Caput 16
Caput 16
Versus 14
"Aromatibus," etc.--Haec vana famae jactantia, quam philosophi vel poetae post mortem regum suorum, vel etiam falsi Christiani obeuntibus magistris impendunt, et haec in ignem mittunt: quia omnia gehennae ignibus obnoxia esse ostenduntur, quae hic sine utilitate et aedificatione fratrum protulerunt.
"Combusserunt super eum," etc. Nota quod regibus, ut Hebraei tradunt, reverentiae causa, combustiones pretiosarum vestium simul cum aromatibus fiebant. Unde alibi: "Juxta combustiones majorum facient tibi." Mos enim fuit apud veteres, ut pretiosa ornamenta regum post obitum eorum pro exsequiis in pyra urerentur, sed sine cadaveribus.