiam ipsa peccata quae huiusmodi substant differentiis. Et quia istae rationes sunt, esse actum voluntarium circa materiam repugnantem caritati, et, esse actum voluntarium circa materiam non repugnantem caritati ; ideo hanc solam distinctionem mortalis et venialis peccati assignavit, omnibus aliis praetermissis. Sic enim constat quod mortale et ve- niale, non solum formaliter, sed etiam materialiter sumpta, habent oppositionem ad invicem, nec possunt im unam speciem peccati convenire: quamvis ex parte agentis, in eadem specie aliquid sit mortale, et aliquid veniale. :

Ex quo patet posse dici ad argumenta Aureoli, recitata Capreolo, xuut dist. II Sent., quibus probat peccatum essentialiter dividi per mortale et veniale, quod utique verum concludunt, licet non bene. Est enim verum quod istae differentiae mortale et veniale inter se essentialiter distinguuntur, Est etiam verum quod illa peccata quae per se illis differentiis substant, quae scilicet ex suo genere dicuntur talia, essentialiter sunt distincta. Non est autem verum de ipsis secundum quod ex parte agentis peccatum mortale aut veniale sunt distincta. :

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 139