Caput 147
Capitulum 147
POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas quod divina providentia aliter disponit creaturas rationales quam. res alias secundum quod in conditione naturae propriae ab aliis differunt, vult ulterius ostendere quod etiam secundum quod ab aliis dignitate finis distinguuntur, altioris gubernationis modus eis a divina providentia adhibetur .
I. Et quidem quantum ad finem naturalem, manifestum esse dicit quod ad altiorem. finis participationem perveniunt: cum solae per suam operationem intelligibilem veritatem attingere possint. Manifestum etiam esse ait, quantum ad hunc naturalem finem, eis aliter divinitus provideri quam aliis rebus: inquantum est datus homini intellectus; et vires sensitivae, quibus ad investigandum. veritatem adiuvetur; et loquelae usus, quo homines se in cognitione veritatis iuvent; quae scilicet aliis non sunt data. Sed quantum ad ultimum hominis finem, qui in quadam verrtatis cognitione constitutus est quae naturalem eius facultatem excedit, in quo homo inferiores creaturas excedit, vult ostendere quod etiam ex hoc attenditur diversus gubernationis modus circa homines, et circa alias creaturas inferiores. Et ostendit quod homo auxilio quodam supernaturali ad hunc finem dirigitur: quod aliis iem PP finis non: convenit.
Circa hoc autem tria facit: primo, tendi quod homo indiget divino auxilio ad consequendum huiusmodi finem supernaturalem; secundo, quod eo indiget ad perseverandum in bono, cap. cLv; tertio, quod eo indiget ad resurgendum a peccato, cap. cLvi.
Circa primum tria facit: primo, ostendit propositum ; secundo, ostendit quid tale auxilium sit, cap. cr; tertio, de ipsius effectibus determinat, cap. cti. — Circa primum duo facit: primo, ostendit praedicti auxilii necessitatem ;: secundo, ostendit hominem non posse ipsum promereri, cap. cxrix.
Circa primum duo facit: primo, ostendit propositum; secundo, quandam falsam opinionem excludit, capite sequenti.
Et arguit primo sic. Ea quae sunt ad finem, necesse est fini esse proportionata. Ergo, si homo ordinatur ad finem qui eius facultatem naturalem excedit, necesse est ei aliquod auxilium supernaturale divinitus exhiberi, per quod tendat in finem. . ,
Ad evidentiam huius rationis, considerandum est quod, omni rei ordinatae ad aliquem finem sua operatione consequendum, necesse est iriesse aliquid quo possit ad illum finem operari: alias nunquam operaretur propter finem.
Oportet autem id quo res ad finem: operatur, esse fini proportionatum : non enim unumquodque omni fini conveniens est, sicut non omni arti quaecumque instrumenta deserviunt, sed unaquaeque sua determinata habet instrumenta. Et ideo, sicut ad consequendum finem sibi connaturalem data sunt homini naturalia principia, quae sunt intellectus et voluntas atque vires sensitivae, ut dictum est supra; ita ad consequendum supernaturalem finem, qui scilicet naturae humanae facultatem excedit, necesse est ut detur homini aliquod supernaturale principium, cum per naturalia principia ad ipsum pervenire non possit. Et hoc vocatur divinum auxilium: quia'est aliquid divinitus hornini concessum, quo homo iuvatur ad supernaturalem finem consequendum.
III. Secundo. Videre primam Veritatem in seipsa ita transcendit facultatem humanae naturae quod'est proprium solius Dei. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia res | inferioris naturae in id quod est proprium superioris naturae non potest perduci nisi virtute illius superioris naturae. Declaratur in luna, quae non fit lucida nisi virtute solis; et in aqua, quae non calet nisi ignis virtute. — .. "
Adverte quod videre primam Veritatem in seipsa dicitur esse proprium solius Dei, non quia nullo modo alteri possit convenire, sed quia per naturam convenit Deo, non dutem alicui alii.
Tertio. Unaquaeque res (cuius scilicet est operari sive agere) per suam operationem finem ultimum consequitur. Sed operatio virtutem sortitur ex principio operante: ut patet in seminis operatione. Ergo in finem supernaturalem non potest homo per suam operationem pervenire nisi eius operatio ex divina virtute efficaciam capiat.
Advertendum fundamentum huius rationis esse quod per propria naturalia principia non potest homo elicere operationem qua: perducatur ad: finem facultatem naturalium. principiorum transcendentem : si enim per naturalia principia talem operationem posset elicere, iam finis naturalium principiorum facultatem non transcenderet, Ideo necesse est ut operatio qua ad finem perducitur, ab aliquo alio principio, naturalibus principiis superaddito, habeat efficaciam : alioquin, cum' operatio ex principio operante efficaciam habeat, nunquam per operationem suam homo ad illum finem posset pervenire.
Quarto. Sub Deo, qui est primus intelligens et volens, Ordinantur omnes intellectus et voluntates sicut instrumenta sub principali agente. Ergo eorum operationes efficaciam non habent respectu . ultimae perfectionis, quae est adeptio finalis beatitudinis, nisi per divinam virtutem. Ergo. etc. — Probatur prima consequentia, Quia nullum instrumentum secundum virtutem propriae formae potest ad ultimam perducere perfectionem, sed solum secundum virtutem principalis agentis: quamvis ad eam secundum propriam virtutem aliquam dispositionem facere possit. Declaratur in. serra, et calore animalis.
Quinto, Hominis sunt impedimenta plurima perveniendi ad finem: scilicet debilitas rationis, passiones et affectiones partis sensitivae, et corporis infirmitas. Ergo indiget auxilio divino ne per huiusmodi impedimenta totaliter ab ultimo fine deficiat. ,
Excluditur autem per hoc Pelagianorum error, dicen-. tium hominem per solum liberum arbitrium posse Dei gloriam promereri.
IV. Advertendum autem circa istam conclusionem, quod non' idcirco ponimus hominem indigere divino auxilio ad consequendam beatitudinem quasi Deus non possit, de potentia absoluta, dare beatitudinem non habenti tale auxilium, quam inferius g! "atiam nominabit, aut non possit hominem sine tali gratia ordinare et acceptare ad beatitudinem, hoc enim divinae potentiae non repugnat: sed quia sine tali auxilio, quae est gratia, homo non potest consequi beatitudinem tanquam formaliter et intrinsece dignus beatitudine, et tanquam opera sua sine tali auxilio sint formaliter vitae aeternae meritoria. Si enim a Deo huiusmodi opera acceptentur tanquam pro quibus Deus velit beatitudinem dare, non existente gratia in homine, erunt digna vita aeterna extrinsece, idest per divinam acceptationem tantum: non autem intrinsece, quasi videlicet in seipsis babeant aliquid quo formaliter digna sint tali praemio. Ex quo patet argumenta Scoti in xvrt distinctione Primi non procedere contra mentem Sancti Thomae: cum procedant contra primum sensum, non autem contra secundum. Vide apud. Capreolum, in eadem distinctione Primi.
On this page