Text List

Caput 151

Capitulum 151

Commentaria Ferrariensis

POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas quid, sit gratia, conin sequenter vult ostendere qui effectus eam concomiprimo, determinat de effectibus gratiae gratum facientis; secundo, de effectibus gratuitae voluntatis divinae qui dicuntur ae eg gratis datae, cap. criv.

Quantum ad primum, ponit tres conchiioness primam in hoc capite; secundam, cap. seq.; tertiam, cap. cLrur.

L. Prima est: Per auxilium gratiae gratum facientis hoc homo consequitur, quod Deum diligat : intellige, dilectione caritatis, qua Deus — ut bbiectum supernaturalis beatitudinis.

Et arguit primo sic. Proprius divinae dilectionis effectus in homine esse videtur quod Deum diligat. Ergo ex gratia atum faciente hoc in homine consequitur , quod Deum

iligat. — Probatur antecedens. Quia hoc est praecipuum in intentione diligentis, ut a dilecto reametur: cum ad hoc praecipue studium diligentis tendat, ut ad sui amorem dilectum trahat. — Consequentia vero probatur: quia gratia gratum faciens est in homine divinae dilectionis effectus,

Advertendum quod, cum tam gratia quam Dei dilectio hic dicatur esse divinae dilectionis effectus, proprius tamen eius ' effectus dicitur dilectio: quia est primum et principale quod Deus per suam dilegtionem intendit. Gratia enim est quasi intrinsecus divinae dilectionis effectus, eique immediatus: quia nomine divinae dilectionis, qua Deus hominem specialiter diligit, importatur tam ipse actus diligendi, quam gratia, quae hominem formaliter Deo gratum et dilectum facit. Dilectio autem hominis, qua Deum amamus, est id propter quod, Deus nobis gratiam impertit: quia ad hoc nobis dat gratiam ut in eius amorem. elevemur. Et ideo dilectio est principale quod intenditur in hac vita per gratiae collationem.

Secundo. Finis ultimus, ad quem homo per. auxilium divinae gratiae perducitur, est visio Dei per essentiam, quae est propria ipsius, et communicatur homini a Deo. Ergo non potest homo ad hunc finem perduci nisi uniatur Deo per conformitatem voluntatis, qui est proprius effectus dilectionis. Ergo per gratiam gratum facientem homo constituitur. Dei dilector. - Probatur prima consequentia. Quia eorum quorum. est unus finis, oportet aliquam unionem esse inquantum ordinantur ad finem: ut patet in civibus, et in militibus. — Secunda vero: quia per gratiam homo dirigitur in finem ei communicatum a Deo.

Attendendum, ex doctrina Sancti Thomae I II5, q. xxvi, a. 2, quod in amore amicitiae, amans bona vel. mala. amici reputat quasi sua, et voluntatem amici sicut suam; ut quasi in suo amico videatur bona vel mala pati. Et propter hoc dicitur IX Eth. et Il Rhet., quod amicorum est eadem velle, et in eodem tristari et gaudere. Idcirco bene hic dicitur quod conformitas voluntatis est proprius effectus dilectionis, scilicet eius quae ad amicitiam pertinet.

Tertio. Principalis perfectio affectus est dilectio. Ergo principalis effectus gratiae gratum facientis est ut homo Deum diligat. — Probatur antecedens hoc signo, quod omnis motus affectus ab amore derivatur: ut patet discurrendo per omnes. — Consequentia vero probatur: quia, cum finis et bonum sit proprium obiectum affectus, oportet quod per gratiam gratum facientem, quae hominem dirigit in ultimum finem, affectus hominis principaliter perficiatur.

Advertendum quod non sic intelligendum est oportere per gratiam perfici affectum quasi ipsa sit forma et perfectio in voluntate existens: sed quia oportet ex ipsa originari dilectionem, quae est prima affectus perfectio, tanquam ex eo per quod homo dirigitur originaliter et fundamentaliter in ultimum finem.

Quarto. Gratia gratum faciens est quaedam forma in homine per quam ordinatur ad ultimum finem, qui est Deus. Ergo per eam homo Dei similitudinem consequitur. Ergo per eam efficitur Dei dilector. — Probatur prima consequentia. Quia forma per quam res ordinatur in aliquem finem, assimilat quodammodo rem illam fini: ut patet in gravitate.

Advertendum quod non dicit Sanctus Thomas formam assimilare simpliciter rem fini, sed quodammodo : quia inter illa non est proprie similitudo, quae dicit convenientiam in forma; sed est quaedam similitudo proportionis, inquantum forma est proportionata ad inducendum finem, et sic finis in ea aliquo modo virtualiter continetur.

Quinto. Üt ex dictis patet, oportet ex gratia hominis operationes perfectiores fieri. Ergo necesse est quod per eam. Dei dilectio constituatur in nobis. — Probatur consequentia. Quia ad perfectionem operationis requiritur quod aliquis constanter et prompte operetur. Hocautem praecipue facit amor, per quem etiam difficilia et gravia levia videntur,

CowriRMATUR auctoritate Apostoli, Rom. v, "Caritas Dei" etc.; et Joan. xiv, "Qui diligit me" etc.

II. Ad evidentiam supradictae conclusionis, considerandum est quod, cum, per gratiam. dicitur. homo effici Dei dilector, hoc non est sic intelligendum quasi gratia sit forma dilectionis Dei formaliter causativa, eo modo quo per habitum iustitiae elicitur iustitide actus; nec etiam quia sit effective proprie caritatis productiva, qua Deus a nobis diligitur: sed quia. naturaliter praecedit habitum caritatis, ilique praesupponitur; et quia, secundum .divinam ordi- nationem, eam. caritas inseparabiliter concomitatur; .et .ad eam quasi. naturali quadam concomitantia resultat, sicut passio subiectum proprium concomitatur, Unde potest dici gratia esse causa caritatis eo rnodo quo, inter effectus essentialiter ordinatos, quotum scilicet secundus praesupponit primum; effectus primus. dicitur causa secundorum,. per modum cuiusdam. naturalis resultantiae ab ipso procedentium: — hoc autem non est proprie esse causam effectivam, sed improprie. Aut etiam esse instrumentum principalis agentis, omnes illos effectus simul producentis secundum durationem, sed ordine quodam secundum naturam. Propter hoc non proposuit Sanctus Thomas gratiam gratum facientem. esse causam dilectionis qua. Deum diligimus : sed quod per. auxilium divinae gratiae hoc homo consequitur, quod Deum diligat . Quod idem dictu est ac si diceretur quod ad gratiam concomitantia naturali et necessaria, secundum ordinem divinae providentiae, caritas consequitur. —- Idem dicendum est de fide et ei de. quibus inferius est sermo. .

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 151