Text List

Caput 142

Capitulum 142

Commentaria Ferrariensis

VISA differentia poenarum, visoque earum ordine, ostendit Sanctus Thomas quod non omnia praemia et omnes poenae sunt aequales .

Et arguit primo sic. Est gradus in virtuosis actibus et in peccatis. Ergo et praemiorum et poenarum. — Probatur consequentia. Quia divina iustitia exigit quod, ad aequalitatem in rebus servandam, pro culpis poenae reddantur, et pro bonis actibus praemia. Eiusdem autem rationis esse videtur quod differenter retribuatur secundum differentiam boni et mali, et secundum differentiam boni et melioris, vel mali et peioris.

Secundo. Et est confirmatio praecedentis. Si illud esset, non esset iusta recompensatio per poenas et praemia: quia aequalitas distributivae iustitiae exigit ut inaequalia inaequalibus reddantur. Ergo etc.

Tertio. Oportet homines non solum trahi ad bona et retrahi a malis, propter quod praemia et poenae a legisla- tore proponuntur: sed ctiam bonos ad meliora allici, et malos retrahi a peioribus. Sed hoc non fierct si praemia et poenae essent aequalia. Ergo etc.

Quarto. Per opera bona et mala aliquis disponitur ad poenas et praemia. Sed secundum ordinem. divinae providentiae, magis disposita perfectiorem formam consequuntur. Ergo etc.

Quinto. Excessui qui est secundum numerum operum, oportet respondere excessum praemiorum vel poenarum: alias non fieret recompensatio in divino iudicio pro omnibus quae quis agit. Ergo et excessui qui est. secundum qualitatem operum, prout videlicet unus alio: vel melius vel peius opus habet, inaequalitas praemiorum vel poenarum respondet.

CONFIRMATUR auctoritate Deut. xxv, et Isaiae xxvi.

Per hoc excluditur error dicentium in futuro omnia praemia et poenas esse aequalia.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 142