Caput 155
Capitulum 155
POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas hominem divino indigere auxilio ad ultimum finem consequendum, ostendit quod ipso etiam ad perseverandum in bono indiget . Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit propositum ; secundo, removet quoddam dubium .
I. Quantum ad primum, arguit primo sic. Homo est . variabilis de bono in malum, et e converso. Ergo ad hoc quod immobiliter perseveret in bono, indiget auxilio moventis immobilis.
Secundo. Virtus liberi arbitrii non se extendit ad huiusmodi perseverantiam. Ergo etc, — Patet consequentia. Quia ad illud quod excedit vires liberi arbitrii, indiget homo auxilio divinae gratiae. — Antecedens vero probatur. Potestas liberi arbitrii est respectu eorum quae sub electione cadunt. Quod eligitur, est aliquod particulare operabile. Hoc autem est quod est hic et nunc. Ergo quod sub potestate liberi arbitrii cadit, est aliquid ut nunc operandum. Perseverantia autem hoc non dicit, sed dicit continuationem operationis per totum tempus. Érgo : edo re. i
IL. Circa hanc rationem dubitatur: quia videtur velle Sanctus Thomas quod perseverantia non possit cadere sub electione, cum non sit aliquid particulare ut nunc operandum. Huius autem Vppostum tenet I II'5, q. cix ; et 1I IP, q. cxxxvir .
Respondetur quod pesteveuid secundum — se tenet ex parte effectus, dupliciter potest accipi: uno modo, ut consideratur per modum cuiusdam unius, inquantum dicit quandam continuationem ; alio modo, per modum plurium, inquantum plura bona continuata includit. Primo modo, potest habere rationem eligibilis: quia consideratur tanquam quoddam particulare operabile ut nunc operandum aliquo modo, quantum scilicet ad eius incoeptionem. Et sic potest sub liberi arbitrii facultate, et sub voluntatis proposito cadere. — Secundo modo, non potest sub uno proposito cadere. Quia ipsa opera continuata, ut plura sunt, non simul possunt voluntati offerri, nec habent rationem unius eligibilis et unius particularis operabilis. Et ad hunc sensum procedit haec ratio.
Potest secundo dici quod facultas liberi arbitrii duplex est: una.ad eligendum; alia ad exequendum; quarum prima quandoque invenitur sine secunda, quia, ut dicitur II^ II, loco praeallegato, plerumque cadit in nostra potestate electio, sed non executio. Cum ergo hic sit sermo de facultate prima, Oportet propositiones assumptas ad hunc sensum referre. Ideo ista propositio, Quod eligitur est aliquod particulare operabile ut nunc, intelligitur de eo quod eligitur tanquam possibile per liberum arbitrium executioni mandari. Et ad hunc sensum, verum est quod perseverare non cadit sub electione. - Cum hoc tamen stat quod cadere potest sub electione simpliciter, tanquam scilicet operabile divino auxilio. Aliquando enim eligimus quod ex nobis ipsis tantum exequi non possumus, sed cum amicorum auxilio .
HI. Tertio. Homo volendo non potest facere quod voluntas immobiliter se habeat ad id quod vult. Ergo perSeverantia. non est in facultate liberi arbitrii. Ergo etc. - Probatur antecedens. Quia homo per liberum arbitrium, licet sit dominus sui actus, non tamen est dominus suarum naturalium potentiarum. — Prima vero consequentia probatur. Quia ad perseverantiam requiritur quod homo immobiliter in bono permaneat.
Quarto. In perseverante in bono sunt multi motus liberi arbitrii in bonum sibi invicem succedentes usque ad finem continuationis. Quorum non potest esse causa aliquis ipsorum: quia nullus ipsorum semper durat. Nec omnes simul: quia non simul sunt. Ergo ista continuatio causatur ab aliquo Superiori. Ergo etc.
Patet ista ratio ex processu Aristotelis VIII Physicorum, quo probat continuationem generationis in ,atumahibus ab aliquo. superiori causari.
Quinto. In eo qui perseverat in bono, sunt multi motus et multae actiones pertingentes ad unum finem. Ergo oportet ut totus ordo ipsorum causetur a primo dirigente in finem. Ergo. per auxilium divinae gratiae est perseverantia in bono. — Probatur prima consequentia. Quia si sint multa ordinata ad unum finem, totus ordo eorum, quousque pervenerint ad finem, est a primo dirigente in finem. — Secunda vero ostenditur: quia per auxilium divinae gratiae diriguntur bona opera in finem ultimum.
