Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Versus 1

"Ab omni iniquitate." Scilicet mentis: quod tunc fit, si timorem Dei sequimur, quia qui sine Deo haec agit, sanctus mundi est, non Dei.

"Ab omni inquinamento carnis." Id est carnalis observantiae, et perficientes sanctificationem quae est tantum Spiritus sancti.

Versus 3

"Ad commoriendum." Vel ut mecum patiamini, vel ut mecum coronemini.

Versus 4

"Repletus sum consolatione." Per jam correctos, invitat alios ad correctionem.

"Superabundo," etc. Hoc contingit Apostolo dum videt eos proficere pro quibus patitur.

Versus 5

"Caro nostra." Dicit "caro," quia in adversis anima quae est in corpore quod patitur, spe futuri quiescit.

"Foris." Hoc intelligitur de apertis inimicis, "intus" de falsis fratribus, qui difficilius tolerantur. Vel ab his qui foris sunt, est tribulatio: de his, scilicet fidelibus qui intus, id est in Ecclesia; timores, ne moveantur. Vel de his qui sunt intus, id est in Ecclesia, corpore, non mente: nomine, non homine, id est de falsis fratribus, ut prius.

Versus 7

"Qua consolatus est in vobis." Quia vidi Titum consolatum in vobis, et ego consolatus sum.

Versus 8

"Et si" prius "poeniteret." Hoc dicit ne videatur inhumanus, qui de aliorum tristitia gauderet.

"Videns." Quasi dicat, non me poenitet, sed gaudeo.

"Videns quod," id est quamvis videam quod Epistola contristavit; unde primum dolui, et me poenituit.

Versus 9

"Contristati estis." Non cum ira quae pejores efficit, sed cum pudore qui corrigit.

Versus 10

"Poenitentiam in salutem." Satisfactio poenitentiae est causas peccatorum excidere, nec earum suggestionibus aditum indulgere.

"Saeculi autem," etc. Dum dolet peccator se detectum.

Versus 11

"Ecce enim." Tristitia secundum Deum facit poenitere in salutem: quia quae ducunt ad salutem, sollicitudinem operantur.

"Quantam in vobis." Qui poenitet sollicitus est ne denuo peccet, et non se excusat, sed confitetur: quod est se defendere a gehenna: et desiderat reformari, qui scit se per peccatum deformem, et habet zelum bonorum operum, et vindicat in se quod deliquit.

"Exhibuistis," etc. Id est, ostendistis puniendo illum qui incestum admiserat, "vos esse incontaminatos, a negotio," id est gravi peccato illius qui uxorem patris habuit, cui consentiendo inquinati eratis.

Versus 12

"Qui fecit injuriam." Ut ille qui incestum fecit. Vel illos tangit quos superius in prima. Epistola injurias et fraudes fratribus fecisse dixit. Et ostendit non magis causa eorum qui peccaverunt scripsisse remitti eis, quam causa Ecclesiae quae omni contumeliam aut fraudem patienti compatitur et indignatur. Et hoc est quod ait: "Igitur etsi scripsi vobis, non" tantum "propter eum qui fecit injuriam," id est fraudem proximo suo, "nec propter eum qui passus est fraudem, sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam," etc. Totius populi sollicitudinem se habere ostendit, ut scilicet injusti emendentur et polluti sanctificentur, et Ecclesiae reconcilientur.

Versus 13

"Abundantius magis." Quasi dicat de utroque, id est de correctione vestra et de gaudio Titi. Sed magis abundantius de gaudio Titi sumus gavisi, quia se gaudebat Apostolus non solum de correctis, sed etiam de aliis quos sperabat corrigendos.

Versus 14

"Sed sicut," etc. In corrigendo veritas arguentis apparet, dum qui arguuntur se emendant. Dum enim correcti emendantur, testimonium perhibent arguenti. Verum ergo ostendens Apostolus praedicationem suam, per efficaciam illorum ait: "Sed sicut omnia in veritate," etc.

Versus 15

"Et viscera ejus," etc. Sancti affectus in omni bono est.

PrevBack to TopNext