Text List

Caput 144

Capitulum 144

Commentaria Ferrariensis

SECUNDO loco, ostendit Sanctus Thomas eam poenam qua quis ultimo fine privatur, interminabilem esse. Circa hoc autem duo facit: primo, propositum ostendit; secundo, quaedam obiecta refellit .

I. Arguit ergo primo sic. Privatio ultimi finis non est poena nisi post hanc vitam. Sed post hanc vitam, non remanet homini facultas illius adipiscendi. Ergo etc.

Probatur maior. Quia ultimum finem non est homo natus consequi in hac vita, ut est superius ostensum. Pri- vatio autem alicuius non est nisi quando natum est haberi. — Minor vero probatur: quia anima indiget corpore ad consecutionem sui finis, inquantum per ipsum perfectionem in scientia et virtute acquirit. Postquam autem fuerit separata, non redit iterum ad hunc statum quod per corpus perfectionem acquirat.

2. Ad huius rationis evidentiam, considerandum est quod in ipsa attendit Sanctus Thomas communem hominis conditionem, quae est ut per actus virtutum, qualescumque esse possunt in nobis virtutes sine gratia et caritate, homo gratia et caritate privatus, et liberi arbitrii usum habens, se ad horum susceptionem a Deo praeparet, ipso tamen Deo ad hoc animam movente, et sic per opera caritate informata ad ultimi finis consecutionem perveniat. Constat autem quod hoc absque corpore fieri non potest: cum anima non acquirat eiusmodi virtutes, quarum in seipsa naturalia habet semina, nisi actibus corporeis multiplicatis ; et voluntatis sufficiens motus ad susceptionem gratiae et iustificationis, esse non possit nisi viribus animae per huiusmodi exercitia debite dispositis et regulatis. Et ideo, cum post hanc vitam non sit status acquirendi virtutes per corporeos actus, licet quandoque anima sit corpori reunienda, cum ille non sit status viae et perfectionis. acquirendae, sed termini: optime constat hominem post hanc vitam gratiam et caritatem adipisci non posse; et per consequens quod in perpetuum ultimo fine privatus manebit. Et hoc est huius rationis fundamentum.

II. Secundo. In natura animae et angeli est ordo ad ultimum finem, qui est Deus. Ergo, si ab hoc ordine decidat per aliquam poenam, in perpetuum talis poena manebit.

Probatur consequentia. Quia, si quis privatur eo quod est in natura eius ut habeatur, impossibile est illud reparari nisi prius fiat-resolutio in praeiacentem materiam, ut iterum de novo idem specie generetur. Patet in animali amittente visum. Res autem spiritualis, ut anima vel angelus, non potest in materiam praeiacentem per aliquam corruptionem resolvi.

III. Circa istam rationem dubitatur. Cum enim dicitur in antecedente quod in natura animae et angeli est ordo ad ultimum finem, qui est Deus: aut intelligitur de ordine quod est ex gratia et caritate, secundum quae homo ad beatitudinem ordinatur; aut de ordine solius naturae, quo modo dicimus naturam spiritualem ex se esse beatitudinis capacem. Si accipiatur primo modo, tunc falsum est antecedens: nam caritas et gratia non sunt perfectiones naturales hominis, ut ordo ad Deum in ipsis fundatus possit dici a natura inesse spirituali substantiae. - Si vero secundo modo accipiatur, falsum est quod ratio supponit: scilicet quod anima post hanc vitam illo ordine privetur quae cum mortali decessit. Nam, cum ille ordo fundetur et radicetur in natura animae, manente natura, manet et ipse ordo. In damnatis autem constat quod natura animae manet.

2. Respondetur quod intelligitur de ordine solius naturae, et non de ordine consequente perfectionem superadditam naturae. Quomodo autem ordo huiusmodi possit dici naturalis, ostensum est in superioribus .

