Text List

Caput 152

Capitulum 152

Commentaria Ferrariensis

SECUNDA conclusio. est: Ex hoc quod divina gratia caritatem. in nobis causat, necessarium est. quod etiam | in nobis fides per gratiam causetur.

Probatur primo sic. Motus quo per gratiam in ultimum finem dirigimur, est voluntarius, non violentus. Ergo oportet ut per gratiam in nobis cognitio ultimi finis praestituatur Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia voluntarius motus in aliquid esse non. potest nisi sit cognitum. — Secunda vero: quia illa finis. cognitio non. potest esse secundum - apertam visionem in statu isto.

Adverte quod haec ratio ex hoc fundamento procedit, quod causa alicuius effectus ab ea naturaliter resultantis, est etiam causa effectus ipsum naturaliter antecedentis. Sic enim, cum cognitio ultimi finis naturaliter antecedat | eius dilectionem, quae gratiam. concomitatur, necesse est ut gratia etiam fidei sit causa, sicut est causa caritatis.

Secundo. Homini, ad consequendum ultimum finem, additur aliqua perfectio supra propriam naturam, scilicet gratia. Ergo oportet ut etiam ei, supra naturalem cognitionem, addatur aliqua cognitio quae naturalem rationem excedat. Haec autem est cognitio fidei. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia in quolibet cognoscente modus cognitionis consequitur modum propriae naturae: ut apparet in diversitate naturarum.

Adverte quod ista ratio -ostendit concomitantiam neces: sariam fidei ad gratiam. Quia sicut modum naturalem rei habentis cognitionem. consequitur naturalis cognitio, eo quod naturae sit proportionata coghitio, qua res in suas operationes dirigitur; ita modum. naturae elevatae per gratiam supra naturalem modum, debet consequi cognitio

Tertio. Auxilio divinae. gratiae dirigimur in -ultimum finem; qui est. manifesta visio Primae Veritatis in seipsa. Ergo oportet quod, antequam ad istum finem .veniatur, intellectus hominis Deo subdatur' per modum credulitatis, divina gratia hoc faciente. — Probatur consequentia. Quia quandocumque ab aliquo agente movetur aliquid-ad id quod est proprium illi agenti, oportet quod a:principio mobile. :subdatur. impressionibus agentis imperfecte; quasi alienis. et non propriis. sibi, quousque. fiant ei propriae in termino motus. — Declaratur in calefactione ligni ab igne; et in eruditione discipuli a magistro.

Adverte quod ista ratio 'ex hoc fundamento procedit, quod actio. agentis: perfecti accipitur in imperfecto, primo quidem imperfecte, deinde perfecte, quousque res ad perfectionem perveniat. Ista enim est naturalis conditio rei tendentis de imperfecto ad perfectum: ut et in omnibus rebus naturalibus apparet; et in traditione doctrinae.

Quarto. Idem. concludi potest ex utilitatibus: propter quas ostensum est in principio huius Operis necessarium fuisse ut divina: veritas per om dredelitas irr proponeretur. ^

CONFIRMATUR auctoritate Apostoli, ad Epis tt, Gratia salvati. etc.

Per hoc autem Pelagianorum error: excluditur, dicentium initium fidei a nobis esse, non a Deo. :

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 152