"Iniit autem." Apostolis, evangelistis, qui fidem incarnationis a Judaeis ad salutem gentium transtulerunt. Hoc est enim de colle Cariathiarim (quae est in Juda, et interpretatur civitas sylvarum ), ad se arcam Domini transferre: de eminentia scilicet Scripturarum apud Judaeos posita, ubi umbra nemorosa figurarum abundat; ad intellectum gentilis populi, ubi fundatur Ecclesia, fidem Domini perducere.
Versus 3
"Non enim." RAB. "Quia interpretatur Vetus Testamentum spiritualem sensum qui latebat, populus ille aperire non potuit, sicut nunc revelatus est apostolis et prophetis, gentes scilicet esse cohaeredes et comparticipes promissionis Domini."
Versus 5
"A Sihor." Sihor fluvius Aegypti est, qui a Nilo, ut ferunt, derivatur, et interpretatur "firmamamentum novum et turbidum," unde: "Quid nunc tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam turbidam (Jerem. VII)" ?
"Cariathiarim." Civitas Damasci, quae in Amos Emathabal, id est Emath magna, quae nunc Epiphania nuncupatur. Per Sihor autem et Emath totam terram promissionis comprehendit. Per Sihor rivum, scilicet vel torrentem, significat Aegypti australem partem. Per Emath vero septentrionalem.
"Cariatharim," quae alibi Cariathabaal, civitas saltuum, una de urbibus Gabaonitarum in tribu Juda in nono milliario ab Helia euntibus Diospolim, de qua fuit Urias propheta, quem interfecit Joachim in Jerusalem secundum Jeremiam. Filius quoque Sobal Cariathiarim dicitur, sicut superius ostenditur
Versus 6
"Omnis vir." Electus nobilior. Numerus autem horum virorum in Regum comprehensus est, ubi legitur: "Congregavit autem David omnes electos ex Israel triginta millia".
Versus 9
"Cum autem pervenissent," etc. RAB. ex Hieron. " Ventum est ad aream Chidon, etc., usque ad tanquam dicat: "Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi"."
Versus 11
"Eo quod divisisset Dominus Ozam." HIERON. "Tradunt Hebraei Abinadab sacerdotem jussisse filiis suis Oza et Haio, ut portarent arcam humeris secundum praeceptum legis. Sed quia non portaverunt, nec Caathitis portandam dederunt, percussit Dominus Ozam, et divisit."
"Divisio Ozae." Traditur quod aruisset brachium ejus et humerus, ubi arca Domini portanda erat, et in illius loco divisio quaedam facta est.
Versus 17
"In domo Obededom." HIERON. "Quia et ipse Levita. Cognita autem causa pro qua Oza percussus est, jussit David arcam portari propriis levitarum humeris, sicut patet in sequenti. Notandum quantum delinquat qui corpus Domini indigne accipit, si devotus sacerdos interiit qui arcam Dominici figuram corporis minori quam debuit veneratione corripuit."
Allegorice autem David Christum, arca Ecclesiam significat. quam vult Christus in civitatem suam adducere, unde: "Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel" Et alibi: "Caecitas ex parte contigit in Israel," etc..