Text List

Caput 154

Capitulum 154

Commentaria Ferrariensis

POSTQUAM determinavit Sanctus Thomas de effectibus ve gratiae gratum facientis, ulterius de effectibus. qui gratiae gratis datae nominantur, determinat, et eos enumerando, eorum rationem reddit .

Circa hoc autem duo facit: primo, eos enumerat, eorumque rationem reddit; secundo, ostendit quasdam differentias inter effectus huiusmodi, comprehendendo etiam superius enumeratos .

I. Quantum ad primum, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae I II, q. cxt, a. 1; et Verit., q. xxvi, a. 5, quod gratia, secundum quod nominat donum aliquod quod homini a Deo supra conditionem naturae, et supra meritum, gratis conceditur, dividitur: quia quaedam est. per quam homo illam habens Deo coniungitur, et illi est gratus, et haec vocatur gratia gratum faciens; quaedam vero est per quam unus homo cooperatur alteri ad hoc ut reducatur ad Deum, non autem per ipsam redditur gratus, ad beatitudinem scilicet consequendam; et haec retinet sibi commune nomen, et vocatur gratia gratis data. — Prima gratia non multiplicatur in uno, sed est tantum una. Secunda vero multiplicatur: et ideo ponuntur multa dona ipsius. Et de iis in praesenti capite determinatur.

II. Prima ergo gratia gratis data. est sapientia, quae est cognitio divinorum, Ad quam dicit Sanctus Thomas pertinere invisibilium Dei revelationem: idest, eorum ad quae mens humana per lumen. naturale intellectus pertingere non potest. De qua fit mentio Sap. vri, et Eccli. xv.

Huius autem gratiae necessitatem manifestat notando quinque. Primum est, quod ea quae per fidem de Deo tenemus, oportet in nos.a Deo pervenire. Quia ea quae homo per se non videt, qualia sunt ea quae per fidem tenemus, cognoscere non potest nisi ea recipiat ab eo qui videt. Hic autem est Deus, qui seipsum comprehendit et naturaliter suam essentiam videt, - Secundum est quod, cum ea quae a Deo sunt, ordine quodam agantur, in manifestatione eorum quae sunt fidei, ordinem quendam observari oportuit: ut scilicet quidam immediate a Deo reciperent, alii vero. ab iis, et sic per ordinem, usque ad ultimos. — Tertium est, quod in quibuscumque est aliquis ordo, quanto aliquid est principio primo propinquius, tanto virtuosius invenitur. Idcirco in divinae manifestationis ordine, invisibilia de quibus est fides, primo a Deo. angelis beatis revelantur per apertam visionem. Deinde, interveniente angelorum officio, quibusdam hominibus manifestantur, non per apertam visionem, sed per quandam certitudinem ex divina revelatione, interiori quodam et intelligibili lumine mentem :elevante, provenientem: sicut per lumen naturale intellectus redditur certus de iis quae illo lumine cognoscit. — Quartum est, quod haec certitudo necessaria est ad hoc quod aliis proponi possint ea quae divina revelatione percipiuntur. Alioquin non proponerentur cum securitate. — Quintum est, quod cum praedicto lumine adsunt aliquando in divina revelatione aliqua. exteriora vel interiora cognitionis auxilia, aut audita scilicet aut visa, divina virtute formata, quae exteriori sensu vel imaginatione percipiuntur. Quae quidem auxilia sine interiori lumine ad cognitionem divinorum non sufficiunt: lumen autem interius sufficit sine istis.

2. Circa hoc quintum dictum advertendum est, ut ex superioribus patet, quod, cum duo concurrant ad cognitionem humanam, scilicet repraesentatio rerum, et iudicium de rebus repraesentatis; repraesentatio fit per specierum receptionem, iudicium vero per lumen intelligibile. Et quia iudicium est cognitionis completivum, ideo principale in cognitione est intellectuale lumen, sine quo iudicium fieri non potest. Propterea bene dicitur quod praedicta auxilia non sufficiunt sine interiori lumine ad divinorum: cognitionem, sed bene lumen interius sufficit sine illis. Pharao enim per visa in somnis non intellexit quid repraesentabatur, quia carebat supernaturali lumine: loseph. autem, lumine supernaturali illustratus, cognovit quid talia somnia praesignarent, cui tamen non fuerant talia immissa somnia .

3. Advertendum ulterius quod ex hoc discursu vult Sanctus Thomas et necessitatem . huius doni habere, et modum ipsius. Necessitatem quidem: quia, cum gratia gratis data ordinetur ad hoc ut homo alteri cooperetur ad salutem exterius docendo vel persuadendo, oportet hominem. de rebus divinis. quas alii vult tradere, certitudinem per divinam revelationem habere; quod sibi per donum sapientiae convenit. Modum autem: quia a Deo in homines ordinate per revelationem descendit.

III. Secunda est scientia, ad quam pertinere videtur divina revelatio de rebus creatis: de qua fit mentio Sap. vi, et II Paral. 1. Huius necessitatem ostendit Sanctus Thomas, quia. invisibilia Dei per ea quae facta sunt conspiciuntur.

