Text List

On this page

Caput 15

Versus 15

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

Versus 15

"Azarias autem," etc. Azarias propheta occurrens praecepit ut paululum a via gressum itineris sustinerent, et tunc coepit ad eos dicere, quod illa victoria fuisset eis a Deo concessa, eo quod justos se sanctosque servassent, et omnia Dei voluntate fecissent. Quos in ejus mandatis permanentes, dixit super hostibus praevalere, et habituros divina virtute felicitatem et prosperitatem; relinquentes autem religionem, in contraria devenire, futurumque tempus in quo nullus inveniretur verax propheta in eo populo, neque sacerdos, ob quam rem et civitates subvertendas, et gentem in omni terra disseminandam, et vitam miserabilem et inopem habituros.

PrevBack to TopNext