Caput 149
Capitulum 149
POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas hominem divino indigere auxilio ad beatitudinem consequendam, vult nunc ostendere quod tale auxilium homo promereri non potest. Et primo, probat propositum; secundo, removet quoddam dubium .
Arguit itaque primo sic. Homo non movet seipsum ad hoc ut adipiscatur divinum auxilium, sed potius ad hoc a Deo movetur. Ergo non propter hoc nobis datur quia nos ad illud per bona opera promovemur , sed nos potius ideo per bona opera proficimus, quia divino auxilio prae- venimur. — Probatur antecedens. Quia quaelibet res ad id quod supra ipsam est, materialiter se habet. Materia autem non movet seipsam ad suam perfectionem, sed oportet quod ab alio moveatur. — Consequentia vero probatur: quia motio moventis praecedit motum mobilis ratione et causa.
2. Circa hoc ultimum dictum, advertendum quod motio moventis dupliciter potest intelligi praecedere motum mobilis ratione. Uno modo, sicut id dicitur esse alio prius ratione quod in eius definitione cadit. Et sic, iuxta defi- nitionem motus positam in: III Phys. ; constat quod movere non est prius ratione quam moveri. Sed. posset hoc modo dici prius ratione, si acciperetur definitio motus complectens omnes eius causas. Diceretur enim "quod /nofus:est actus existentis in potentia inquantum huiusmodi, a movente causatus in mobili, — Alio modo, sicut quod prius cadit in intellectu de uno in aliud procedente, dicitur prius ratione. Et hoc modo moventis motio est prius motu mobilis: prius enim intelligimus motum ab agente et movente procedere, quam recipiatur in mobili.
Dicitur etiam praecedere causa, idest causalitate : non quia sit vera causa effectiva motus mobilis, quia, cum eadem res sit motio moventis et. motus mobilis: quantum ad id quod in recto dicunt, unum non potest esse alterius causa : effectiva realiter; sed eo modo. quo id quod alteri secundum modum considerandi praesupponitur, ut sic, dicitur prius causalitate. — Potest etiam dici quod intelligitur hoc de motione et motu quantum ad habitudines quibus inter se formaliter distinguuntur: non quidem sic quod una sit alterius causa; sed. quia una est conditio agentis, alia vero conditio patientis ; causa autem agens est prior causa patiente et materiali. |
3. Occurrit autem circa hanc rationem dubium. Per eam enim videtur probari quod nec etiam homo possit beatitudinem promereri. Quod tamen falsum esse constat. Ita enim supra naturam hominis est beatitudo sicut et gratia. Et consequenter ita ad ipsam materialiter se habebit anima sicut ad gratiam.
Respondetur quod aliter loquendum est de homine secundum principia tantum naturalia considerato: et aliter de ipso ut iam habente supradictum divinum auxilium. Si primo modo consideretur; sic tam gratia quam beatitudo. est supra naturam suam, et ad ea materialiter tantum comparatur: idest, per modum susceptivi, non autem per modum agentis ad acquisitionem eorum sufficienter, cum principia naturalia non sufficiant ad eas perfectiones quae supra naturam sunt, acquirendas. Et si ad hunc sensum procedat obiectio, conceditur quod infertur: scilicet quod nec etiam beatitudinem homo potest. promereri.
Si autem secundo modo consideretur, sic beatitudo non est supra hominis naturam, inquantum scilicet est tali auxilio perfecta: sicut, licet calefacere sit supra naturam aquae secundum principia tantum naturalia consideratae, non est tamen supra naturam aquae calefactae inquantum habet calorem. Et ideo homo ut perfectus gratia, non tantum materialiter se habet ad beatitudinem, sed etiam active: inquantum per tale divinum auxilium ad beatitudinem acquirendam sufficienter agere potest, propter virtutes quae ex illo oriuntur, de quibus inferius agetur. -
Quia ergo, cum hoc loco ad praedictum auxilium homo comparatur, fit comparatio naturae hominis praecise sumptae ad ipsum, intendit Sanctus Thomas quod ipsum ex actibus a facultate naturae provenientibus homo promereri non potest. [deo ipsa ratio optime de gratia procedit: procederetque eodem modo de beatitudine, si ad principia dumtaxat naturalia fieret comparatio. |
II. Secundo. Anima nostra operatur sub Deo sicut agens instrumentale sub principali. Ergo non potest se praeparare ad suscipiendum effectum divini auxilii nisi secundum. quod agit ex virtute divina. Ergo magis praevenitur divino auxilio ad bene operandum, quam praeveniat divinum auxilium, quasi merendo vel':se ad illud praeparando. - Probatur prima consequentia. Quia agens instrumentale non disponit ad perfectionem inducendam a principali agente nisi secundum quod agit in virtute principalis agentis: ut ostenditur de calore ignis.