Tertia est donum linguarum, de quo fit mentio Zsaiae r, et Lucae xxi. Huius necessitas ostenditur, quia ea quae homo cognoscit, in notitiam alterius convenienter producere non potest nisi per sermonem. Unde, quando oportuit per paucos veritatem fidei in diversis gentibus praedicari, instructi sunt quidam divinitus ut variis linguis loquerentur: ut patet Act, II

Quarta est gratia miraculorum, de qua fit mentio Matth. x, et Marci ult. Necessitas huius ostenditur, quia sermo propositus, nisi sit per se manifestus, confirmatione indiget. Ea autem quae sunt fidei, sunt humanae rationi immanifesta. Unde, cum manifestari non potuerint per principia demonstrationis, oportuit aliquibus indiciis, operando scilicet ea quae nullus alius posset facere nisi Deus, praedicantium sermonem confirmari, ostendique quod a Deo processerit.

IV. Quinta est prophetiae gratia. Cuius duplicem necessitatem ponit .

Quantum ad primam necessitatem, "dicit primo, quod ad hoc ut praedicatoribus vera dicentibus de iis quae sunt fidei, crederetur, necessarium fuit donum prophetiae, per quod futura, et ea quae communiter homines latent, Deo revelante possent cognoscere, et aliis indicare: quia, dum invenirentur vera dicere de occultis quae postmodum manifestari possunt, eis crederetur vera dicentibus de iis quae homines experiri non possunt. Ad quod facit quod dicitur I Cor. xiv: Si autem omnes prophetent etc.

Secundo dicit quod per donum prophetiae non adhibetur sufficiens fidei testimonium nisi esset de iis quae a solo Deo cognosci possunt: quae sunt occulta cordium , in inferioribus, et futura contingentia. '

2. Sed quia posset aliquis dicere quod prophetica denuntiatio de futuris non est sufficiens fidei argumentum, quia etiam homines naturaliter aliqua de futuris. praecognoscunt: - subiungit Sanctus Thomas quod differentia est inter praecognitionem futurorum ab hominibus naturaliter habitam, et eam quae est secundum gratiam prophetalem. Quia aliqua quidem futura ab hominibus cognosci possunt, etiam contingentia, inquantum in suis causis praeexistunt; quibus aut secundum seipsas aut per manifestos effectus cognitis, quae sigza dicuntur, de aliquibus effectibus futuris potest ab homine praecognitio haberi, sicut medicus praecognoscit mortem aut sanitatem futuram; sed tamen huiusmodi futurorum praecognitio infallibiliter certa habetur de effectibus tantum qui ex praeexistentibus causis de necessitate consequuntur, non autem de effectibus qui ex suis causis non de necessitate, sed ut frequenter eventunt.

Omnis autem cognitio de futuris quae habetur ex revelatione divina secundum gratiam prophetalem, est omnino certa: sicut et divina praecognitio, qua futura Deus infallibiliter cognoscit secundum quod in seipsis sunt, — Nec ista certitudo contingentiae futurorum repugnat: sicut nec certitudo divinae scientiae, - Nec etiam ipsam tollit quia prophetae aliquando praenuntiant quae non eveniunt: sicut [saias de morte Ezechiae prophetavit, et Ionas de subversione Ninive, quae tamen non evenerunt. Quia aliquando revelantur aliqui futuri effectus prophetis, non secundum quod sunt in seipsis, sed secundum quod sunt in causis suis. Et tunc nihil prohibet, si causae impediuntur ne perveniant ad suos effectus, quod etiam praenuntiatio prophetiae immutetur. Et ita fuit in praenuntiatione mortis Ezechiae et subversionis Ninive: quorum unum erat secundum causarum inferiorum dispositionem ; alterum vero secundum meritorum exigentiam. — Addit autem Sanctus Thomas quod, licet aliquando ita fiat, simul tamen vel postea fit prophetae revelatio de eventu futuri effectus qualiter sit immutandus: sicut factum fuit Isaiae et Ionae.

3. Posset etiam aliquis arguere propheticam denuntiationem non esse sufficiens fidei argumentum, quia daemones aliqua vera praenuntiant, — Sed respondet Sanctus Thomas, et dicit primo, quod maligni spiritus, sicut operatione miraculorum abutuntur ut argumenta fidei debilitent, non vere miracula faciando, sed ea quae hominibus miraculosa apparent; ita et prophetica abutuntur praenuntiatione, non quidem vere prophetando, sed praenuntiando aliqua secundum ordinem causarum homini occultarum, inquantum haec subtilitate sui intellectus magis possunt quam homines cognoscere, quia cognoscunt quando et qualiter effectus naturalium causarum impediri possunt; et inquantum vires caelestium corporum, a nostra cognitione magis inter causas naturales remotas, secundum quas corpora inferior disponuntur, cognoscunt. Propter quod possunt, magis quam aliquis astrologus, praenuntiare ventos et alia huiusmodi, quae circa mutationes corporum inferiorum ex motu superiorum corporum accidunt. Et etiam de actibus hominum multa vera praedicere possunt, inquantum plurimi impetus passionum et inclinationes corporales sequuntur, in quas efficaciam habere caelestia corpora manifestum est: licet quandoque in praenuntiando deficiant, propter humani arbitrii libertatem.

