Caput 145
Capitulum 145
POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas peccato mortali deberi poenam quae est beatitudinis privatio, ostendit consequenter quod contra Deum agentes sunt puniendi etiam per experientiam alicuius nocivi .
Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit propositum ; secundo, unum corollarium infert, capite sequenti.
I. Quantum ad primum, arguit primo sic. In culpa non solum avertitur mens ab ultimo fine, sed etiam indebite convertitur in alia quasi in fines. Ergo sic peccans non solum est puniendus per hoc quod excludatur a fine, sed etiam per hoc quod ex.aliis rebus sentiat nocumentum. — Patet consequentia. Quia poena debet proportionaliter culpae respondere.
Advertendum quod aversio et conversio, secundum quod inveniuntur in peccato, intelliguntur secundum affectum et voluntatem: aversio quidem, secundum quod voluntas, quae Deum deberet tanquam ultimum finem habere, non inclinatur in ipsum tanquam in finem, ordinando sua in ipsum ultimate, et ipsum super omnia' amando; conversio vero,secundum quod voluntas amat aliquod creatum tanquam ultimum finem et super omnia, et ad ipsum omnia sua ordinat, Illi igitur aversioni convenientissime pro poena respondet carentia divinae fruitionis: ut scilicet, sicut Deum quis peccando dereliquit, ita a Deo derelinquatur, non sitque divinae fruitionis et beatitudinis particeps. Conversioni vero conveniens est ut respondeat pro poena nocumentum aliquod ex creaturis: ut sicut in creaaturis quis est plus debito voluntarie delectatus, ita ex ipsis creaturis nocumentum accipiat et tristitiam.
II. Secundo. Qui habent voluntatem aversam ab ultimo fine, non timent ab illo excludi. Ergo per solam exclusionem ab ultimo fine a peccando non revocarentur. Ergo oportet peccantibus aliam poenam, quam timeant, adhibere. — Probatur antecedens. Quia nullus timet amittere quod non desiderat adipisci. — Ultima vero consequentia probatur: quia poenae inferuntur pro culpis ut timore poenarum homines a peccatis retrahantur.
Adverte quod hoc non dicitur quasi ad B illuba aliud inferantur poenae quam ut homines a peccato retrahantur: nam dictum est in praecedenti capite quod inferuntur a Deo propter ordinem servandum in creaturis. Sed intelligitur quod, ultra illum ordinem in creaturis servandum, inferuntur etiam ut homines a peccato retrahantur.
Tertio. Qui in creaturis finem constituit, eis non utitur sicut debet, referendo scilicet ad ultimum finem. Ergo. etc. — Probatur consequentia. Quia si quis eo quod est ad finem inordinate utitur, non solum fine privatur, sed etiam aliud nocumentum incurrit: ut patet in cibo inordinate assumpto ab infirmo.
Advertendum quod, licet mortaliter peccans in aliquam creaturam tanquam in finem inclinetur; et sic talis creatura apud ipsum non accipiatur tanquam aliquod ordinatum ad finem, sed tanquam finis: omnis tamen creatura, secundum se considerata, ad Deum tanquam ad ultimum finem ordinatur. Idcirco bene dictum est quod constituens finem in creaturis inordinate utitur eo quod est ad finem.
Quarto. Qui recte agunt, in fine ab eis intento percipiunt perfectionem et gaudium. Ergo e contrario debent peccantes ex his in quibus finem constituunt, afflictionem accipere et nocumentum. — Probatur consequentia. Quia sicut recte agentibus debentur bona, ita perverse lo dan debentur mala.
Excluditur autem per hoc opinio Algazelis ponentis peccatores sola ultimi finis amissione affligendos esse.
Adverte quod hanc opinionem attribuit etiam Avicennae : Sanctus Thomas IV Sent, d. xii , quantum ad hoc quod peccatores non puniuntur per experientiam alicuius corporalis nocumenti, sed per separationem a fine. Addidit tamen Avicenna quod, praeter poenam separationis a fine, animae malorum post mortem etiam per corporum similitudines punientur: sicut: in. somnis per huiusmodi similitudines existentes in phantasia videtur homini quod torqueatur. Quod esse impossibile ostendit ibidem Sanctus Thomas.
On this page