Caput 150
Capitulum 150
POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas necessarium esse nobis divinum quoddam auxilium ad beatitudinem consequendam, quod: nostris operibus promereri non possumus, vult declarare quid illud auxilium sit. Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit quo nomine vocetur; secundo, quid. sit .
I. Quantum ad primum, ait quod dictum auxilium nominatur gratia, propter duo. Primo, quia datur gratis, et absque propriis meritis praeco Quae ratio tangitur Rom: xt.
Secundo, quia hoc auxilio speciali quadam .praerogativa homo redditur Deo gratus: inquantum, praeter dilectionem qua Deus omnem creaturam diligit volendo et operando esse et perfectionem omnis creaturae, specialis ratio divinae dilectionis ad illos consideratur quibus auxilium praebet ad consecutionem- supernaturalis — scilicet fruitionis sui ipsius, ut ostenditur ad Ephes.1: dicitur enim quis alicui .esse gratus, quia est ei dilectus. Unde et qui ab aliquo diligitur, dicitur eius gratiam habere...
2. Ad huius evidentiam, considerandum est, ex doctrina Sancti "Thomae II Sent., d. xxvi, a. 1, ad 2, quod, quamvis omnes naturales bonitates creaturis collatae gratiae dici possint, quia gratis a Deo dantur, effectus tamen divinae dilectionis qua hominem ad divinam fruitionem diligit, antonomasice gratia dicitur: sicut et ipsa dilectio antonomasice dicitur. dilectio, quia non solum. diligitur homo a.Deo sicut ab artifice opus suum diligitur, sed perfecta quadam dilectione, quae quasi amicitiae similis est, inquantum trahit ipsum in. societatem suae. fruitionis, ut in eo sit ipsius gloria et beatitudo quo Deus beatus est. Propter hoc bene hic dicitur quod, quia homo redditur Deo gratus per divinum illud auxilium speciali quadam jtodtMtes, ideo ipsum auxilium. gratia noniinatur.
II. Quantum ad secundum , ponit hanc ebaclosicneps Gratia haec est aliquid in: homine gratificato existens, tatigiatn forma quaedam et perfectio eius.
Probatur multiplici ratione . Prima ratio est. Auxilio divinae gratiae homo dirigitur in ultimum finem. Ergo oportet. quod continue isto auxilio potiatur, quousque ad finem perveniat. Ergo talis gratia gratum faciens est aliqua forma et perfectio in homine. manens, etiam quando non operatur.
Probatur prima consequentia. Quia. quod. in finem aliquem dirigitur, oportet quod habeat continuum ordinem in ipsum: cum movens continue moveat quousque mobile per motum. finem. sortiatur.
Secunda vero: quia oppositum consequentis infert oppositum: antecedentis. Si enim participaretur ab homine secundum aliquem motum et passionem, et non secundum aliquam formam manentem et quasi quiescentem in ipso, non esset in homine nisi quandiu actu converteretur in finem. Et sic, cum non continue hoc ab homine agatur, sequitur. quod. isto auxilio homo non potiatur continue quousque perveniat in finem. Quod est oppositum antecedentis.
2. Ad evidentiam huius rationis, considerandum est quod dupliciter rem aliquam contingit in finem dirigi. Uno modo, per aliquem actum secundum, quo actualiter movetur ad acquisitionem finis: sicut lapis deorsum dirigitur cum actu movetur deorsum. Alio modo, per actum primum, quo habet habitualem inclinationem et ordinem, sive convenientiam, ad finem: sicut, cum lapis non movetur actu deorsum, propter gravitatem tamen in ipso existentem, dicitur dirigi et inclinari ad locum deorsum. Utroque modo Deus creaturam ad finem movere potest: sed differentia est quia motio rei qua a Deo dirigitur ad finem per actualem tendentiam ad finem, non est in re nisi quando res actualiter per propriam operationem, in ipso a Deo causatam, movetur ad finem; forma autem qua habitualiter res inclinatur ad finem, et fit fini conveniens et. proportionata, est in ereatura etiam quando creatura non actualiter movetur ad finem; sicut in gravi est gravitas etiam quando. non.actua- - liter movetur deorsum. Quia ergo homo potest ad supernaturalem beatitudinem a Deo dirigi et per actualem motionem qua appetitum ad finis amorem et desiderium movet; et r aliquam. formam :ab- eo-causatam qua "homo: quasi habitualiter ordinatur in beatitudinem : si dirigatur in beati-; tudinem per solam motionem appetitus a Deo ad actualem operationem, cum. talis. non,sit in homine continua, ut patet in homine dormiente, sequitur quod mec djrectio huiusmodi ad finem sit continua. Propter hoc bene hic infertur quod, si homo, divinum auxilium participaret secundum aliquem motum aut passionem, scilicet secundum motum voluntatis in ipsa a Deo causatum, non continue homo potiretur divino auxilio: quousque ad finem perveniret: quia talis motus aut passio non esset in homine nisi. quando. actu .converteretur in finem, per actualem videlicet appetitum finis; quod constat non agi ab homine continue.