Dicit secundo, quod ea quae praecognoscunt, praenuntiant, non mentem illustrando, sicut in revelatione divina: sed quandoque secundum immutationem imaginationis, sicut in dormientibus, in arreptitiis et in phreneticis; aliquando vero per aliqua exteriora indicia, ut per motus et garritus avium, et per ea quae in extis animalium apparent, et in quorundam punctorum descriptione; aliquando vero visibiliter apparendo, et sermone sensibili praenuntiando futura.

Dicit tertio quod, licet hoc ultimum manifeste per malignos spiritus fiat, quando scilicet adveniunt invocati, alia tamen quidam reducere conantur in corpora caelestia, dicentes quod motus qui sunt praeter deliberationem, ut praenominati, sequuntur impressionem corporis caelestis, et ideo possunt esse signa elfectuum futurorum qui ex motu caelesti causantur: quia ex eiusdem corporis impressione in aliquibus rebus effectus futuri signa quaedam apparent. Sed inquit Sanctus Thomas quod, quia hoc modicam rationem habet, magis existimandum est haec ab aliqua intellectuali substantia habere originem, cuius virtute disponuntur motus non deliberati secundum quod congruit observationi futurorum. Et licet quandoque haec disponantur, voluntate divina, ministerio bonorum spirituum, tamen plerumque ex operatione malignorum spirituum accidunt: ut et sancti Doctores dicunt; et gentiles, ut Valerius Maximus refert, censuerunt, Et ideo haec omnia, Deut. xvi, simul cum idololatria. prohibebantur.

4. Secunda necessitas prophetiae est quia, cum aliqua fide tenenda praedicentur quae temporaliter aguntur, sicut Nativitas Christi, et huiusmodi; ne ficta a praedicantibus, aut casu evenisse credantur, ostenduntur longe ante per prophetas praedicta; ut facit Apostolus, ad Rom. 1.

V. Circa id quod de occultis cordium, sive de cogitationibus, inquit Sanctus Thomas, quoniam ea solus Deus cognoscere potest, advertendum, ut dicitur Prima, q. rvir, a. 4; de Verit.,, q. vur, a. 13; et Malo q. xvt, quod intelligendum est de cognitione cogitationum intellectus et affectionum voluntatis in seipsis, ut scilicet cogitatio est in intellectu, et affectio in voluntate, solus enim Deus videt esse actuale talium quod in ipsis potentiis habent: non autem de cognitione ipsorum in suo effectu. Nam admittit Sanctus Thomas quod per aliquam corporis transmutationem ex cogitatione provenientem, cogitatio cognosci potest, non solum ab angelis, sed etiam ab hominibus: sicuti cum, ex eo quod aliquis pericula sibi imminentia cogitat, excitatur passio timoris, et ex illa pallor subitus apparet in facie, et ex hoc subito faciei pallore cognosci potest quod cogitat timorosa. Rationem autem assignat Sanctus "Thomas quare a solo Deo, inter cognoscentia extrinseca a cogitante, in seipsis cognoscuntur: quia videlicet quod aliquis actu cogitet, ex sola voluntate dependet, unusquisque enim pro suo arbitrio habitibus et speciebus in se existentibus utitur; ea autem quae ex sola voluntate dependent, aut in sola voluntate sunt, soli Deo sint cognita, cum voluntas soli Deo subiaceat, et ipse solus in ea operari possit, eo quod sit eius principale obiectum ut ultimus finis.

VI. Circa autem hanc rationem, ut bene intelligatur, — a Durando enim, qui eam impugnat, II libro Sent. , male est intellecta - advertendum quod eius fundamentum est hoc, ut explicat Sanctus Thomas de Verit.,loco allegato. Species enim intellectus angelici, et multo magis intellectus humani, habent, loquendo de iis quae ad angelum pertinent, solum res in natura existentes, idest naturas creatas, repraesentare, et ea quae ad ipsas dependentiam habent aut connexionem. Dicuntur autem ad naturam creatam habere dependentiam et connexionem ea ad quae aliqua natura creata determinationem habet. Ideo ea quae extra hunc ordinem sunt, quia videlicet neque inter naturas creatas, neque inter ea ad quae natura creata determinationem habet, connumerantur, non habent per species angelicas repraesentari, et consequenter ab angelo naturaliter cognosci non possunt: cum cognitio naturalis angeli ultra repraesentationem suarum specierum non se extendat. Unde et II Sent., d. rit, q. xi, a. 3, ad 4, inquit Sanctus Thomas quod angeli, per species sibi a creatione inditas cognoscunt causas habentes ordinem in natura, et omne illud quod in causis illis determinatur, vel simpliciter vel ut frequenter. Cum igitur ea quae ex sola voluntate procedunt, cuiusmodi sunt cogitationes, neque sint in seipsis naturae et quidditates subsistentes; neque ad aliquam naturam tanquam ad causam ad illa determinatam, dependentiam habeant, alioquin non ex sola voluntate, quae causa libera est ad opposita se habens, dependerent: sequitur quod huiusmodi sub naturali cognitione angeli non cadunt.

