Text List

Caput 153

Capitulum 153

Commentaria Ferrariensis

TERTIA conclusio est; Oportet per. gratiam in nobis spem futurae, beatitudinis causari. .

I. Probatur primo, ex eo quod per gratiam causatur in nobis caritas et fides. Et procedit ex duplici capite: ex eo scilicet quod spes caritatem antecedit; et ex eo quod caritatem sequitur spei confirmatio. Utroque enim modo sequitur quod.gratia, quae est.caritatis causa et fidei, sit etiam causa spei: quia, ut dicebatur superius , quod est causa alicuius per modum naturalis sequelae ab ipso originati, est etiam causa eius quod antecedit ad ipsum; et similiter quod est causa alicuius, est etiam causa eius quod ad ipsum naturaliter consequitur.

Ex primo itaque capite arguitur sic. Causatur in homine. per gratiam gratum facientem quod Deum propter se diligat. Ergo sequitur ut per ipsam homo spem de Deo adipiscatur. - Probatur consequentia.:Quia per hoc quod aliquis ' ab alio sperat bonum, fit homini via ad hoc ut illum diligat secundum seipsum: volendo scilicet ei bonum, etiam si nihil sibi inde proveniat. - Hoc autem probatur: quia, cum dilectio quae est ad alios proveniat in homine ex dilectione quae est ad seipsum, oportet quod homo, per hoc quod circa proprium bonum afficitur, perducatur ad hoc quod afficiatur circa bonum alterius. '

Ex secundo vero capite arguitur sic, Per gratiam ita constituitur homo Dei dilector, secundum caritatis affectum, quod etiam instruitur per fidem quod a Deo praediligatur, ut habetur I Joan. 1v. Ergo sequitur ex dono gratiae quod homo de Deo spem babeat. — Probatur consequentia. Quia, cum amicitia multas habeat utilitates consequentes, quamvis propter propriam utilitatem non sit, oportet, cum aliquis alium diligit, et cognoscit se ab eo diligi, quod de eo spem habeat.

2. Ad evidentiam huius rationis, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae II II, q. xvii, a. 8; et de Virtut., qu. de Spe, a. 3, quod, cum duplex sit amor, scilicet imperfectus, quo quis amat aliquid non propter ipsum, sed ut illius bonum sibi ipsi proveniat; et perfectus, quo aliquis secundum se amatur: spes ad primum amorem spectat, cum ille speret qui aliquid obtinere intendit ; ad caritatem vero, quae inhaeret Deo secundum seipsum, pertinet secundus amor. Et quia via generationis imperfectum praecedit perfectum ; via vero perfectionis et formae perfectum naturaliter est prius imperfecto: ideo convenienter dictum est, per hoc quod aliquis ab alio sperat bonum, parari viam ad hoc ut illum secundum seipsum diligat; et quod ex caritate homo in spe confirmatur, tanquam videlicet ex priore naturaliter et secundum perfectionem,

II. Secundo. Ex gratia homo dilector Dei constituitur. Ergo causatur in eo desiderium unionis ad Deum, secundum quod possibile est. Sed fides, quae causatur ex gratia, declarat possibilem esse unionem hominis ad Deum secundum perfectam fruitionem. Ergo et desiderium fruitionis divinae a gratia et a dilectione causatur. Ergo et spes futurae beatitudinis adipiscendae. — Probatur prima consequentia. Quia in omni diligente causatur desiderium ut uniatur suo dilecto quantum possibile est. - Ultima vero: quia desiderium rei alicuius molestat animum desiderantis nisi adsit spes de consequendo.

Adverte quod fundamentum huius rationis est quod a gratia causatur dilectio et fides. Ab iis autem. duobus causatur spes divinae fruitionis obtinendae: a dilectione quidem, inquantum ab ipsa causatur desiderium possibilis unionis ad Deum; a fide autem, inquantum ostenditur per ipsam talem unionem, quae est secundum perfectam fruitionem, possibilem esse. tns

Tertio. In processu quo in beatitudinem desideratam tanquam in ultimum finem tendimus, multa difficilia imminent sustinenda: cum virtus, per quam ad eam tendimus, circa difficilia sit. Ergo, ad hoc ut levius et promptius homo in beatitudinem tenderet, necessarium fuit ei spem de ea obtinenda adhibere. — Probatur consequentia, Quia in jis'quae ordinantur ad aliquem finem desideratum, si aliqua difficultas emerserit, solatium affert spes, de fine consequendo: ut patet in desiderante sanitatem.

Quarto. Per gratiam homo dirigitur in ultimum finem. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia, cum nullus moveatur ad finem ad quem aestimat esse impossibile perveniri, ad hoc quod aliquis pergat in finem aliquem, oportet ut afficiatur ad illum tanquam possibilem haberi. Et hic est affectus spei.

Ad huius ultimi dicti evidentiam, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae in quaestionibus praeallegatis, quod spes ad appetitum spectat: quia tendit in bonum tanquam in obiectum, bonum autem est voluntatis obiectum. Est enim sperare motus quidam appetitivae virtutis tendentis in bonum arduum possibile, sed cum difficultate assequendum . Propterea bene hic dictum est quod affici ad aliquem finem tanquam possibilem haberi, est affectus spei.

CoxrriMaATUR conclusio auctoritate I Petri 1, Regeneravit etc.; et ad Rom. viu, Spe etc.

