Caput 143
Capitulum 143
POSTQUAM determinavit Sanctus Thomas de poena et P praemio secundum se, determinat nunc de ipsis in ordine ad peccatum et bona opera . Circa hoc autem duo facit: primo, determinat de poena quae in finis privatione consistit, quae dicitur poena damni; secundo, de poena quae est experientia alicuius nocivi, quae dicitur poena sensus, cap. cxLv. :
Circa primum duo facit: primo, ostendit peccato mortali deberi exclusionem omnino ab ultimo fine, veniali vero difficultatem perveniendi ad ipsum ; secundo, ostendit poenam qua quis ultimo fine privatur, oportere interminabilem esse, capite sequenti,
I. Quantum ad primum, arguit primo sic. Secundum differentiam peccatorum oportet esse differentiam poenarum. Sed per peccatum mortale totaliter intentio mentis avertitur ab ordine ad Deum, qui est ultimus finis bonorum: per peccatum vero veniale, manente ordine humanae mentis ad ultimum finem, impedimentum aliquod affertur, quo retardatur ne libere tendat in finem. Ergo mortaliter peccans sic puniendus est quod excidat ab hominis fine: venialiter autem peccans, quod retardetur, aut difficultatem patiatur in adipiscendo finem.
2. Ad evidentiam huius rationis, considerandum est quod homo mortaliter non peccat nisi quando creaturam praefert Deo, ipsam plus amando quam Deum. Quod quidem apparet quando magis eligit aliquid aliud quam vivere secundum Deum et illi inhaerere: nam si magis amaret Deum, magis eligeret vivere secundum ipsum ac eius praecepta; quam quocumque temporali bono potiri; sicut, quia homo magis propriam vitam amat quam voluptatem, a maxima etiam voluptate retrahitur si eam existimet esse suae vitae infallibiliter peremptivam. Venialiter autem homo peccat quando circa ea quae sunt ad finem inordinate sc habet, inquantum eis plus vel minus debito intendit, salvato tamen ordine et inclinatione ad debitum finem: quia videlicet, licet alicui rei nimis afficiatur, non tamen pro. ea vellet Deum. offendere, contra eius praeceptum aliquid agendo. Unde assimilatur venialiter peccans ei qui ad aliquem quidem terminum tendit, sed nimis in via moratur. Propter hoc bene dicitur hic quod per peccatum mortale avertitur totaliter intentio mentis ab ordine ad Deum, qui est ultimus finis; per veniale autem non, sed affertur impedimentum, quo homo retardatur ne libere tendat in finem: quia videlicet per peccatum mortale consti- tuit homo finem in creatura, eam plus quam Deum amando, et recedit ab amore, tam habitu quam actu, quo tenetur Deum super omnia diligere; per peccatum autem veniale removetur fortassis aut diminuitur actualis dilectio Dei super omnia, dum nimis alicui creaturae homo affcitur, nihil actu de Deo cogitando, et sic impeditur ab actuali Dei dilectione; non tamen removetur habitualis dilectio Dei, cum per ipsum non removeatur caritas, qua Deus semper habitualiter ab habente ipsam super omnia diligitur.
II. Secundo arguitur ex eodem fundamento. Sicut est voluntas in hominibus, ita est inclinatio naturalis in rebus naturalibus. Sed si a re naturali tollatur inclinatio eius ad finem, omnino finem illum consequi non potest: si autem fuerit a suo motu impedita, manente inclinatione ad finem, remoto prohibente, pervenit ad finem, ut declaratur in gravi. Ergo ita est in hominibus. Sed eius qui peccat mortaliter voluntatis intentio omnino avertitur .a fine ultimo: intentio autem peccantis venialiter manet conversa ad finem, sed aliqualiter impeditur, dum plus debito inhaeret iis quae sunt ad finem. Ergo peccanti mortaliter debetur ut omnino excludatur a finis consecutione: peccanti autem venialiter, ut difficultatem patiatur antequam ad finem perveniat.
Advertendum quod per peccatum mortale dicitur quis excludi a finis consecutione, per veniale autem impediri et retardari, quia, cum per mortale homo patiatur defectum principii perducentis ad finem, scilicet caritatis, nunquam ad illum finem, quantum est ex intrinseco, pervenire potest: per veniale autem homo patitur quandam indecentiam actus quo pergendum erat ad finem, et obligatur ad temporalis poenae solutionem, et ideo, nisi remota indecentia illa et soluta poena, non potest homo ad beatitudinem, quae est ultimus finis, pervenire; quod est a consecutione finis retardari.
