Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

Versus 1

"Notam autem vobis." Hic (ubi de correctis agitur) mentio fit de collectis: quia ab aliis non quaerit, quibus suadere non potest. Vel, ut alii codices habent, quibus sua dare non prodest.

Versus 2

"Quod in multo experimento." Abundantissima gratia eorum fuit in multo experimento tribulationis. Quia pro tribulatione Pauli et Sylae ibi facta, non sunt scandalizati: sed cum gaudio acceperunt verbum, probati passionibus eorum.

"Et altissima." Tenues in substantia, divites in dando: quia pura conscientia operati sunt.

Versus 5

"Primum Domino" se emendantes, deinde fratribus sua offerentes. Aliter non erat accipiendum, quia munera excaecant oculos, et jura auctoritatis inclinant. Qui vero dant ne arguantur, fructum dandi non habent.

Versus 8

"Non quasi imperans," etc. Non solum rogavi Titum, sed ego ipse dico ut abundetis, "non quasi imperans." Id est non quasi poenitentiam injungendo, quia sic quasi ex voto tenerentur Corinthii.

Versus 9

"Egenus factus est." Non ait, pauper factus est, cum dives fuisset: sed, "cum dives esset." Paupertatem enim assumpsit, et divitias non amisit: intus dives, foris pauper; latens Deus in divitiis, apparens homo in paupertate.

"Ut inopia illi." Per illius enim paupertatem abjicicimus pannos iniquitatis, ut induamur stola immortalitatis. Omnes ergo divites facti sunt, in pauperem Christum credentes. Nemo ergo se contemnat pauper in cella, dives in conscientia. Securior dormit in terra, quam auro dives in purpura. Non ergo expavescas cum-tua mendicitate ad illum accedere qui indutus nostra paupertate, ubi se pauperavit, nos ditavit.

Versus 10

"Sed et velle." Quasi dicat: Vestrorum quidam voluerant, quidam autem coeperant: nunc vero utrique perficiant.

Versus 13

"Sed ex aequalitate." Dividat quisque quantum habet cum sanctis, quia non plus exigitur quam retinere sibi debet: sic Zachaeus dimidium bonorum suorum dedit pauperibus.

Versus 14

"Ut fiat aequalitas." Non quin differant in claritate: sed quia omnibus idem, et omnibus erit sufficientia.

"Sicut scriptum." De manna in signo hujus rei.

Versus 15

"Qui multum non abundavit." Plus habent sancti in spe futuri, minus hi qui in tempore divites, et tamen ibi aequabuntur. Ut sicut hic inopiam sanctorum sustentant, ita ibi ab eis sustententur, et divites fient in aeterno bono.

"Qui multum non abundavit." Sic qui multum dat dives, et qui parum pauper, si aequa sit utriusque voluntas, aequalem habent mercedem.

Versus 18

"Misimus autem." Duos fratres Apostolus misit cum Tito, sed eos non nominat, forte enim ignorabant eos Corinthii, nec de ipsis adhuc periculum fecerant. Quoniam autem pecuniarum collectarum multitudo sufficit malis dare suspicionem, securitatem exhibet; propterea, inquit, tales misimus, et non unum solum, sed et duos et tres. Commendat vero eos non ab Evangelio, neque ab electione solum, sed etiam quod probati sint, et propterea electi, ita ut nihil suspicentur.

Versus 19

"In hanc gratiam." Id est praedicationem gentium cui destinatus sum, et volo.

Versus 20

"Devitantes hoc." Circa curam sanctorum negligentius agere non vult videri Apostolus, et ideo praemonet ut sollicitudo ejus providentia appareat.

"In hac parte." Doctrinae et miraculorum, ut dicatur, Bene praedicat, sed non est memor sanctorum, sicut alii apostoli, et sicut sibi praeceptum est.

Versus 21

"Coram Deo." Propter nos conscientia nostra sufficit nobis: propter vos fama nostra non pollui, sed pollere debet in vobis. Duae res sunt, conscientia et fama: conscientia tibi, fama proximo: qui conscientiae fidens negligit famam, crudelis est.

Versus 22

"Confidentia." Quasi dicat: pro confidentia vestri ivit? et pro Tito et Luca cum quibus ibenter ibat.

Versus 23

"Sive." Vel sive per patres vestros apostolos Ecclesiarum ad gloriam Dei, id est quod ipsi sunt apostoli Ecclesiarum, hoc est gloriae Dei Christi, id est ad gloriam Christi: quia in eis non hominum, sed Christi gloria est.

Versus 24

"Ostensionem." Id est charitatem vestram quam ostendistis aliis et gloriam nostram quam similiter ostendistis esse veram, nunc ostendite, bene istos recipiendo, et hoc in faciem Ecclesiarum, ut alii a vobis accipiant exemplum.

PrevBack to TopNext