On this page
Caput 6
Caput 6
Versus 4
"In multa patientia, in tribulationibus." In tot duris, leve est onus Christi et requies, intus Spiritu sancto vivificante, et spe futuri omnia mitigante, omnia enim saeva et immania, facilia et prope nulla facit amor. Et secundum hoc intellige quod dicitur: "Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos". Et iterum: "Tollite jugum meum super vos, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est" Ibid., etc.
Versus 6
"In castitate" habita, "in scientia," ut caste omnes agere sciant, nihil adulterinae opinionis admisceant.
Versus 8
"Per gloriam." Si gloriosi sumus apud homines, vel ignobiles et contempti, nec inde inflemur, nec inde succumbamus vel doleamus. Eodem modo si infamamur de aliquo scelere vel bonam famam habeamus de aliquo opere. Item exhibeamus nos Deo habiti "ut seductores" apud quosdam, quod falsum est. Et non dicit simpliciter, "habiti seductores," sed addit: "ut," et inde est infamia. Et apud alios habiti ut "veraces." Quasi dicat: hoc verum est, attamen nec bona aestimatione superbiamus, nec mala doleamus. Item habiti apud alios, "ut castigati," etc.
Versus 10
"Quasi tristes." Inimici putabant apostolos non evadere minas iniquorum. Ipsi ope Dei tuti sunt a morte praesenti et futura.
"Omnia possidentes." Tales sunt qui, terrenas divitias abjicientes, coelestes per fidem jam tenent. Quasi nihil habentes omnia possident, qui, terrenis in usum vel opus misericordiae retentis, coelestes divitias se quandoque habituros sperant. Gloria apostolorum fuit, nihil omnino possidere, sine sollicitudine esse: et tam res quam dominos earum possidere, quia omnia ad pedes eorum ponebantur.
Versus 16
"Cum idolis?" Idola prohibet coli, quia ab uno Deo separant. His omnibus modis ostendit communitatem pseudo esse vitandam.
"Quoniam inhabitabo." Potest hoc intelligi de corporali conversatione quam Christus inter homines egit. Et dicit Christus: "Habitabo inter illos et ambulabo (Baruch III)", id est, corporaliter inter illos conversabor. Unde alibi: "Terris visus est, et cum hominibus conversatus est;" et "Verbum caro factum est, et habitavit in nobis". Et hic Christus Deus noster est, et Ecclesia est populus ejus: et ideo Apostolus vult eos separari ab omni contaminatione.