2. Ratio ergo Sancti Thomae sic est explananda. Ea quae ex sola voluntate procedunt — idest, ea quae a voluntate libere operante proveniunt, et a nulla alia causa quae ad ipsa sit determinata dependentiam habent — soli Deo sunt cognita: idest, a nullo alio distincto a volente, praeterquam a Deo, cognoscuntur. Sed cogitatio actualis a sola voluntate dependet: quia, licet cogitatio proveniat ab intellectu, non tamen intellectus est ad ipsam cogitationem ex se determinatus, sed ad ipsam ex solo imperio voluntatis determinatur. Ergo et cogitatio intellectus soli Deo est nota.

Consequentia, cum minori, nota est: eo quod constet unicuique quod speciebus et habitibus in se existentibus utitur cum voluerit.

Maior vero, quae duas habet exponentes: — hanc scilicet, Ea quae ex sola voluntate operantis dependent, Deo sunt cognita; et hanc, Talia nulli alii sunt cognita — per aliam exclusivam probatur.

Quantum quidem ad affirmativam illius exclusivae, probatur sic. Deo sunt cognita quaecumque sunt ab eo causata. Sed motus voluntatis est a Deo causatus tam effective, quam finaliter. Effective quidem, quia voluntas Deo subest quantum ad causalitatem ; quod autem est causa effectiva voluntatis, est etiam causa operationis ipsius; sicut et quod est causa naturae, est etiam causa naturalis ipsius. operationis. Finaliter vero, quia Deus est principale obiectum voluntatis, utpote ultimus finis existens; voluntas autem ab obiecto per modum finis moveri habet. Ergo etc.

Quantum vero ad negativam, probatur per negativam illius exclusivae sic. Angelus eos tantum effectus causarum creatarum naturaliter cognoscit qui ad aliquam naturalem causam, idest ad ipsos determinatam, connexionem habent et dependentiam. Sed motus voluntatis ad nullam causam naturalem connexionem habet: neque, inquam, tanquam ad causam efficientem ; neque tanquam ad causam finalem. Ergo etc. - Probatur minor. Quantum quidem ad causam efficientem, quia voluntas a nulla causa naturali producitur: immo a nulla causa creata. A quocumque autem agente extrinseco producitur motus voluntatis, ab ipso producitur et voluntas : cum in eandem causam referantur motus qui esta principio intrinseco, et ipsum intrinsecum principium, iuxta ea quae dicuntur I II, q. 1x, a, 6. — Quantum vero ad finalem, probatur quia illud movet naturaliter voluntatem per modum finis, ad quod voluntas est determinata. Ad nullum-autem bonum creatum voluntas determinatur, sed tantum ad bonum in communi: et consequenter ad id in quo ratio universalis boni invenitur, sicut est Deus, si cognoscatur in ipso rationem beatitudinis inveniri. Quia solum bonum in communi est primum et per se obiectum voluntatis. Potentia autem ad solum primum et per se obiectum determinationem et inclinationem habet. Ergo etc.

VII. Secundum hanc itaque huius rationis interpretationem, patet quod obiectiones Durandi vanae sunt. Cum enim inquit quod sequeretur omnia a Deo immediate creata a solo Deo cognosci, si voluntatis actus a solo Deo cognoscitur quia soli Deo voluntas subditur quantum ad causalitatem: — patet quod non arguitur ad intentum rationis. Non enim vult Sanctus Thomas hanc universalem propositionem assumere, Omne quod a solo Deo producitur, soli Deo est cognitum : sed hanc, Omnis operario, et omnis effectus creaturae, qui a nulla causa naturaliter agente procedit, sed tantum a libera voluntate et a Deo, soli Deo (supple: et volenti, et ei cui volens manifestare voluerit) est cognitus.

Cum etiam inquit quod tunc motus caeli, quia ex sola voluntate angeli procedit, soli Deo esset cognitus, si quae ex sola voluntate dependent, soli Deo sunt cognita: patet quod falsum assumit. Non enim ex sola voluntate angeli motus caeli dependet, sed etiam ex natura caeli, quae ad hunc motum recipiendum naturaliter inclinatur.