2. Sed videtur quod ista ratio non. concludat. Per effectum enim divini auxilii intelligitur aut beatitudo, ad quam homo secundum praedictum auxilium, operando potest pervenire; aut ipsum opus meritorium ex gratia proveniens; aut ipsummet auxilium divinum, ut sit constructio intransitiva, sitque idem dicere effectum divini auxilii, quod effectum quod est divinum auxilium. Si primum, sic utique conceditur quod anima non potest se praeparare per opera meritoria ad susceptionem talis ef- fectus divini auxilii nisi secundum quod agit virtute divina. Sed non est hoc ad propositum. Quia non intendit hic probare Sanctus Thomas quod homo non possit promereri vitam aeternam sine auxilio et virtute divina: hoc enim ostensum est in praecedenti capite . — Si secundum, sic etiam non est ad propositum. Quia non quaeritur an homo possit mereri sine divino auxilio meritum quod ex gratia procedit. Satis enim constat quod non est sine divino auxilio si est effectus gratiae. — Si tertium, sic concluditur quidem quod homo non potest se praeparare ad gratiae susceptionem nisi secundum quod agit virtute divina; et quod praevenitur homo divino quodam auxilio ad huiusmodi praeparationem, et ad bene operandum. Non autem concludit quod praeveniatur ipso divino auxilio de quo loquimur, scilicet ipsa gratia: et quod homo non possit gratiam promereri. Non enim repugnat operi bono, et alicuius perfectionis meritorio, quod virtute divina agatur.
3. Ad huius evidentiam, considerandum est quod, cum rationes huius capitis contra errorem Pelagii inducantur, accipiendae sunt secundum quod per eas error Pelagianorum refelli potest. Posuerunt enim Pelagiani quod initium boni operis est.ex nobis; et similiter praeparatio ad gratiam; et quod ad hoc homo nullo divino auxilio indiget. Ex quo sequebatur gratiam nobis a Deo dari propter nostra merita omne divinum auxilium praecedentia. Reprobatur ergo hic error cum ostenditur quod nullum opus a nobis bonum, et alicuius rei meritorium, fieri potest nisi divino auxilio nos praeveniente: et quod tale opus virtute tantum naturae a nobis fieri non potest, ut in sequentibus rationibus ostenditur. Et ideo dicitur quod per effectum divini auxilii, ut patet capite sequenti, hic intelligitur ipse effectus divinus, scilicet gratia, qua ad bona opera iuvamur. Et est sensus quod non praevenimus ac promeremur : ssimpliciter et absolute gratiam ac auxilium divinum nostris operibus naturalibus, quia, cum nullum opus bonum agere possimus nisi in virtute divina, ut ostenditur etiam I? I', q. cix, a. 6; et Quol. 1, a. 7, necesse est ut divinum aliquod auxilium omnem naturam nostram, bonam operationem, omneque nostrum meritum praeveniat. Quod si necesse est ut aliquod divinum auxilium, ipsa scilicet interior motio a Deo ad bonum, omnem nostram bonam et rectam operationem qua ad supernaturalia ordinamur, praecedat ; manifestum est quod ex facultate tantum naturae secundum auxilium, habitualem videlicet gratiam, promereri non possumus. Quod est principale intentum.
