Caput 148
Capitulum 148
QUIA posset alicui videri, ex auctoritate 7oam. vr, et Apostoli ad Rom. vir, et II Cor. v, quod per praedictum divinum auxilium aliqua coactio inferatur homini ad bene agendum, vult Sanctus Thomas hanc falsam existimationem excludere .
Et arguit primo sic, Proprium est homini, et omni rationali creaturae, quod voluntarie agat, et suis actibus dominetur. Ergo Deus suo auxilio hominem non cogit ad recte agendum. — Probatur consequentia. Quia divina providentia rebus omnibus providet secundum modum earum .
Secundo. Divinum auxilium sic intelligitur ad bene agendum homini adhiberi quod Deus in nobis nostra opera operatur sicut causa prima: ut patet etiam Zsaiae xxvi. Sed causa prima causat operationem causae secundae secundum modum ipsius, Ergo et Deus causat in nobis nostra opera secundum modum nostrum, qui est ut voluntarie, et non coacte agamus. Ergo etc.
Ista ratio differt a praecedenti, quia illa procedit ex universali modo gubernationis divinae providentiae: ista autem procedit ex modo agendi causae primae circa actiones causae secundae.
Tertio. Auxilium divinum nobis ad hoc praecipue im- nobis actum voluntatis, sed ipsum praecipue in nobis facit. Quod etiam Apostolus, ad Philipp. 1t, confirmat, dum ait: Deus est qui operatur in nobis velle etc. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia homo per voluntatem ordinatur in finem. — Secunda vero: quia coactio excludit in nobis actum voluntatis; cum coacte. agamus id cuius contrarium volumus.
Quarto. Actus coacti non sunt actus virtutum: cum principium in eis sit electio, quae sine voluntario esse non potest. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia homo per actus virtutum pervenit gd ultimum finem.
Quinto. Finis ultimus, qui est felicitas, non competit nisi voluntarie agentibus, qui sunt domini sui actus: unde neque inanimata neque bruta felicia dicimus. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia quae sunt ad finem, debent fini esse proportionata.
Ad auctoritates in principio capituli: adductas, quibus videbatur probari quod homo per gratiam ageretur ad bene operandum, non respondet Sanctus Thomas: quia ex dictis solutio. patet. Ex eo enim quod Deus omnibus secundum modum suae naturae providet, ut dictum est; habetque natura rationalis ut libere agat: constat quod trahi, urgeri, et similia, non dicunt coactionem, sed tantum inclinari et moveri ad bonum, libertate servata. WEN
On this page