Si autem instetur, quia saltem sequetur quod motus lapidis sursum, a solo angelo causatus, soli Deo erit notus: is enim ex sola voluntate angeli producitur, cum lapis ad ipsum non habeat inclinationem, immo ad motum oppositum inclinetur: — respondetur quod, licet motus violentus lapidis non sit secundum lapidis naturam, motus tamen sursum, qui est violentus lapidi, est alteri corpori naturalis, scilicet igni. Ad hoc autem ut aliquid ad angelum non spectans naturaliter cognoscatur ab angelo, non oportet ut illud sit naturale ei cui cognoscitur inesse, alioquin nullum praedicatum per accidens angelus de re cognosceret: sed sufficit quod ad aliquam naturam connexionem habeat quae ad ipsum est determinata. Per speciem enim illius naturae primo cognoscitur ab angelo ut ad ipsum talis natura est determinata: per speciem vero eius cui per accidens inest, cognoscitur ut illi per accidens inhaerens. Nam species angelica repraesentat singulare cum omnibus conditionibus in ipso existentibus: dummodo sint de iis quae ad aliquam causam naturalem ordinem habent,

Similiter, cum infert Durandus quod tunc a solo Deo cognoscerentur opera extrinseca per imperium nostrae voluntatis producta: — eodem modo respondetur. Dicitur enim quod illa non procedunt ex sola voluntate: sed a voluntate mediante aliqua causa naturali et determinata proveniunt.

VIII. Circa autem conclusionem ipsam, advertendum quod dupliciter potest intelligi cogitationes cordis esse angelo incognitas et occultas in seipsis. Primo, quod nullo modo sunt illi cognitae quantum ad a» est, sive quantum ad esse actuale ipsarum. Puta, si ego de lapide cogito, quod non cognoscit me de lapide cogitare. — Secundo quod, licet cognoscat quid cogito quantum ad id quod primo per speciem repraesentatur,non tamen cognoscit determinate et in particulari quam conditionem de illo. considerem. Puta, quod cognoscit quidem me considerare de lapide, sed non cognoscit an considerem de ipsius forma, an de eius duritie, et sic de aliis lapidis conditionibus.

Aliqui Thomistae ad primum sensum conclusionem intelligunt. Tum quia in Qu. Verit., loco praeallegato , dicitur absolute quod motus voluntatis alterius non potest esse angelo notus. — Tum quia in Qu..de Malo dicitur, ubi supra , quod, licet unus angelus cognoscat species intelligibiles quae sunt in intellectu alterius angeli, non potest tamen usum specierum cognoscere. — Tum quia Prima Parte, loco citato , dicitur quod angeli non cognoscunt cogitationes, quia ex sola voluntate dependet quod aliquis actu aliqua . consideret.

Alii vero, sicut Hervaeus in II Sent., conclusionem ad secundum sensum interpretantur. Et potest habere haec positio fundamentum ex verbis Sancti Thomae in QQ. de Veritate. lbi enim, in responsionibus ad argumenta , videtur velle, non quod nullo modo cognoscantur ab angelo cogitationes cordis, sed quod non cognoscantur determinate. Et assignat rationem: quia ex una specie intellectus in diversas cogitationes prodit; et ex una habituali notitia multae actuales considerationes progrediuntur. Ex his enim velle videtur quod, licet angelus possit videre quod ego utor hac specie intellectuali, puta specie leonis, non tamen potest determinate cognoscere quid ego de leone cogitem: cum per speciem leonis multas de ipso possim cogitationes habere.

2. Sed, licet conclusio ad hunc secundum sensum defendi aliquo modo possit; et ego, propter verba Sancti Thomae allegata in QQ. de Veritate, eam aliquando tenuerim: tamen, diligentius considerando verba et mentem Sancti Thomae, videtur mihi quod primus sensus in doctrina eius sit sequendus. Nam manifestum est quod ita ex sola voluntate dependet quod ego de homine cogitem, sicut quod hoc in particulari de ipso considerem. Et ideo, si propter hoc quod ex sola voluntate hoc in particulari cogito de homine, cogitatio mea est occulta; eadem ratione et cogitatio qua de homine absolute cogito, occulta erit.

Nec obstat quod intellectus, informatus specie intelligibili hominis, videtur ad naturam hominis cognoscendam esse determinatus. — Dicitur enim quod, licet per talem speciem intellectus sit ad notitiam habitualem hominis determinatus, non est tamen determinatus ad notitiam actualem: sed ad ipsam est omnino indifferens, et ex sola voluntate dependet quod per talem speciem ad actualem considerationem exeat.