Cum autem contra hunc sensum arguitur quia, licet aliquod divinum auxilium praeveniat omne opus bonum in nobis, non tamen ex hoc sequitur quod habitualem. gratiam promereri non possimus: - dicitur quod optime sequitar, ad mentem Sancti Thomae scilicet, quod per solam virtutem. naturalem ipsam gratiam: promereri non possimus. Si enim nullum opus.bonum a nobis fieri potest, praesertim ad supernaturalia disponens, nisi in virtute divina, sequitur ut virtute tantum propria nihil boni huiuscemodi agere possimus, et consequenter nihil quod gratiae meritorium sit. Unde, licet non repugnet operi bono et meritorio quod virtute divina agatur, immo hoc necessarium sit, repugnat tamen quod ex virtute naturae tantum fiat.
III. Tertio. Anima humana ordinatur sub Deo sicut particulare agens sub universali. Ergo impossibile est esse aliquem rectum motum in ipsa quem non praeveniat divina actio. — Probatur consequentia. Quia nullum agens particulare potest universaliter praevenire actionem primi universalis agentis: cum eius actio ab universali agente originem habeat, ut patet in motibus. - Confirmatur aucto - ritate Joan. xv.
Quarto. Effectus divini auxilii, qui facultatem naturae excedit, non est proportionatus actibus quos homo ex naturali facultate producit. Ergo etc. - Probatur consequentia, Quia merces merito proportionatur: cum in retributione pro meritis aequalitas iustitiae observetur.
2. Ad evidentiam huius rationis, considerandum est, ex doctrina Sancti "Thomae I II, q. cxiv, a. 1, quod, cum recompensare mercedem operis vel laboris sit actus iustitiae; iustitia vero quaedam aequalitas sit: ubi non est simpliciter aequalitas, ibi non simpliciter est ratio meriti et mercedis; sed potest esse secundum quid ratio meriti, inquantum servatur aequalitas secundum quid. Et quia inter Deum et hominem maxima est inaequalitas; et totum quod est hominis bonum, a Deo est: ideo non potest inter hominem et Deum esse ratio meriti simpliciter, sed tantum secundum quid, et inquantum homo facit opus cui debetur a Deo merces et retributio secundum divinam praeordinationem, non autem absolute. Quod ergo dicitur, mercedem merito proportionari oportere, intelligitur aut simpliciter, sicut inter eos inter quos potest esse absoluta aequalitas; aut secundum quid et secundum praemiantis ordinationem, sicut inter hominem et Deum, inter quos non potest esse absoluta aequalitas. Similiter, cum dicitur quod in retributione mercedis aequalitas iustitiae observatur, intelligitur aut simpliciter, aut secundum quid. Et quia auxilium divihum, cum naturae facultatem excedat, non est proportionatum, etiam secundum ordinationem divinam, operibus ex naturali facultate productis, — actus enim naturalis cuiuscumque rei non ordinatur divinitus ad aliquid excedens proportionem virtutis quae est principium actus: cum ex institutione divinae providentiae nihil agat ultra suam speciem - ideo opera nostra ex naturali tantum facultate producta rion possunt habere rationem meriti respectu praedicti divini auxilii. Et secundum hoc ista ratio procedit.
IV. Quinto. Cognitio supernaturalis finis est homini a Deo: cum facultatem naturae excedat, et consequenter naturalem rationem. Ergo motus voluntatis nostrae in ultimum finem a divino auxilio proveniunt. — Probatur consequentia. Quia cognitio praecedit voluntatis motum.
Advertendum: est, ex doctrina Sancti Thomae I? II, q. cxir; et Verit., q. xxvi , quod non potest homo se ad habitualem gratiam praeparare nisi per rectum motum voluntatis in ultimum finem: per fidem scilicet et desiderium, quo ipsum esse iustificatorem et obiectum beatitudinis credit, et quo ipsum sub illa ratione desiderat, eiusque appetit gratiam. Qui quidem motus, si perfectus sit, ipsam gratiae infusionem natura tantum praecedit, secundum ordinem causae materialis. Si autem sit imperfectus, etiam tempore praecedit. Propter hoc, volens concludere Sanctus Thomas quod homo non potest per principia tantum naturalia mereri gratiam, aut se ad ipsam praeparare, concludit quod motus voluntatis in ultimum finem a Deo praeveniuntur. Hoc enim idem est ac si diceretur quod praeparationem ad gratiam divinum praecedit auxilium: et sic non est ex sola naturae virtute.
