Text List

Caput 156

Capitulum 156

Commentaria Ferrariensis

POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas hominem divina gratia ad perseverandum in bono indigere, vult ulterius ostendere quod ipsa etiam ad resurgendum a peccato indigeat. Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit propositum ; secundo, quoddam dubium excludit, cap. crix.

Circa primum tria facit; primo, ostendit quod /tomo, si in peccatum ceciderit (durante scilicet statu vitae), potest per auxilium gratiae reparari; secundo, quod hoc sine gratia fieri non potest, cap. seq.; tertio, qualiter homo a peccato liberetur, cap. crvir.

I. Quantum ad primum, arguit primo sic. Homo perseverat in bono auxilio divinae gratiae. Ergo, si per peccatum lapsus fuerit, eiusdem. gratiae auxilio reparari potest. - Probatur consequentia. Quia eiusdem virtutis est. continuare salutem alicuius, et interruptam reparare: ut patet de virtute naturali respectu sanitatis.

Secundo. Deus non requirit meritum in voluntate ad gratiam conferendam, cum sine meritis detur: sicut nom requirit dispositionem naturalem in subiecto corporeo. Ergo potest gratiam, per quam peccata tolluntur, conferre alicui etiam postquam a gratia cecidit per peccatum. - Probatur consequentia, Quia agens quod non requirit dispositionem in subiecto, potest suum effectum imprimere in subiectum qualitercumque dispositum.

2. Circa istam propositionem, Deus non requirit dispositionem naturalem in subiecto corporeo, advertendum, ex doctrina Sancti Thomae I II, q. cxir . quod intelligitur de dispositione praecedente divinam actionem, et quam ipse non causet: non autem de dispositione concomitante formam, et ab ipso Deo simul cum forma causatam. Cum enim oporteat formam et materiam esse proportionata,— quia non omnis forma omni materiae convenit: non enim anima intellectiva est receptibilis in materia lapidis tanquam illius forma — necesse est ad hoc ut materia recipiat formam, quod disponatur dispositionibus quibus illi formae proportionatur. Sed differentia est inter Deum et agens naturale: quia agens naturale, antequam inducat formam, praeexigit in materia aliquas dispositiones ad formam ; Deus autem non praeexigit in materia dispositiones, sed simul causare potest formam et dispositiones, sicque simul et materiam informare potest et ipsam ad formam disponere.

Nec obstat quod non infundit animam rationalem nisi materia fuerit per naturale agens disposita: — quia hoc non est propter necessitatem, quasi videlicet aliter agere non possit, cum primum hominem absque naturalis agentis dispositione anima intellectiva informaverit, et etiam in resuscitatione hominis materia non praedisponatur ab agente naturali: sed ut aliquam causalitatem homini circa alteri hominis productionem communicet.

II. Tertio. Auxilium gratiae datur homini, non per generationem, sed postquam iam est. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia haec sola homo amissa recuperare non potest quae per generationem ei adveniunt: eo quod homo non potest iterum generari.

Quarto. Habitus acquisiti per actus, si amittantur, possunt per similes actus reacquiri. Ergo multo magis gratia potest divina operatione reparari. — Probatur consequentia. Quia gratia est quaedam habitualis dispositio in anima.

Quinto. In homine, postquam in peccatum cecidit, quandiu status huius viae durat, remanet aptitudo ut moveatur ad bonum: cuius signum est. quod remanet in eo boni desiderium, et'dolor de malo. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia quod natum est moveri ad aliquem finem, potest in illum finem pervenire: alioquin frustra moveretur. In operibus autem Dei nihil est frustra: sicut neque in operibus naturae.

III. Sexto. In anima humana, etiam post peccatum, manet potentia ad bonum: quia per peccatum non tolluntur potentiae naturales, quibus anima ordinatur ad suum bonum, Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia, cum nulla potentia passiva inveniatur in rerum natura quae non possit reduci in actum per aliquam potentiam activam naturalem, multo minus est aliqua potentia in anima humana quae non sit reducibilis in actum per potentiam activam divinam.

2. Ad evidentiam huius rationis, considerandum est quod, cum duplex sit potentia animae ad bonum, scilicet ad bonum naturale, et ad bonum supernaturale; Iss loquitur Sanctus Thomas de potentia animae ad bonum supernaturale : quia loquitur de potentia ad susceptionem gratiae et ad meritum, per divinam virtutem activam reducenda in actum. Et quia potentia ad supernaturalia proprie potentia obedientialis est, non autem naturalis: ideo, cum dicitur quod anima est in potentia ad bonum, et est reducibilis ad actum per divinam potentiam, intelligendum est de potentia obedientiali.

Nec obstat quod probat Sanctus "Thomas post peccatum remanere in anima potentiam ad bonum ex eo quod per peccatum non tolluntur potentiae naturales, quibus anima ordinatur ad bonum: - quia dupliciter possumus loqui de potentia huiusmodi. Uno modo, quantum ad ipsam qualitatem animae quae dicitur eius potentia, secundum quam est boni supernaturalis capax, verbi gratia de 1pso intellectu et voluntate: alio modo, de ordine ipsius qualitatis ad bonum. Si primo modo accipiamus, sic talis potentia est naturalis, quia est qualitas naturam animae inseparabiliter concomitans: unde potest dici naturalis in ordine ad animam. Si vero secundo modo, sic non est naturalis, sed obedientialis in ordine ad bonum. Quia autem ista habitudo secundum quam dicitur anima intellectiva in potentia obedientiali ad bonum, fundatur super animae potentia quae est eius naturalis qualitas; idcirco ostendit Sanctus Thomas huiusmodi potentiam obedientialem manere post peccatum, quia peccatum non tollit ipsas naturales potentias animae, qualitates scilicet naturales ; non autem quia potentia quantum ad ordinem ad bonum supernaturale sit naturalis.

CowriRMATUR primo, auctoritate Isaiae 1, et Prov. x

Confirmatur secundo, quia hoc continue petimus, dicentes: "Dimitte nobis debita nostra."

Per hoc excluditur Novatianorum error, dicentium de peccatis post baptismum commissis hominem veniam consequi non posse.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 156