3. Circa probationem vero primae consequentiae, advertendum quod, sicut motus dicitur continuus qui nulla quiete interrumpitur, ita continuus ordo ad finem dicitur ordo non interruptus quousque ad finem perveniatur. Si enim sit ordo ad finem in aliquo, et postmodum ille ordo cesset, deinde recuperetur, non dicitur continuus ordo ad finem. Sed cum aliquid ordinatur ad finem, non interrumpiturque ordo, sed pervenitur ad finem nulla facta ordinis interruptione, dicitur ille ordo continuus. Ad hunc ergo sensum intelligitur quod. ait Sanctus Thomas, id. quod in aliquem finem dirigitur, oportere habere continuum ordinem ad ipsum: quia videlicet necesse .est ut ad finetti habeat ordinem nullo. modo interruptum, quousque ad ipsum perveniat.
III. Sed tunc duplex resultat dubium; Unum contra ipsam propositionem. Videtur enim.ex hoc sequi quod semel directus.a Deo in beatitudinem per gratiae infusionem, nunquam ipsam gratiam possit amittere quousque ad beatitudinem pervenerit: cum taamen Catholice teneatur per peccatum mortale amitti KIA) ida cer 'per poenitentiam posse.
Alterum est contra huius propositionis probationem Nam ex hoc quod movens continue movet quousque mobile per motum ad finem perveniat, noti habetur nisi quod homo directus per divinam .motionem. in beatitudinem, movetur tali motione quousque in ipsam perveniat. Et sic habetur quod continue homo divino auxilio, quae est divina motio, potiatur: non autem quod. potiatur- aliqua forma permanente et quiescente, ut intendebatur.
IV. Ad primi dubii solutionem, considerandum est quod, cum in directione qua aliquid ab alio dirigitut in finem per aliquid in ipso causatum quod sit fini proportionatum; tria concurrant, scilicet actio agentis, qua rem dirigit et movet ad finem; forma moti et directi, qua formaliter dirigi dicitur; et habitudo consequens, quae est habitudo ordinati et directi ad finem: manente ipsa directione activa agentis et dirigentis, necesse est ipsam formam directi, et- habitudinem consequentem, manere et non interrumpi;: quia actio moventis non est sine actu mobilis, et sine moti habitudine ad id ad quod movetur. Sensus ergo propositionis Sancti Thomae est quod, si aliquid in finem dirigitur, non per solam prtae ordinationem dirigentis, sicut praedestinatus dicitur esse in mente divina ab aeterno in vitam aeternam directus et ordinatus, sed per actum aliquem receptum a dirigente in eo qui dirigitur, quo fit vita aeterna dignus; necesse est ut, manente directione activa qua in finem dirigitur, maneat continue habitudo ad finem, et actus in eo qui dirigitur receptus, super quo talis habitudo fundatur. Sic enim, cum homo Deo gratus, quandiu est gratus, actione divina dirigatur et ordinetur ad beatitudinem, etiam quando non convertitur in ipsam beatitudinem per actum liberi arbitrii; optime sequitur quod forma illa qua in talem finem dirigitur, continue in ipso maneat, etiam quando non actu operatur convertendo se ad finem; et per consequens quod talis actus non est in homine per modum motus aut passionis, sed magis per. modum formae permanentis.
Ad dubium ergo dicitur quod illud non sequitur quod infertur. Non enim intendit Sanctus Thomas quod ordinatum ad finem, absolute loquendo, babeat continuum ordinem ad finem quousque finem consequatur : sed, ut dictum est, quod, manente directione agentis, est continuus ordo ad.finem.; quousque ipsum consequatur. Contingit autem ipsam directionem hominis ad beatitudinem interrumpi per peccatum, inquantum Deus cessat a causatione illius formae et actus quo homo dirigebatur in finem. Et sic etiam contingit ipsum ordinem interrumpi.
2. Posset etiam brevius dici quod intelligitur quantum est ex ipsa ratione directionis secundum se considerata. Dirigens enim rem aliquam ad finem sua motione, quantum est ex se, non cessat quousque rem ad finem perduxerit: et per consequens talis habitudo et ordo rei directae, secundum se, non habet quod interrumpatur. Cum hoc tamen stat quod per aliquod impedimentum superveniens possit ipsa directio et ipse ordo impediri: sicut potest, superveniente vento, impediri sagitta ne ad signum intentum a sagittante perveniat. Eodem modo dicitur quod ipsa directio hominis Deo grati ad beatitudinem, secundum se, continua est; et ordo huiusmodi hominis ad ipsam directi, quantum est ex se, habet ut continue duret quousque homo beatitudinem consequatur ; potest tamen talis ordo talisque dueesnio per peccarum impediens interrumpi.