III. Circa praedicta dubium occurrit. Videtur enim quod gratia non praecedat fidem, caritatem et spem, tanquam earum aliquo modo causa, ut ostensum est in praecedentibus : sed magis gratia sequatur ad ista. Ut enim ostendit Sanctus Thomas in I II, q. cxru ; et Verit., q. xxvi , ad iustificationem impii requiritur motus liberi arbitrii in Deum secundum fidem et caritatem et spem, tanquam dispositio ad susceptionem gratiae. Sed dispositio praecedit formam. Ergo praedicta gratiam praecedunt.

2. Ad huius evidentiam, considerandum est quod hoc loco intendit Sanctus Thomas ponere ordinem gratiae ad virtutes supradictas qui convenit eis per se: non autem ordinem qui convenit eis per accidens, ratione conditionis subiecti. Quod autem gratia infundatur homini adulto existenti in. peccato, et per consequens cui conveniat se per actum liberi arbitrii ad gratiam praeparare, per accidens est: cum etiam in non adulto per baptismum gratia infundatur absque liberi arbitrii praeparatione et dispositione. Ideo accidit gratiae quod ad ipsam comparentur actus illarum virtutum per modum dispositionis et praeparationis cuiusdam. Per se autem convenit gratiae ut sit radix et fundamentum illarum virtutum, et earum aliquo modo forma: et per consequens quod illas naturae ordine praecedat, sicut animae essentia suas praecedit potentias. Et ideo hic ponitur gratia tanquam ipsas virtutes naturae ordine praecedens: et falsum est quod motus liberi arbitriisit per se dispositio ad gratiam.

3. Sed tamen, quia etiam in adulto peccatore, dum iustificatur, infunduntur in eodem instanti gratia atque virtutes supradictae, quae theologales dicuntur, oportet etiam inter illas naturae. ordinem investigare. Ubi advertendum. est, ex doctrina Sancti Thomae de Verit., q. xxvi, a. 8, quod ordo naturae potest attendi dupliciter inter ista: scilicet secundum rationem causae materialis, in quo ordine imperfectum est prius. perfecto, tanquam materiae propinquius; et secundum ordinem causae formalis, in quo ordine prius est quod est formalius et perfectius. Primo odo, motus liberi arbitrii naturaliter praecedit gratiae infusionem, sicut dispositio materialis formam: secundo vero modo, gratia praecedit motum liberi arbitrii. Sicut dispositio quae est necessitans ad formam, ipsam concomitans, in rebus naturalibus, aliquo modo: praecedit formam substantialem, in genere causae, materialis, inquantum se tenet ex parte materiae: sed ex parte causae formalis, est e converso, quia forma substantialis perficit et materiam et accidentia materialia.

IV. Sed resultat dubium. Nam: Sanctus Thess; d IPS, q. cxi, a. 8, ad 2, loquens de motu liberi arbitrii inquantum est dispositio ad gratiam, ait quod naturae ordine praecedit consecutionem gratiae, sequitur autem gratiae infusionem. Hic autem dictum est, de mente ipsius, quod praecedit gratiae infusionem.

Respondetur quod nulla est repugnantia in dictis Sancti Thomae, si diligenter considerentur. De gratiae enim infusione dupliciter loqui possumus. Uno mondo, ut se tenet ex parte agentis tantum, distinguiturque a motu patientis, qui dicitur gratiae susceptio, eo modo quo actio distinguitur a passione formaliter; alio modo, ut ex parte patientis se tenet: sicut calefactio potest accipi pro actione calefacientis tantum, et potest accipi pro passione calefacti, sive pro susceptione caloris. Si accipiatur secundo modo, sic gratiae infusio ordine :'naturae motum liberi arbitrii sequitur: et ad hunc sensum locuti sumus superius. Si autem primo modo accipiatur, sic praecedit: et ad hunc sensum loquitur in Prima Secundae. - Sub aliis verbis, potest dici quod dupliciter ista. considerari possunt. Uno modo, ex parte agentis: et sic gratiae infusio praecedit, quia prius est actionem ab agente procedere quam aliquam dispositionem, simul praesertim existentem cum forma, in mobili suscipi. Alio modo, ex parte mobilis: et sic gratiae infusio sequitur, quia prius natura est.subiectum ad formam disponi, quam suscipere formam.

2. Quod autem hoc sit ad mentem Sancti Thomae, patet ex verbis eius, in quibus ait quod dispositio subiecti praecedit susceptionem formae ordine naturae, sequitur tamen actionem agentis, per quam etiam ipsum subiectum disponitur. Et ideo motus liberi arbitrii praecedit consecutionem gratiae, sequitur autem gratiae infusionem. Patet enim quod in iis verbis supponit Sanctus "Thomas una actione infundi gratiam et dispositionem ad ipsam; et quod accipit infusionem gratiae pro actione tantum qua Deus gratiam infundit, quae-naturaliter et dispositionem subiecti et formae susceptionem praecedit, sicut actio praecedit naturaliter passionem. Et sic considerat ordinem istorum ex parte agentis, cum dicit gratiae infusionem praecedere dispositionem subiecti et motum liberi arbitrii. Cum autem dicit dispositionem subiecti et motum liberi arbitrii praecedere susceptionem gratiae, constat quod loquitur de infusione gratiae ex parte suscipientis; et quod considerat ordinem dispositionis et formae ex parte mobilis sive susceptivi, in quo naturaliter prius fecipitur dispositio ad formam quam ipsa forma. Unde patet quod intentio Sancti Thomae in Prima Secundae non discordat ab iis quae in QQ. de Veritate dicit, et quod superius annotavimus: scilicet quod, secundum ordinem causae materialis, motus liberi arbitrii praecedit gratiae infusionem, quam in Prima Secundae vocat gratiae susceptionem ; secundum vero ordinem causae formalis, gratiae infusio, quae scilicet nominat actionem, motum liberi arbitrii praecedit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 153