III. Tertio. Si ille cuius intentio aversa est ab ultimo fine, ipsum assequatur finem, erit hoc a casu et a fortuna: quia, cum quis consequitur quod non intendebat, est a casu et a fortuna. Sed hoc est inconveniens. Quia ultimus finis est bonum intellectus. Inconveniens est autem quod intellectus suum finem non consequatur per viam intelligibilem, sed a fortuna. Ergo etc.
Advertendum quod ultimus finis hominis, ut in superioribus est ostensum, nihil aliud est quam Dei, qui est summa Veritas, cognitio et visio per essentiam. Cognitio autem veritatis est bonum et perfectio intellectus. Ideo | bene dicitur quod ultimus finis est bonum intellectus. — |
Advertendum est etiam quod, cum unaquaeque res ad | suum finem habeat inclinationem secundum suae naturae conditionem, conveniens est ut unaquaeque etiam secundum modum suae naturae finem consequatur: nam naturalia finem neturaliter consequuntur; sensitiva vero, inquantum huiusmodi, sensibiliter, idest ex sensibili apprehensione. Eadem ratione, conveniens est ut intelligibilia suum bonum et suum finem intelligibiliter, idest ex apprehensione intelligibili et intentione voluntatis eam consequente, assequantur, Et quia fortuna repugnat intelligibili cognitioni, et intentioni eius quod quis assequitur; ideo conveniens non est ut intelligibilia, inguantum huiusmodi, suum finem a fortuna consequantur. Quod sane eveniret si mortaliter peccans, cuius intentio a fine ultimo omnino avertitur, ipsum ultimum finem praeter suam intentionem assequeretur. Et hoc est huius rationis fundamentum.
2. Sed occurrit circa hoc dubium. Videtur enim quod venialiter peccans quandoque ultimum finem assequatur praeter intentionem. Nam si aliquis in ipso actu peccati venialis, puta dum verbum otiosum dicit, moriatur, nihil de Deo cogitando, expiata culpa assequetur beatitudinem. Et praeter intentionem: quia non est mortuus cum hac intentione. Ergo a fortuna quis potest beatitudinem consequi.
Respondetur quod, licet iste non sit mortuus cum intentione actuali perveniendi ad ultimum finem, habebat tamen habitualem intentionem finis ex caritate in ipso existente; et virtualem etiam intentionem, ex eo quod quandoque se et sua ordinavit in Deum, et contraria intentio non intervenit. Et sic non a fortuna, sed ex intentione finem assequitur.
IV. Quarto. Finis et bonum est perfectio voluntatis sicut forma materiae. Ergo ipsum non consequitur nisi fuerit convenienter disposita. Ergo non consequitur ipsum si intentio ab ipso avertitur. — Probatur prima consequentia ex similitudine materiae et formae. — Secunda vero: quia voluntas disponitur ad finem per intentionem et desiderium eius.
Quinto. Homo per opera virtutum, in quibus praecipuum est intentio finis debiti, consequitur felicitatem. Ergo, si quis contra virtutem agat ab intentione ultimi finis aversus, conveniens est quod ultimo fine privetur. — Probatur consequentia. Quia in ordinatis ad finem, existente aut futuro fine, necesse est ea quae sunt ad finem fore; et ipsis non existentibus, finis non erit; alioquin frustra per huiusmodi media finis quaeritur.
2. Circa hoc ultimum dictum dubium occurrit. Nam contingit aliquem finem posse haberi sine aliquo determinato medio, et tamen non frustra per illud medium quaeritur: sicut per unam potionem aliquis quaerit sanitatem, quam alia via posset acquirere, et tamen frustra non adhibetur, cum per ipsam fiat sanus. Et universaliter, quando finis per plura media acquiri potest, nullum illorum mediorum adhibetur frustra quando sequitur effectus.
Respondetur quod hic loquitur Sanctus Thomas de mediis ad finem: necessariis sine quibus finis haberi non potest: sicut se habet intentio finis debiti ad felicitatem. De talibus enim verum est quod, si finis esse potest illis non existentibus, frustra per illa quaeritur finis, scilicet tanquam per ea quae ad finem necessaria sunt. Obiectio autem procedit de medio non necessario ad finem, licet et ipsum ad finem perducere possit.
On this page