Caput 141
Capitulum 141
POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas quod Dei est punire et praemiare, nunc de ipsa poena et praemio determinat. Circa hoc autem duo facit: primo, determinat de ipsis absolute; secundo in ordine ad peccatum, cap. cxrrr.
Circa primum duo facit: primo, ostendit differentiam et ordinem poenarum ; secundo, earum inaequalitatem declarat, capite sequenti.
I. Quantum ad primum, duplicem poenarum ordinem ponit. Primus est ordo secundum se. Et est talis: quod maxima poena est hominem a beatitudine excludi; post hanc, virtute privari, et perfectione quacumque naturalium virtutum animae ad bene agendum; deinde, naturalium potentiarum animae deordinatio; post hoc, corporis nocumentum; demum, exteriorum bonorum sublatio.
Declaratur. Quia, cum de ratione poenae sit quod sit malum et contrarium voluntati; malum vero sit privatio boni : oportet secundum differentiam et ordinem bonorum esse differentiam et ordinem poenarum. Ordo autem bonorum est quod summum hominis bonum est felicitas, quae est ultimus eius finis; deinde virtus, tanquam huic fini propinquissimum, et si quid aliud est quod ad bonam operationem hominum proficiat, qua pervenitur ad beatitudinem ; deinde debita dispositio rationis et virium ei subjectarum ; deinde corporis incolumitas, quae est ad expeditam operationem necessaria; demum exteriora bona, quibus adminiculantibus utimur ad virtutem.
2. Advertendum quod hic quaeritur ordo inter bona et mala, non secundum durationem aut secundum viam generationis, sed secundum naturam et viam perfectionis: ut scilicet dicatar primum bonum id quod est summum, et prinum malum id quod omnia hominis mala excedit. Iste autem ordo inter bona accipitur secundum ordinem finis, et eorum quae sunt ad finem. Finis enim primum locum tenet. Inter ea autem quae ordinantur ad finem, quanto aliquid propinquius est fini, tanto, ut hic dicitur, inter hominis praeeminet bona. Et quia finis hominis in operatione consistit qua Deo coniungitur; et ad illum finem per actionem pervenitur: tanto aliquid est fini propinquius, et idcirco perfectius, quanto fuerit operationi qua ad beatitudinem pervenitur immediatius. Et quia virtus propinquior et immediatior est operationi huiusmodi quam debita dispositio rationis et virium ei subiectarum, cum requiratur tanquam forma perfectiva rationis et aliarum potentiarum ei subiectarum, ad hoc ut debita et conveniens fini eliciatur operatio: ideo virtus praeeminet rationis dispositioni. Eodem modo, quia bonum rationis et virium subiectarum propinquius se habent ad huiusmodi operationem quam bona corporis; et bona corporis quam bona exteriora, cum bona corporis ad bona animae ordinentur, et bona exteriora ad corporis bona: ideo bonum rationis praeeminet bono corporis, et bonum corporis bono rerum exteriorum, loquendo semper de per se ordine bonorum.
II. Secundus ordo poenarum est secundum aliquorum hominum existimationem, quorum voluntati minus contrarium est quod est maioris boni privativum; et per consequens minus poenale videtur, cum de ratione poenae sit quod sit contraria voluntati. Apud hos enim maxima poena existimantur laesiones corporis et damna rerum exteriorum: inordinatio autem animae, damnum virtutis, et amissio fruitionis divinae, aut modicum aut nihil reputantur ab eis. Propter quod, cum bona sensibilia et corporalia magis existiment et cognoscant quam intelligibilia et spiritualia, et magis timent corporales poenas quam spirituales. — Hinc etiam procedit quod hominum peccata a Deo puniri non existimant, quia vident plerumque peccatoribus bene esse quantum ad huiusmodi, virtuosis autem male
2. Sed inquit Sanctus Thomas quod non debet recte considerantibus mirum talis divina dispositio videri. Et notat tria. Primum est quod, cum bona exteriora et corporalia in tantum sint homini bona inquantum ad bonum rationis proficiunt, mala autem inquantum illud impediunt; Deus, qui novit mensuram virtutis humanae, interdum homini virtuoso huiusmodi bona ministrat in adiutorium virtutis; interdum vero ei praedicta subtrahit, ne sint illi impedimentum virtutis et fruitionis divinae. Ex quo sequitur, cum poena malum sit, quod non est homini virtuoso poena huiusmodi bonis in adiumentum virtutis privari; sed e contrario malis est in poenam si eis talia conceduntur, quibus provocantur ad malum. Quod ostenditur auctoritate Sap. xiv.
Secundum est, quod amissio corporalium et exteriorum bonorum, etiam quando est homini in profectum virtutis et non in malum, dicitur abusive poena, ex eo quod est contra voluntatem.
Tertium est, quod poena non est in homine nisi aliqua culpa praecedente. — Probatur. Quia et secundum quod est contra voluntatem; et secundum quod est malum hominis; et secundum quod est homini ad profectum virtutis, ex aliqua inordinatione hominis contingit. Talis autem inordinatio aut est culpa, aut ex aliqua praecedente culpa procedit.
Maior declaratur quantum ad omnes partes. Quantum ad primam quidem: quia quod homo non aestimet res secundum quod sunt, sed corporalia spiritualibus praeferat, ex inordinatione hominis contingit. — Quantum vero ad secundam: quia ea quae sunt secundum se bona, non verterentur homini in malum per abusum, nisi aliqua inordinatione in homine existente. - Quantum vero ad tertiam : quia quod oporteat ea quae voluntas acceptat tanquam naturaliter bona homini, subtrahi ad profectum virtutis, ex aliqua hominis inordinatione provenit.