Sed attendendum est quod de tali ordine, qui nihil aliud est quam habilitas quaedam animae ad susceptionem gratiae, et divinae fruitionis mediante gratia, dupliciter loqui possumus: uno modo, quantum ad ipsam habitudinem secundum se, et secundum suam radicem; alio modo, quantum ad exitum ipsius ad actum.. Primo modo, non potest tolli: ut ostendit Sanctus Thomas Prima, q. xrvur, a. 4; et I IF, q. xxxv, a. 1 et 2; de Malo, q. 1t, a. 12; et II Sent, d. xxxiv . Secundo autem modo, tolli potest.

Attendendum secundo, quod hunc exitum istius ordinis ad actum tolli, dupliciter possumus intelligere: uno modo, propter defectum ipsius ordinis; alio modo, propter aliquod extrinsecum impediens; sicut quod aer non possit illuminari, possemus intelligere aut propter defectum potentiae sive habilitatis aeris ad lucem; aut propter aliquod obstaculum impediens, aut propter solis absentiam. Ordo ergo animae ad ultimum finem, qui est Deus, non potest tolli quantum ad exitum ad actum propter defectum ipsius habilitatis animae ad gratiam et beatitudinem, quia ista habilitas semper manet in anima quantum ad suam radicem: et sic decedens cum peccato mortali non privatur tali ordine. Sed bene potest tolli propter aliquod impedimentum: scilicet propter peccatum mortale, inter hominem et Deum per modum obstaculi interpositum; et propter subtractionem influxus divini. Et quia obstaculum peccati in damnatis est perpetuum; et subtractio etiam divini influxus est perpetua: ideo ordo animae ad beatitudinem nunquam in damnatis in actum exiet; et sic privatio talis ordinis, modo praedicto, in eis erit perpetua.

3. Quod autem hoc sit de. mente Sancti Thomae, patet, quia in Qu. de Malo, loco allegato, ad 6, ait quod impossibilitas ad gratiam quae est. in damnatis, non est ex totali subtractione habilitatis. naturae ad bonum, sed ex obstinatione voluntatis in malo, et ex immobilitate | divinae sententiae ne eis in perpetuum gratia apponatur. Et Prima Secundae, loco praeallegato , ad 3, ait quod £n damnatis manet naturalis inclinatio ad virtutem. Quod autem non reducatur in actum, contingit quia deest gratia, secundum divinam . iustitiam. Et dat exemplum de caeco, im quo remanet aptitudo. ad videndum in ipsa radice naturae, inquantum est animal naturaliter habens visum: sed non reducitur in actum, quia deest causa nte ema reducere in actum formando organum.

4. Sensus ergo rationis est quod, quia is qui cum mortali decedit, per poenam, sive per divinam punitionem, privatur ordine naturali ad beatitudinem quantum ad exitum ad actum, sic exigente divina iustitia, oportet (idest, decens et iustum. est) ut tali ordine in perpetuum privetur: propter defectum scilicet causae agentis, non quidem quae non possit, absolute loquendo, illum ordinem ad actum reducere; sed quae immobili voluntate statuit non dare beatitudinem decedenti in mortali; sicut non potest habilitas naturae hominis caeci ad actum reduci propter defectum causae non potentis hoc facere.

Et attendendum quod haec ratio ex quadam similitudine et proportione ad ea quae omnino naturalia -sunt, procedit. Sicut enim, quando quis privatur eo quod sibi naturaliter et per actionem agentis naturalis debet convenire, non potest per agens naturale ad illud reparari, sicut ostenditur de eo qui amittit visum; ita, quando anima privatur per iustam sententiam ordine sibi naturali ex parte subiecti, sed supernaturali ex parte obiecti et agentis, qualis est ordo ad supernaturalem beatitudinem, conveniens est ut talis ordo nunquam reparetur per agens voluntarium cuius erat talem ordinem ad actum reducere.

IV. Sed tunc resultat dubium. Sicut enim in natura animae est ut habeat ordinem ad beatitudinem, ita in eius natura est ut ordinem habeat ad gratiam: quia sicut est susceptiva et capax beatitudinis.a Deo, ita est et gratiae capax. Sed constat quod ordo animae ad gratiam reparatur in hac vita, quo tamen homo iuste propter peccatum mortale privatur. Ergo et ordo ad beatitudinem reparari potest. Et sic ratio non concludit.

