Caput 157
Capitulum 157
I. Et arguit primo sic. In ultimum finem homo non ordinatur nisi per gratiam. Ergo per ipsam solam potest homo a peccato resurgere. — Patet consequentia. Quia per peccatum mortale homo ab ultimo fine avertitur.
Secundo. Per peccatum mortale homo offensam Dei incurrit. Ergo ad resurgendum indiget gratia, per quam fit quaedam amicitia inter Deum et hominem. — Probatur consequentia. Quia offensa non nisi per dilectionem tollitur.
Per hoc autem excluditur Pelagianorum error, dicentium hominem posse per liberum arbitrium a peccato resurgere.
II. Ad evidentiam eorum quae hic dicuntur, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae I II^, q. cxur, a. 2; et Verit., xxvi, a. 2, quod hominem resurgere a peccato non est idem quod ipsum cessare a peccando, sed reparari ad ea quae per peccatum amisit. Ista autem sunt tria. Primum est aversio ab incommutabili bono, quod quis poterat habere. Et quantum ad hoc procedit prima ratio, — Secundum est offensa, qua homo peccando Deum offendit, dum creaturam ipsi praeponit, eam magis diligendo quam Deum: et.qua Deus dicitur peccatori infensus, non ordinando illum per suam dilectionem ad bona aeterna. Tertium est reatus, sive obligatio ad poenam, et praecipue ad poenam damni, quae est carentia divinae visionis, sive aeternae gloriae. Et secundum haec procedit secunda ratio.
Advertendum autem quod, licet quantum ad verba videatur Scotus in Quarto, d. 1, q. vr , contradicere Sancto Thomae, volens quod absque gratia possit peccatum remitti, absolute loquendo: quantum tamen ad sensum, non contradicit. Quia ipse loquitur de remissione peccati solum quantum ad reatum, sive obligationem ad poenam sensibilem. Sanctus Thomas autem loquitur de remissione peccati secundum quod importat reparationem omnium bonorum quae quis peccando amisit.
On this page