Minor vero promittitur inferius declaranda. Veruntamen, quantum ad tertiam partem spectat, ostenditur, quia per peccatum praecedens fit quaedam inordinatio in affectu humano, ut facilius postmodum ad peccatum inclinetur.
3. Ad huius tertii dicti evidentiam, considerandum est quod ex prius dictis supponit Sanctus Thomas tribus modis contingere homini poenam ex rebus corporalibus et exterioribus. Primo, ex eorum subtractione contra hominis voluntatem. Talis enim subtractio poenalis est inquantum est contra voluntatem: quia de ratione poenae est quod contra voluntatem sit, - Secundo, ex eorum concessione quando hoc homini vertitur in malum. Poenalis est: quia de ratione poenae proprie dictae est quod sit malum. - Tertio, ex eorum subtractione ad profectum virtutis. Talis enim subtractio, inquantum ad virtutem proficit, licet proprie loquendo in beneficium hominis cedat, et non sit proprie poenalis, tamen improprie et abusive poenalis est: quia est contra hominis voluntatem absolute, licet, ut hic dicitur, quandoque sit volita secundum quod ratio respicit finem. Primum modum tetigit dum probavit poenam, secundum quod est contra voluntatem, ex inordinatione procedere ex qua falsa provenit existimatio. Intendit.enim quod subtractio huiusmodi bonorum idcirco contra voluntatem est, et consequenter poenalis, quia homo false aestimat corporalia et exteriora bona spiritualibus eminere, et sic ea pluris facit quam debeat, Et quia talis falsa existimatio ex aliqua inordinatione procedit, idem de ipsa poena dicendum est. - Secundum modum tetigit dum dixit quod ea quae sunt secundum se bona, non verterentur homini in malum per abusum, nisi aliqua inordinatione in homine existente, Concessio enim horum bonorum in malum vertitur homini, et idcirco est ei poena, quia rebus concessis abutitur ad malum. — Tertium modum tetigit dum dixit quod ex inordinatione hominis provenit ut oporteat ea quae voluntas acceptat, subtrahi ad profectum virtutis.
III. Circa id quod dicitur, esse contra voluntatem hominis absolute privari corporalibus et exterioribus bonis, licet quandoque sit volitum secundum quod ratio respicit finem: — considerandum est quod nihil prohibet aliquid secundum se esse contrarium voluntati, et tamen in ordine ad aliquem finem esse volitum. Cum enim obiectum voluntatis sit bonum et appetibile, quod secundum se appetibile non est, sed habet aliquid contrarium appetibilitati, repugnat voluntati. Sed quia contingit quod secundum se appetibile non est, babere appetibilitatem ex ordine ad aliquem finem, sicut contingit de medicina amara in ordine ad sanitatem; ideo evenit ut quod, secundum se consideratum, est voluntati contrarium tanquam malum aliquod, sit volitum ex ordine ad finem quem aliquis magis amat quam aliud bonum quod per malum privatur. Quia ergo
subtractio praedictorum bonorum secundum se mala est, utpote hominem bonis ad ipsum ordinatis privans, ideo absolute contra hominis voluntatem dicitur. Sed tamen, quia quandoque ad profectum virtutis ordinatur, quam homo magis ipsis corporalibus et exterioribus bonis amat, idcirco eam, ut ad hunc finem ratio ordinat, voluntas acceptat.
IV. Considerandum ultimo quod per hunc discursum optime satisfacit Sanctus 'Thomas motae dubitationi . Cum enim dicebatur hominum peccata a Deo non puniri, quia peccatores plerumque corporalibus et exterioribus bonis abundant: — patet ex praedictis quod ex hoc non dicuntur non puniri peccata: immo magis puniri; quia concessio huiusmodi bonorum malis et peccatoribus cedit in poenam, dum eis provocantur ad malum.
Cum etiam confirmatur, quia istis bonis virtuosi quandoque privantur, et sic videntur absque culpa puniri: patet ex praedictis primo, quod illud proprie non est virtuosis hominibus poena: cum hoc cedat eis in bonum, idest in profectum virtutis. - Patet secundo quod, inquantum talium bonorum subtractio est eis aliquo modo poenalis, utpote contra voluntatem, non infertur nisi propter aliquam culpam praecedentem, saltem originalem. Et sic Deus non punit ipsos absque culpa.
V. Ex hoc patet responsio ad Durandum, quem adducit Capreolus, xxxvi dist. II Sent. Arguit enim quod non semper poena infligatur pro culpa: quia quandoque infliguntur iustis poenae ut merita per patientiam augeantur, ut in Iob accidit ; quandoque etiam ad gloriam Dei manifestandam, ut in caeco nato . In istis enim patet quod poena non infligitur pro culpa.
Sed ad hoc dicitur, ex praecedentibus, quod illae poenae (quae tamen improprie poenae dicuntur) pro aliqua culpa inferuntur. Quia non oporteret augeri merita, aut gloriam Dei manifestari, per huiusmodi poenalitates, nisi aliqua inordinatione naturae praecedente, quae ex peccato originali processit. Unde in statu innocentiae non oportuisset hominem ad profectum virtutis, et huiusmodi, per tales poenalitates iuvari; neque per eas Dei gloria esset manifestata ; ut habetur ex doctrina Sancti Thomae I IT, q. xxxxvr, a. 7; et II Sent., d. xxxvi, q. 1, a. 4.
Non obstat etiam quod obiicit, dicens peccato originali non deberi poenam sensus. — Dicitur enim quod hoc verum est post hanc vitam: non autem in hac vita, ubi multae poenalitates consecutive se habent ad peccatum originale, licet illi directe non debeantur. Sed de hoc inferius erit sermo, cum de peccato originali agetur .
On this page