Ad hoc dicitur primo, quod peccans mortaliter, quantum est ex se, privatur etiam gratia irreparabiliter: et per consequens ordine ad ipsam quantum ad exitum ad actum. Facit'enim se mortaliter peccans indignum et divina gratia, et beatitudine, ad quam per ipsam poterat pervenire, ponendo peccati mortalis obstaculum inter se et Deum, quod per se removere non potest.

Dicitur secundo, quod licet, quantum est ex parte peccantis, privatio gratiae perpetua esse debeat; quia tamen Deus, quandiu status mortalis vitae durat, voluit ex misericordia ut homo sit viator, possitque ad gratiam redire; ideo gratia qua quis per peccatum privatur, reparabilis est quantum est ex parte Dei, volentis eam praeparanti se dare, et hominem ad huiusmodi praeparationem moventis. In statu autem animae post hanc vitam, quia est status termini et non viae, non solum ordo ad beatitudinem reparari non potest, sed nec etiam ordo ad gratiam. Quia ergo Sanctus Thomas loquitur de: privatione ultimi finis post hanc vitam, quando scilicet est homini in poenam ; et in illo statu, ratione ipsius status, non convenit reparatio ordinis amissi: idcirco conclusit talem ordinem, qui quantum est ex parte peccantis irreparabilis est, absolute reparari non. posse.

V. Tertio. Naturalis aequitas habet ut unusquisque privetur bono contra quod agit.

Probatur. Tum quia reddit se tali bono indignum. — Tum exemplo agentis contra rempublicam. Ergo qui contra ultimum finem peccat, et contra caritatem, per quam est societas Beatorum et tendentium ad beatitudinem, in aeternum debet puniri, quamvis aliqua brevi temporis mora peccaverit,

Attendendum quod per ultima verba, et per ea quae | rationi interposita sunt, vult Sanctus Thomas unam obie- | ctionem excludere. Posset enim aliquis arguere quod, licet quis mereatur per peccatum mortale privari beatitudine, | contra quam agit, non tamen debet perpetuo ipsa privari, | sed ad tempus: quia poena debet correspondere peccato; | peccatum autem non est perpetuum, sed quandoque brevi | temporis mora perficitur.

Respondet Sanctus Thomas quod poenam non oportet | respondere peccato quantum ad durationem. Quod patet | etiam in humanis legibus. Nam qui contra rempublicam peccat, societate reipublicae per civilem iustitiam privatur | omnino, vel per mortem vel per exilium perpetuum: quia | non consideratur quanta fuerit mora temporis in peccando, | sed quid sit contra quod peccavit. Est autem, ut hic dicitur, eadem comparatio totius vitae praesentis ad rempublicam terrenam, et totius aeternitatis ad societatem Beatorum. Et ideo, sicut per totam vitam praesentem republica privatur qui contra ipsam agit, ita societate Beatorum privari aeternaliter debet qui contra ipsam peccat. — Quod autem dicitur, poenam debere correspondere peccato, intelligitur secundum. acerbitatem : ut dicitur I II, q. nxxxvi, a. 3, ad 1.

VI. Quarto. Mortaliter peccans ita puniri debet ac si | aeternaliter peccasset. Ergo etc. - Patet consequentia. Quia | nulli dubium est quin pro aeterno peccato poena aeterna | debeatur. — Antecedens vero probatur: quia apud divinum | iudicium voluntas pro facto computatur. Qui autem propter | temporale bonum aversus est ab ultimo fine, qui in aeter- |

num possidetur, praeposuit illius fruitionem fruitioni ultimi finis. Et sic patet quod multo magis voluisset in aeternum | illo bono temporali frui.