CowrrRMATUR auctoritate Apostoli, ad Titum nr, Non ex operibus etc.; et ad Rom. 1x, Non est volentis etc. Per quae Apostoli verba, ait Sanctus Thomas, liberum non excluditur arbitrium, sed ostenditur Deo esse subiectum. Confirmatur etiam auctoritate leremiae, 7Aren. v, Converte nos etc.
V. Secundo. Excludit quandam obiectionem . Videtur enim oppositum huius dici Zach. r, ubi ex persona Dei dicitur, Convertimini ad me, et ego convertar ad vos: ex quo videtur quod nostra conversio Dei operationem praeveniat.
Sed respondet Sanctus Thomas quod illud dicitur non quin Dei operatio nostram conversionem praeveniat: sed quia conversionem nostram, qua ad ipsum convertimur, adiuvat subsequenter, eam roborando ut ad effectum perveniat, et stabiliendo ut finem debitum consequatur.
Advertendum quod per istam responsionem intelligit Sanctus Thomas dupliciter Deum se habere ad nostram conversionem. Uno modo, animam hominis interius movendo et instigando ad hoc ut ad Deum convertatur. Et
sic conversio Dei ad hominem praevenit. nostram in ipsum conversionem. — Alio modo, roborando ipsam nostram conversionem ad hoc ut peccati remissionem et gratiam consequatur, qui est eius effectus; et etiam stabiliendo et firmando ipsam ad debitum finem, scilicet beatitudinem consequendam. Si enim homo' in sua conversione perseveraverit, finem beatitudinis consequetur. Et sic conversio Dei ad nos non praevenit nostram conversionem, sed ipsam concomitatur; aut etiam aliquo modo sequitur, secundum scilicet quod unus effectus gratiae alium subsequitur, ut ostenditur I I5, q. cxi, a. 3.
PER Hoc PELAGIANORUM ERROR EXCLUDITUR, dicentium huiusmodi auxilium propter merita nobis dari: atque etiam quod iustificationis nostrae initium ex nobis sit, idest ex virtute sola naturae, consummatio autem, gratiae scilicet infusio et peccati remissio, est a Deo.
VI. Sed remanet dubium ex dictis. Cum. enim ostensum sit hominem non posse mereri gratiam virtute naturae, cum ad quaelibet bona opera divino praeveniatur auxilio ; remanet dubium utrum .homo per opera facta ab ipso divino auxilio divinaque motione instigato, ipsam gratiam mereatur, saltem de congruo.
Capreolus, in Quarto, d. xrv, q. ir, ad argg. Henrici, tenet finaliter, de mente Sancti Thomae, quod, proprie loquendo, nulla dispositio praecedens habitum gratiae potest dici meritum, nec de congruo nec de condigno. — Sed non videtur hoc mihi esse de mente Sancti Thomae. Nam licet non sit ibi meritum de condigno, propter inaequalitatem operum nostrorum ad gratiam, non video tamen quomodo non sit ibi meritum congrui: cum secundum mentem Sancti Thomae I II^, q. cxiv, a. 3, meritum congrui accipiatur secundum aequalitatem proportionis, ut scilicet homini agenti secundum suam virtutem, Deus recompenset secundum excellentiam suae virtutis Secundum hoc enim congruum videtur ut homini praeparanti se ad gratiam secundum quod a Deo movetur, Deus gratiam infundat. Quae autem adducit Capreolus ex I II^, q. cxi; et q.,cxtv; et ex II Sent., d. xxvi, non cogunt. Nam diligenter inspicienti apparet quod in locis illis intendit Sanctus Thomas de merito dumtaxat condigni, non autem de merito congrui: immo in II Sent. , expresse concedit ibi esse meritum congrui.
On this page