Confirmatur secundo, quia et in Sacra Scriptura inveniuntur multae orationes petentium perseverantiam, ut in Psalmo, Per/ice gressus etc.; et II Thess. 1. Et in Oratione Dominica petitur, cum dicitur, Adveniat regnum tuum, quod non adveniet nisi fuerimus perseverantes.
Per hoc excluditur Pelagianorum error, dicentium ad perseverandum in bono sufficere homini liberum arbitrium.
IV. Quantum ad secundum , quia posset aliquis dicere quod, licet liberum arbitrium non sufficiat per se ad perseverandum in bono, sufficit tamen habitualis gratia: — hoc excludit Sanctus Thomas duabus rationibus.
Secunda est, quia habitus infusi, secundum statum praesentis vitae, non auferunt a libero arbitrio totaliter mobilitatem ad malum: licet aliqualiter per eos stabiliatur in bono.
Ex quo infert Sanctus Thomas quod praedictum auxilium gratiae ad perseverandum non est babitualis gratia superaddita gratiae habituali prius infusae ad bene operandum: sed est auxilium divinae providentiae exterius. operantis, habitis etiam ab homine omnibus habitibus gratuitis;.
V. Ad evidentiam eorum quae in hoc capite: dicuntur, advertendum, ex doctrina Sancti Thomae III, q. cix, a. 10; et IP I5, q. cxxxvir, quod perseverantia tribus modis accipi potest: scilicet, pro habitu mentis quo homo firmiter stat ne removeatur ab eo quod est secundum virtutem propter tristitias irruentes; pro habitu secundum quem homo habet propositum perseverandi in bono usque ad finem; et pro continuatione quadam boni usque ad finem vitae, quae scilicet consistit in actuali executione bonorum operum absque interruptione. Hoc igitur tertio modo accipitur perseverantia hoc loco: non autem duobus primis modis. Quia illis modis accepta perseverantia simul cum gratia infunditur, sicut et ceterae virtutes: non autem isto . tertio modo, quia multis datur gratia quibus continuatio bonorum operum usque ad finem vitae non datur. Et ideo ad hanc homo indiget, non quidem habituali gratia alia a prima, sed auxilio divino, sive divina motione, ipsum dirigente et protegente contra tentationum incursus.
VI. Sed occurrit dubium. Quia Sanctus Thomas, loco praeallegato , ad 3, inquit quod nunc per gratiam Christi multi accipiunt et donum gratiae, quo perseverare possunt, et ulterius datur eis quod perseverent. Ex hoc enim arguitur sic. Per donum habitualis gratiae homo perseverare potest. Ergo ad perseverandum non indiget alio auxilio praeter gratiam habitualem. — Patet consequentia. Quia ex opposito consequentis infertur oppositum antecedentis. Sequitur enim: Homo indiget alio auxilio praeter gratiam ad perseverandum. Ergo non potest per gratiam perseverare.
Respondetur quod aliud est habere potentiam ad perseverandum, aliud habere actum perseverandi, qui est bonorum operum continuatio: sicut aliud est habere potentiam intelligendi, et aliud actu intelligere. Quia aliquando aliquis habet potentiam ad aliquid, et tamen non potest exire in actum nisi alio movente ad operationem. Quantumcumque enim aliquis habet poteitiam intellectivam perfectam habitu, quo modo dicitur posse intelligere? non potest tamen ad actum. considerationis. exire nisi adsit voluntatis intentio. Cum ergo dicitur quod homo per gratiam habitualem perseverare potest in bono, intelligitur quod per ipsam. habet potentiam perseverandi in bono sicut ipsa est omnis boni operis principium: non autem quod per ipsam, absque alio auxilio, possit homo in actum exire continuationis bonorum operum.
Patet hanc esse Sancti Thomae mentem ex.suo modo loquendi, quo ait multos accipere donum gratiae quo perseverare possunt; et ulterius eis dari quod perseverent. Nam primum dictum ostendit potentiam perseverandi convenire homini ex gratia: secundum vero ostendit executionem operationis convenire homini non tantum ex gratia, sed etiam quodam alio auxilio concurrente.
Ex quo patet consequentiam adductam falsam esse. Ad cuius probationem, negatur assumptum. Non enim sequitur: Homo indiget alio auxilio praeter gratiam ad perseverandum quantum ad executionem operis. Ergo non potest per gratiam perseverare: — idest, per gratiam non habet potentiam perseverandi, Immo stant simul quod homo indigeat auxilio divino extrinseco ad executionem perseverantiae, sive continuationis bonorum operum: et quod per gratiam habeat potentiam: perseverandi.
On this page