Circa istam propositionem, Apud divinum. iudicium voluntas pro facto computatur, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae I I4, q. xx, a. 4, quod intelligitur quando voluntas perfecta est et completa, et non cessatur ab actu exteriori nisi propter impossibilitatem faciendi. Propter hoc enim quod, voluntate existente perfecta, homo cessat ab actu exteriori propter impotentiam faciendi, nihil diminuitur de merito aut de culpa. Et ideo, quia Deus corda hominum intuetur; et non solum actuum exteriorum remunerator est, sed etiam interiorum: ideo, quantum ad inflictionem poenae aut dationem praemii apud ipsum tantum praemiatur voluntas huiusmodi sine opere, quantum praemiaretur etiam si opus adesset, ceteris paribus ex parte voluntatis. Apud humanum autem iudicium non est sic. Quia enim homines ea tantum quae exterius aguntur intuentur, ideo solum de exterioribus actionibus habent iudicare: et per consequens illas tantum praemiare habent vel punire.

VII. Quinto. Praemium virtutis, scilicet beatitudo, est aeterna. Ergo et poena qua quis a beatitudine excluditur, debet esse aeterna. — Probatur consequentia. Quia eadem iustitiae ratione poena peccatis redditur, et bonis actibus praemium,

Adverte quod ad iustitiam distributivam pertinet mala et bona unicuique aequaliter secundum proportionem dare: idest, ut quanto quis virtuosius operatur, tanto sibi magis de bono tribuatur; et quanto quis magis peccat, tanto magis affligatur poena. Propter hoc inquit Sanctus Thomas eadem iustitiae ratione poenam peccatis reddi, et bonis actibus praemium.

CowrigMaruR conclusio auctoritate Matthaei xxv. '

Per hoc excluditur opinio dicentium poenas malorum esse quandoque terminandas. Quae opinio processisse videtur a quibusdam philosophis dicentibus omnes poenas purgatorias esse, et per consequens terminandas.

VIII. Quantum ad secundum , adducit Sanctus Thomas rationes quasdam pro praedicta positione, et eas solvit.

Prima est, quia poenae humanis legibus inferuntur ad emendationem vitiorum.

Secunda est, quia oportet poenam propter aliud inferri : alioquin Deus propter se delectaretur in poenis; quod divinae derogat bonitati. Non videtur autem alius convenientior finis quam emendatio vitiorum.

2. Ad secundum horum respondet quod utique poenae propter aliud inferuntur: non autem propter emendationem vitiorum, sed propter ordinem imponendum creaturis, qui exigit ut proportionaliter ipsis omnia dispensentur, ut patet Sap. xi; ut scilicet, sicut praemia proportionaliter bonis actibus respondent, ita poena malis respondeat; et quibusdam malis poena sempiterna, ut est ostensum.

Ad primum vero dicit quod, si quis concedat omnes poenas non ad aliud quam ad emendationem vitiorum induci, non tamen cogitur ponere omnes poenas purgativas esse et terminandas, ut ratio infert. Quod ostenditur quia, sicut secundum humanas leges aliqui morte puniuntur, non quidem ad emendationem sui, sed aliorum, ut etiam patet Prov. xix; aliqui etiam a civitate perpetuo ex ilio excluduntur ad maiorem civitatis puritatem, secundum consilium Prov. xxi: ita etiam secundum divinum iudicium nihil prohibet aliquos a societate bonorum perpetuo separari et in aeternum puniri, ut homines timore eiusmodi poenae peccare desistant, et societas bonorum purior ex eorum separatione reddatur, ut dicitur Apoc. xx.

3. Ex hac responsione vult habere Sanctus "Thomas id quod I II, q. rxxxvir, a. 2 et 3 , et alibi expresse ponit: scilicet quod poena non semper est ad emendationem eius qui punitur, nec est semper ei medicinalis; sed bene est ad aliorum emendationem, ut saltem metu poenae peccare desistant. Et ideo non oportet ponere omnes poenas purgatorias esse, tanquam sint medicinae eius qui punitur, ad eius salutem ordinatae: sed sunt quaedam poenae quae punitiones tantum sunt, et solum rationem poenae habent; sicut latro suspenditur, non ad eius emendationem, sed ut alii timore poenae desistant a furto.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 144