3. Ad secundum dicitur quod ex illa ratione non concaditur quod homo sola divina motione, absque formae permanentis impressione, continue potiatur: sed solum quod oportet in homine sic directo esse aliquem actum, et ordinem ipsum actum consequentem continuum esse, manente ipsa activa directione, vel etiam, quantum est ex se. Ex hoc autem sequitur quod, cum homo non semper actu convertatur in finem per actum secundum exercitum ; semper tamen a. Deo sit in ipsum directus, etiam quando non actu operatur, quousque per peccatum talis directio cesset: talis actus in homine ad beatitudinem directo non potest esse sola motio divina qua liberum arbitrium in Deum actualiter movet, quia. illa non continue manet; sed aliqua forma in homine manens etiam quando actu non operatur.
V. Secunda ratio est. Homo provocatur ad diligendum aliquem specialiter propter bonum in ipso praeexistens, Ergo, ubi ponitur specialis dilectio Dei ad hominem, oportet quod ponatur aliquod bonum speciale homini a Deo collatum. Ergo etc. — Probatur. prima consequentia. Quia dilectio. Dei. est causativa boni quod in nobis est, sicut dilectio hominis provocatur et causatur ex aliquo. bono quod est in dilecto. - Secunda vero: quia gratia gratum faciens designat specialem Dei dilectionem.
2. Sed videtur ista ratio concludere hoc solum, quod gratia gratum faciens sit aliquid in homine: non autem quod sit forma permanens, quod est intentum.
Respondetur quod, licet prima fronte videatur. illud concludi, si tamen diligenter inspiciatur, propositum concluditur. Sicut enim homo ad amorem specialem alterius hominis provocatur ex aliqua eius perfectione in ipso permanente, aut vera aut existimata, non autem ex aliquo in ipso existente per modum transeuntis: ita Deus, specialiter creaturam rationalem diligendo, causat in ipsa aliquam formam permanentem, qua possit dici formaliter Deo gratus.
VI. Tertia ratio est. Finis in quem homo dirigitur per auxilium gratiae, est supra naturam humanam. Ergo oportet ut homini superaddatur supernaturalis. forma, qua convenienter in ipsum ordinetur. — Probatur consequentia. Quia unumquodque ordinatur in finem sibi convenientem secundum rationem suae formae. Cuius signum est, quod diversarum specierum diversi sunt fines.
Quarta ratio est. Oportet quod homo ad ultimum finem per proprias operationes perveniat. Ergo oportet quod ei superaddatur aliqua forma ex qua operationes eius efficaciam habeant promerendi ultimum finem. — Probatur consequentia. Quia unumquodque operatur secundum propriam formam.
Quinta ratio est. Modus proprius hominis est quod ad perfectionem suarum operationum, oportet, supra naturales potentias, ei inesse perfectiones aliquas et habitus, quibus quasi connaturaliter, faciliter et delectabiliter bonum et bene operetur. Ergo etc. - Probatur consequentia. Quia divina providentia omnibus providet secundum modum suae. naturae. :
CowrigMATUR. Quia ad Ephes. v, gratia dicitur ux, quia per ipsam homo promovetur ad Dei visionem: lux enim est principium videndi.
VII. Per hoc autem excluditur opinio dicentium gratiam nihil in homine ponere: sicut nec in eo qui dicitur gratiam regis habere. Qui decepti sunt non attendentes differentiam inter dilectionem divinam et humanam. Illa enim est causativa boni quod in aliquo diligit: non autem humana.
Advertendum quod, licet dilectio humana non sit universaliter causativa boni quod in aliquo diligit, oportet tamen in dilecto esse aliquam perfectionem qua alius ad eum diligendum provocetur. Et sic in illo qui dicitur gratiam regis habere, oportet aliquam perfectionem ponere ex qua dilectio regis originem habeat: licet non oporteat in ipso aliquid ponere per regis dilectionem causatum.
Ex his manifeste patet opinionem illorum falsam esse qui dixerunt gratiam nihil aliud esse quam divinam dilectionem et acceptionem, qua Deus hominem ad vitam aeternam acceptat. Vide apud Capreolum, in xvm dist. Primi .
VIII. Advertendum etiam quod ex supra dictis manifeste relinquitur quid sit gratia gratum faciens: idest, quae hominem Deo gratum reddit ad beatitudinem consequendam. Est enim: Forma quaedam et perfectio existens in creatura rationali, per quam homo formaliter redditur Deo gratus et dilectus, et per quam est homo dignus, vita aeterna, et est ad eam capescendam ordinatus: sicut grave est gravitate formaliter grave, et ad locum deorsum per ipsam ordinatur. Et cum non sit forma substantialis, quia advenit post esse completum rei, manifeste relinquitur quod sit accidens; et qualitas quaedam; et in prima specie qualitatis, ut dicitur I I5, q. cx, a. 3; et Verit., q. xxvi, a. 2 ; et II Sent., d. xxvr, a. 4: non quidem quod proprie possit dici habitus de quo locutus est Philosophus in Praedicamentis , cum non immediate ordinetur ad operationem, nec sit in potentia animae, sed in eius essentia; sed est veluti dispositio et habilitas quaedam respectu gloriae, quae est gratia consummata. Unde potest dici habitus ad essendum: inquantum hominem constituit in quodam esse supernaturali, faciens ipsum formaliter vita aeterna. dignum.
On this page