3. Propter verba autem adducta ex QQ. de Veritate, considerandum est quid importet ista determinatio, ip seipsis, et, prout cogitationes sunt in intellectu et affectiones in voluntate: cum inquit Sanctus Thomas quod nom cognoscuntur in seipsis, sive ut cogitationes sunt in intellectu, et in voluntate affectiones . Cognoscere enim aliquam considerationem in seipsa et prout est in intellectu, est videre esse quod habet in intellectu. Videre autem esse quod habet aliqua particularis consideratio in intellectu, non est videre solum ordinem ipsius ad principale eius obiectum per speciem repraesentatum; sed est videre ordinem ipsius ad omnia quae actu considerat intellectus per ipsam; alioquin non videretur in seipsa secundum quod est. Ideo repugnat quod ego considerem .de homine quantum ad eius effigiem et figuram, et quod angelus videat ipsam considerationem in seipsa et secundum quod est in intellectu, et tamen cognoscat tantum me de homine considerare, non autem de hominis figura. Esse enim particulare quod habet in intellectu, non determinatur tantum per hominem, sed etiam per hominis figuram: et per hoc ab omni alia consideratione distinguitur. Similiter, si considerem de hominis quidditate per abstractionem ab: omnibus conditio- nibus individuantibus, non videtur talis cogitatio in seipsa et secundum quod est in intellectu, nisi videatur quod ego de quidditate hominis cogito et cum tali abstractione. Vult ergo Sanctus 'Thomas quod, quia species una intellectualis potest esse plurium cogitationum circa principale repraesentatum elicitiva, ex hoc quod angelus videt speciem in intellectu alterius, non oportet ut videat aliquam cogitationem actu existentem in intellectu secundum. quod est in intellectu: quia, ut sic, omnis cogitatio est determinata; per id autem quod secundum se est ad multa indeterminatum, non potest unum illorum in seipso cognosci. Potest quidem angelus in communi cognoscere quid sit cogitatio de / omine ; et similiter in communi potest aliqua signa extrinseca cognoscere quod homo de tali re considerat: sed actualem considerationem, secundum quod est in. intellectu, sive in seipsa, videre non potest, ut explicavimus, propterea quod omnino voluntaria sit.

IX. Circa prophetiam, considerandum primo, ex doctrina Sancti Thomae II I, q. crxxr, a. 6, quod, cum cognitio addiscentis sit similitudo cognitionis docentis, cognitionis veritas eadein est in discipulo et in docente. Unde, cum prophetia sit quaedam cognitio ex divina revelatione in intellectum prophetae proveniens per modum doctrinae, necesse est eandem veritatem esse cognitionis divinae cognitionisque propheticae. Propter hoc bene dictum est supra quod prophetica cognitio de futuris est omnino certa, sicut et divina praecognitio.

Considerandum secundo quod, quamvis divina cognitio futura respiciat et secundum quod in seipsis sunt, ea praesentialiter intuendo; et secundum quod sunt in suis causis, causarum ordinem ad effectus cognoscendo ; semperque ista duplex cognitio divino intellectui coniungatur: non tamen semper coniungitur in revelatione divina, sed quandoque prophetica revelatio est impressa similitudo divinae praescientiae ut respicit futura in seipsis, et tunc res eveniunt sicut prophetantur; quandoque vero est similitudo divinae praescientiae prout ordinem causarum ad effectus novit, et tunc. quandoque aliter evenit quam prophetetur, quia quandoque impeditur causa contingens, ne effectum producat ad cuius productionem erat disposita. Et tunc sensus prophetiae non est quod ita omnino eveniet: sed quod dispositio inferiorum causarum est ad hoc quod eveniat. Quod cum verum sit, nihil de certitudine deperit prophetiae, etiam si effectus non sequatur. Propterea bene dictum est quod, cum revelantur aliquando prophetis effectus futuri secundum quod sunt in causis suis, nihil prohibet prophetae praenuntiationem immutari.

Considerandum tertio; quod Sanctus Thomas-idcirco ait malignos spiritus futurorum praedictione »on vere prophetare, quia, ut dicitur II I^, q. crxxrv ; et Verit., q. xir , ad prophetiam proprie pertinet praenuntiatio certa de iis quae a solo Deo cognosci possunt, ut superius est dictum, cuiusmodi sunt occulta cordium et futura contingentia, quae secundum se procul sunt a cognitione humana, cum veritatem determinatam non habeant. De iis enim non praenuntiant secundum quod in seipsis sunt, tanquam ab iis praesentialiter cognita: sed solum secundum ordinem. causarum ad effectus, quo modo, ut superius est ostensum, futura contingentia certitudinem non habent. Et ideo, licet in horum praenuntiatione mirabiliores et veraciores appareant quam homines quantumcumque scientes, ut hic dicitur, quia subtilitate ingenii perspicacius et causas et ea quae possunt impedire cognoscunt: tamen nec eorum cognitio, nec eorum praenuntiatio infallibilem continent veritatem.

2. Circa id quod dicitur, malignos spiritus, praenuntiando quae cognoscunt, .humanam mentem non illuminare : advertendum quod hoc non dicitur quasi naturali sua virtute mentem illuminare non possint: — nam, ut dicitur in QQ. de Malo, q. xvi, a. 12, cum lumen naturale intellectus humani naturaliter sit infra lumen angelicum, potest per ipsum lumen angelicum confortari lumen intellectus humani ad perfectius iudicandum, sicut in rebus corporalibus virtus superior inferiorem adiuvat et confortat — sed quia, cum naturali sua virtute daemones propter malitiam voluntatis abutantur, ion intendunt, ut hic etiam dicitur, hominem ad veritatis cognitionem iuvare, sed magis ab ipsa abducere. Et ideo non praenuntiant illuminando: quia tunc, ex tali illuminatione mens confortata, ad veritatem cognoscendam perspicacior esset.

