Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 29

Caput 29

Versus 6

"Polliciti sunt itaque," etc. RAB. " Qui sibi et aliis bene principari didicerit, etc., usque ad lignum, fenum, stipulam superaedificat, detrimentum patietur."

Versus 10

"Et benedixit Domino," etc. Quia congregatio fidelium scriptis prophetarum admonita, et sanctorum Patrum dictis et exemplis provocata, laudes et hymnos Deo decantet immolando piae confessionis hostias et sanctae conversationis opera fructuosa.

Versus 22

"Et comederunt et biberunt coram," etc. RAB. "Hoc est gaudium sanctorum et intentio eorum, ut a fame futura, virtutum operibus sibi caveant, et epulentur, et exsultent in conspectu Dei."

"Unxerunt secundo Salomonem filium," etc. Quia Christus regia simul et pontificali dignitate ab omnibus fidelibus sana fide, pia confessione celebratur. Salomon pacificus, Sadoc justus interpretatur. Christus vero est pax nostra, qui fecit utraque unum, ipse est justus Dominus et justitiam diligit: "Judex vivorum et mortuorum", hunc primo ungit omnis fidelis in regem et sacerdotem, cum in professione baptismi, verum regem et sacerdotem confitetur. Ungit et secundo cum docendo et operando idem aliis praedicat, unde: "Oleum effusum nomen tuum".

Versus 28

"Et mortuus est in senectute bona, et plenus dierum et divitiis et gloria," etc. Significat cum copia virtutum et operibus lucis vitam finisse praesentem, dignum quiete futura et coelestis regni gloria. Abraham similiter mortuus est in senectute bona perfectaeque aetatis et plenus dierum. Isaac appositus est populo suo plenus dierum. Joseph mortuus est in senectute bona expletis centum decem vitae suae annis, et conditus aromatibus. Moyses centum et viginti annorum mortuus est, cujus non caligavit oculus, nec dentes moti sunt. "Viri autem sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos". "Qui sibi videntur in bonis ducere dies suos, et in puncto ad inferna descendunt".

PrevBack to TopNext