Text List

Caput 140

Capitulum 140

Commentaria Ferrariensis

POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas quod ad divinam providentiam pertinet hominibus leges dare, vult ulterius ostendere quod ad ipsam pertinet homines punire vel praemiare .

Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit quod actus hominis puniuntur vel praemiantur a Deo; secundo, de poena et praemio determinat, capite sequenti.

I. Quantum ad primum, arguit primo sic. Ad divinam providentiam pertinet ut legem hominibus ponat. Ergo ad Deum. pertinet homines punire vel praemiare. — Probatur consequentia. Quia eius est punire vel praemiare cuius est legem imponere : cum legislatores per praemia et poenas observantiam legis inducant.

Secundo. Deus imposuit actibus hominum ordinem aliquem in respectu ad finem boni, idest, ad finem a quo omnia bonitatem habent. Ergo oportet, si ordo ille est recte positus, quod incedentes per illum finem boni consequantur, scilicet ab ipso Deo, quod est praemiari: recedentes vero ab illo per peccatum, a fine boni excludi, quod est puniri. — Probatur consequentia. Quia ubicumque est aliquis ordo debitus ad finem, oportet quod ordo ille ducat ad finem, recessus vero ab ordine finem excludat: cum ea quae ad finem ducunt, necessitatem consequantur ex fine.

II. Tertio. Cum in rebus naturalibus debitus ordo naturalium principiorum et actionum servatur, sequitur ex necessitate naturae conservatio et bonum in ipsis; corruptio autem et malum, cum a debito et naturali ordine receditur. Ergo et in rebus humanis oportet quod, cum homo voluntarie servat aut praetermittit ordinem divinae legis, consequatur bonum aut malum, non ex necessitate, sed ex dispensatione gubernantis, quod est praemiari vel puniri. — Probatur consequentia. Quia observatio et transgressio ordinis divinae providentiae, cui et res naturales et actus humani subduntur, est in potestate humanae voluntatis constituta, non autem in potestate naturalium rerum. Oportet autem effectus causis per convenientiam respondere.

2. Sed videtur quod ista ratio non concludat. Sicut enim in naturalibus bonum aut malum quod sequitur, in ipsam naturam tanquam in principium refertur, quia non est in potestate naturalium rerum sequi ordinem suum aut ab ipso recedere: ita, si debent effectus causis correspondere in humanis actibus, sequitur quod bonum et malum debeat referri in ipsam voluntatem, non autem in dispositionem gubernantis, quia observatio et transgressio debiti ordinis est in potestate humanae voluntatis constituta. Et sic non sequitur quod Dei sit praemiare aut punire.

Ad hoc dicitur quod haec ratio supponit bonum et malum quod ex actione provenit, in omnibus esse ex dispositione gubernantis; sed in aliquibus, scilicet in natura- libus, sic esse ordinatum ut illis bonum aut malum ex necessitate naturae proveniat; in aliquibus vero, idest in voluntarie agentibus, sic esse dispositum ut non ex necessitate naturae proveniat, sed ex voluntate gubernantis, sibi dispensationem boni et mali reservantis. Non enim in voluntarie agentibus conveniens est ut idem sit qui meretur et retribuit, sed retributio ad superiorem pertinet. Et ideo, cum homo non ex naturali principio, sed voluntate in suas operationes feratur, sequitur quod bonum illi proveniat et malum, non ex necessitate naturae, sed ex voluntate gubernantis.

II. Quarto. Actus humani divinae providentiae subduntur. Ergo oportet malum quod in eis accidit, sub ordine alicuius boni concludi. Sed hoc convenientissime fit per hoc quod peccata puniuntur. Ergo etc. - Probatur prima consequentia. Quia ad divinam bonitatem pertinet quod nihil inordinatum in rebus relinquat. Declaratur in naturalibus. — Minor vero subsumpta probatur. Quia.sic ea quae debitam quantitatem excedunt, comprehenduntur sub ordine iustitiae. — Declaratur. Quia homo debitum suae quantitatis gradum excedit voluntatem suam divinae praeferendo. Quae quidem inaequalitas tollitur dum, contra voluntatem suam, aliquid secundum voluntatem divinam pati cogitur.

Quinto, Divina providentia movet omnia ad executionem ordinis ab eo dispositi, Sed voluntas a suo obiecto, quod est bonum vel malum, movetur. Ergo pertinet ad divinam providentiam bona illi proponere in praemium, ut ad recte procedendum moveatur; et mala in poenam, ad hoc quod inordinationem vitet.

Ad huius rationis evidentiam, considerandum est, ut ex superioribus patet, quod voluntas a suo obiecto movetur, non quidem per modum efficientis, sed per modum finis. Finis autem non movet nisi voluntati sit propositus. Ideo, cum Deus unumquodque ad executionem operis moveat secundum quod eius conditio exigit, conveniens est ut moveat voluntatem illi bonum et malum proponendo: quamvis etiam interius ipsam possit effective movere.

Sexto. Convenientissime homo proficit ad finem boni ex bono et malo alterius, dum excitatur ad bene agendum per hoc quod videt bene operantes praemiari, et dum a malo revocatur per hoc quod videt male agentes puniri. Ergo ad divinam providentiam utrumque pertinet. — Probatur consequentia. Quia divina providentia hoc modo res ordinavit quod una alteri prosit.

CoxriRMATUR auctoritate Exodi xx, Psalmi, et Rom. m.

Per hoc excluditur error dicentium. quod Deus non punit: scilicet Marcionis et Valentini, dicentium alium esse Deum bonum, et alium Deum iustum, qui punit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 140