Caput 1
Caput 1
Versus 18
"Filios." Filii Juda filii confessionis, quos verus David vult arcu Scripturae muniri, ne per ignorantiam in conspectu daemonum succumbant.
"Arcum." RAB. in lib. Reg. "Quia Philisthiim sagittarii sunt, qua arte Saul interfecerant, eamdem belli artem vult eos discere, vel praecepit ut reges Juda docerent fortitudinem, ut fortes scilicet et intenti essent in timore Domini, ne perirent sicut Saul."
Versus 21
"Montes Gelboe," etc. ID. "Alii excelsi, quia, scilicet, o Saul, inobedientia tua quasi idololatria in excelsis reputata est, quia scelus idololatriae est nolle acquiescere. Montes Gelboe uberrimi ante maledictionem fuerunt, quos hactenus maledictioni subjacere ferunt, nec unquam pluere ibi testantur."
Versus 22
"A sanguine interfectorum." Sanguis et adeps robur praestant corpori, ita illi fortitudinem dabant subjectis, a quibus Saul et Jonathas interfecti sunt quasi non a rusticis. Vel ita Saul reprobatus est a Deo, et ab incircumcisis viliter interfectus, tanquam non esset unctus oleo, propter sanguinem interfectorum, scilicet septuaginta quinque sacerdotum qui Domino adipem adolebant, quos innoxios jussit Saul interfici.