3. Attendendum ultimo, quod Sanctus Thomas non adducit rationem contra opinionem dicentium idcirco motus qui praeter deliberationem fiunt, futurorum eventuum signa esse , ex eo quod motum corporum caelestium eorumque impressionem sequuntur, quia hoc in superioribus est improbatum, ubi. ostensum est ad quae virtus caelestis corporis se possit extendere: sed hoc tantum dicit modicam, idest debilem et nullius valoris rationem habere ; ostenditque: esse falsum auctoritate Sanctorum et gentilium; et ex eo quod in Sacra Scriptura simul cum idololatria omnia ista reprobantur; quod non esset, si ex corporum caelestium impressione futurorum eventuum signa esse possent.

X. Sexta est sermonis interpretatio : de quo fit mentio Gen. xr. Huius autem necessitas ostenditur quia, cum homines revelationem a Deo accipiant non solum pro praesenti tempore, sed etiam ad instructionem futurorum hominum, necesse fuit revelata non solum praesentibus sermone narrari, sed etiam ad instructionem futurorum scribi. Et ideo, sicut ipsa revelatio per gratiam Dei facta fuit, ita oportuit et per divinam gratiam aliquibus dari ut huiusmodi scripta interpretentur.

2. Sed occurrit. dubium: cum inquit Sanctus Thomas, post gradum illorum qui immediate revelationem a Deo suscipiunt, oportere esse alium gratiae gradum. Videtur enim velle prophetiae revelationem, de qua superius immediate mentionem fecit, immediate a Deo recipi. Huius autem oppositum videtur dictum esse in principio capitis huius, ubi ostensum est ministerio angelorum interveniente revelationem divinam ad homines pervenire. . "m

Respondetur quod non intendit Sanctus Thomas hoc loco divinam revelationem in homines ministerio angelorum non fieri: sed quod aliqui homines a Deo huiusmodi revelationem recipiunt non mediantibus aliis hominibus. Praeter quem gradum oportet alios esse, qui non accipiant huiusmodi illuminationem immediate a Deo sive ab angelis, sed mediantibus aliis hominibus, quorum revelationes, scriptis mandatas, interpretari per divinam gratiam possunt. -

XI. Septima est fidei gratia. Cuius necessitas in manifestatione divinorum ostenditur, quia oportet aliquos esse qui ea quae sunt aliis revelata, et per alios interpretata, fideliter credant. Quod quidem esse donum Dei, superius est ostensum. . Dd fai n virgis

2. Sed circa hoc donum duplex occurrit dubium. Primum est, quia hic enumerantur dona tantum gratiae gratis datae: superius autem ostensum est fidem esse effectum gratiae gratum facientis. :

Secundum est, quia sapientiae donum est etiam de iis quae fidei sunt: cum sit de divinis quae humanam transcendunt rationem, et per consequens fide tantum tenentur.

3. Ad primum. horum dicitur, de mente Sancti Thomae loco praeallegato in I IT^ , quod dupliciter accipitur fides. Uno modo, prout est virtus hominem in seipso iustificans.. Et sic ad gratiam gratum facientem pertinet. — Alio modo, ut importat quandam supereminentem certitudinem fidei, ex qua homo fit idoneus ad instruendum alios. de iis quae ad fidem pertinent. Et sic inter dona gratiae gratis datae, quae ad aliorum utilitatem ordinantur, est connumerata.

Potest etiam dici, ut dicitur II I^, q. rv, a. 5, ad 4, quod fides quae est gratia gratis data; importat quandam fidei excellentiam, sicut constantiam fidei, etc.

4. Ad secundum dicitur quod dupliciter possumus loqui de pertinentibus ad fidem. Uno modo, ut omnia quae humanam cognitionem excedunt, dicantur ad fidem pertinere. Et sic non est differentia inter donum sapientiae et fidem, nisi forte sicut inferius differt a suo superiori: cum utraque cognitio sit de divinis quae humanam excedunt rationem. Unde Sanctus Thomas, in principio capituli, volens determinare de donis quibus divina per revelationem cognoscuntur, divinorum cognitionem vocat fidei cognitionem. — Alio modo, ut ea dicantur ad fidem pertinere quae sunt tantum credita, et sunt tanquam prin- | cipia in Catholica doctrina. Et sic fides ponitur donum distinctum a sapientiae dono: quia sapientia versatur non circa ipsa principia (modo scilicet scientifico), sed circa conclusiones quae ex illis principiis deducuntur.

Potest etiam dici quod ad donum sapientiae pertinet cognitio divinorum quae fit per divinam revelationem angelorum tantum ministerio: quae potest et fidei cognitio dici, inquantum est supra facultatem intellectus nostri. Ad donum autem fidei pertinet ea cognitio divinorum qua fideliter credimus aliis hominibus EN et per alios interpretata.

Advertendum autem quod ultimum addis tenere inquit Sanctus 'Thomas donum fidei, non quia sit ultimum simpliciter inter dona huiusmodi: sed quia est ultimum inter dona pertinentia ad cognitionem divinorum prophetica revelatione habitam.

