Text List

Caput 146

Capitulum 146

Commentaria Ferrariensis

Ex praedictis infert Sanctus Thomas hoc corollarium, quod iudices puniendo malos non peccant .

Circa hoc autem duo facit: primo, probat propositum ; secundo, quasdam .obiectiones .excludit .

I. Quantum ad primum, praemittit quod, quia poenas a Deo inflictas parvipendunt aliqui, eo quod, dediti sensibilibus, ea tantum quae vident curant; per divinam providentiam ordinatum est ut sint in terris homines qui per poenas sensibiles et praesentes alios ad observantiam iustitiae cogant.

Tunc arguit primo sic. lustum est malos puniri: quia per poenam culpa ordinatur. Ergo iudices non peccant dum malos puniunt. — Probatur consequentia. Quia nullus peccat per hoc quod iustitiam facit.

Secundo. Homines qui in terris super alios constituuntur, sunt quasi divinae providentiae executores. Ergo non peccant bonos remunerando et malos puniendo. - Probatur consequentia, Quia nullus peccat ex eo quod exequitur ordinem divinae providentiae, Habet autem ille ordo ut boni praemientur, mali vero puniantur.

Tertio. d conservationem concordiae inter homines "necessarium est quod poenae malis infligantur. Ergo illud

non est secundum se malum. Ergo etc, — Probatur consequentia. Quia quod est necessarium ad conservationem boni, non potest esse secundum se malum.

Quarto. Vita quorundam impedit commune bonum, scilicet societatis humanae concordiam. Ergo subtrahendi sunt per mortem ab hominum societate. — Probatur consequentia. Quia subtrahendum est bonum particulare ut conservetur bonum commune.

Quinto. Medicus abscindit membrum putridum bene et utiliter, si per ipsum immineat corruptio corporis. Ergo et rector civitatis homines pestiferos iuste et absque peccato occidit, ne pax civitatis turbetur. — Probatur consequentia. Quia sicut medicus intendit ordinatam humorum concordiam, ita rector civitatis intendit civium ordinatam concordiam.

Advertendum quod quaelibet persona singularis ad totam communitatem comparatur sicut pars ad totum. Omnis autem pars est propter totum. Ideo, si saluti totius expediat partis abscissio, ipsa laudabiliter abscinditur. Et secundum hoc fundamentum ratio haec procedit.

CowriRMATUR auctoritate I Cor. v; Rom. xur; et 1 Pet. ir.

2. Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae IP Il5, q. cvirr, a. 1, quod in illatione poenarum cozsiderandus est punientis animus. Quia si eius intentio principaliter feratur in malum eius qui punitur et ibi quiescat, non est omnino licitum: quia ad odium pertinet in malo alterius delectari. Si vero intentio feratur ad bonum ad quod per poenam peccantis pervenitur, potest iusta esse punitio, aliis circumstantiis observatis: ut scilicet puniens auctoritatem habeat puniendi, et ut discrete fiat punitio, et huiusmodi. Idcirco Sanctus Thomas in omnibus rationibus supra dictis aliquid tetigit quod ad rectam iudicis intentionem pertinet.

II. Quantum ad secundum , inquit per hoc excludi errorem qfiorundam dicentium vindictas corporales non licere inferri. Inducebant autem primo, auctoritatem Exodi xx, dicentem: Non occides. - Secundo, auctoritatem Matth. xir, ubi Dominus dixit de zizania et tritico: Simite utraque crescere usque ad messem. —- 'lertio quia, quandiu homo in mundo est, potest in melius transmutari.

2. Ad primum autem dicit quod per illa verba iniusta tantum hominis occisio prohibetur: ut patet ex inferioribus verbis; et ex verbis Domini Matth. v.

Ad secundum dicit quod ibi interdicitur malorum occisio ubi hoc sine periculo bonorum fieri non potest. Quod plerumque fit quando mali nondum discernuntur a bonis per manifesta peccata. - Vel quando timetur periculum ne mali multos bonos post se trahant. Intellige: quia, si multos habeant sequaces, possent boni pro ipsorum defensione insurgere, et sic periculo mortis exponi.

Ad tertium dicit primo, quod periculum quod de malorum vita imminet, et maius et certius est quam bonum quod de eorum emendatione expectatur. — Dicit secundo, quod habent in ipso mortis articulo facultatem convertendi se ad Deum per poenitentiam. Quod si non faciant, probabile est quod nunquam a malitia resipiscant.

Advertendum quod, ut dicebatur superius, tunc hominem occidere licet quando perniciosus est reipublicae, 'Tunc autem reipublicae perniciosus est quando ipsius vita bonum commune impedit, concordiam scilicet et pacem societatis, Et quia bonum commune praeponderat bono particulari, ideo et malum quod bonum commune privat, maius est quam malum quod privat bonum particulare; et magis habet de ratione mali, quam bonum unius particularis habeat de ratione boni. Propter hoc inquit Sanctus Thomas quod periculum quod ex vita hominis huiusmodi perniciosi imminet, maius est quam bonum quod de eorum emendatione expectatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 146