XII Octava est discretio spirituum. Huius necessitas ostenditur quia, cum per malignos spiritus aliqua similia fiant iis quibus fides confirmatur; ne homines, per huiusmodi decepti, credant mendacio, necessarium est ut de huiusmodi spiritibus discernendis per divinam gratiam instruantur, iuxta monitionem I Ioan. IV.

CONFIRMATUR istorum. donorum numerus auctoritate Apostoli, I Cor. XII

Advertendum quod Apostolus distinguit gratiam sanitatum ab operatione virtutum, — quorum unum ad salutem corporum pertinet; alterum vero ad solam divinae potestatis manifestationem, sicut quod sol stet aut tenebrosus fiat — quia specialem rationem inducendi ad fidem habet. Ad hanc enim quis magis promptus redditur dum videt se beneficium sanitatis consequi ex fide. — Sanctus Thomas autem utramque gratiam superius sitol posuit, cum dixit oportuisse praedicantium sermonem confirmari sanando infirmos et alias virtutes operando : quia utraque ad miraculorum gratiam pertinet, qua quis divina virtute operatur quae solus Deus facere potest. Ideo hic ponuntur tantum octo gratiae gratis datae: in Prima Secundae autem ponuntur novem, quia ibi distinguitur gratia miraculorum a gratia sanitatum.

Attendendum etiam quod sapientia et scientia enumerantur inter gratias gratis datas secundum quod important quandam scientiae et sapientiae abundantiam, qua homo potest non solum in seipso sapere de divinis, sed etiam alios instruere, et contradicentes revincere: non autem prout per ipsa mens est bene mobilis per Spiritum Sanctum ad ed quae sunt sapientiae et scientiae , quia sic sunt Spiritus Sancti dona.

Excluditur autem per hoc error quorundam Manichaeorum dicentium miracula non esse a Deo facta; et prophetas non esse Spiritu Dei locutos.

Excluditur etiam error Priscillae et Montani, dicentium prophetas, tanquam arreptitios, non intellexisse quae loquebantur. Quod divinae. illuminationi repugnat. .

XIII. Quantum ad secundum , Sanctus Thomas, complectendo omnes gratiae effectus supra enumeratos , ponit inter ipsos duplicem differentiam. Prima est quod, quamvis omnibus gratiae nomen conveniat, quia gratis absque praecedenti merito conferuntur; solus tamen dilectionis effectus etiam propter hoc nomen gratiae meretur quod gratum Deo facit, iuxta id quod dicitur Proverb. vi. Unde fides et spes etiam in peccatoribus esse possunt; dilectio autem in solis iustis, ut habetur I 7oan. tv.

Ád huius differentiae evidentiam, duo sunt consideranda. Unum est, quod fides et spes, licet concomitentur gratiam gratum facientem in eo qui gratiam habet, quia infunduntur simul cum ipsa gratia; tamen possunt sine gratia in aliquo inveniri, et tunc dicuntur informes. Caritas autem sic gratiam concomitatur quod non solum simul infunditur cum alicui infunditur gratia, sed etiam sine gratia esse non potest. Gratia autem facit hominem Deo formaliter gratum, ut superius est ostensum. Ideo bene dicitur solam dilectionem inter dona gratuita mereri nomen gratiae etiam. ob hoc quod gratum Deo facit.

Alterum est, quod non ideo hoc dicitur de dilectione et caritate, quasi sit primum per quod honio redditur Deo gratus, ostensum est enim hoc gratiae convenire, quae est aliquo modo caritatis causa : sed quia secundario reddit hominem Deo gratum et. dilectum, utpote quae non possit in anima absque gratia gratum faciente esse.

Secunda differentia est quod, quia quidam dictorum ellietuad sunt ad totam vitam hominis necessarii, utpote sine quibus salus esse non potest, sicut credere, sperare, diligere, et praeceptis Dei obedire; ad hos necesse est habituales quasdam perfectiones hominibus i inesse, secundum quas agere possint cum fuerit tempus. — Ad alios vero, quia non sunt necessarii per totam vitam, non dantur habituales perfectiones, sed impressiones quaedam a Deo, quae cessant actu cessante, et reiterantur. cum actus fuerit us portunus.

Quomodo vero lumen propheticum non adsit homini per modum habitus permanentis, ostendit Sanctus Thomas II? I5, q. ccxx1; et Verit., q. xii , Similiter quomodo virtus miracula faciendi non sit forma permanens in homine, ostensum est in praecedentibus ; et ostenditur II IT, q.crxxvnur; et de Pot., q. vi. Virtus enim ad miracula facienda, et lumen propheticum, non adsunt homini nisi ad praesentiam Dei agentis, sicut nec lumen est in aere nisi ad praesentiam solis: et non radicantur in homine, sed tunc tantum ipsi adsunt cum opus fuerit. Unde prophetae non pro libito futura praenuntiant prophetica praenuntiatione; nec sancti viri quandocumqye voluerint, miracula operantur; sed tunc tantum quando Deo placuerit per hominem revelare futura, et divina aut miracula facere.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 154