Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

Versus 3

"Accepit quoque David," etc. RAB. "Multae uxores David multas gentes significant, quae per fidem Christo copulantur. Concubinae, haereticorum ecclesias, quae Christiani nominis titulo gloriantur. Sed quia propter carnalia lucra Christum sequuntur, non conjuges, sed concubinae dicuntur. Nunc reges si plures habeant uxores, crimen est, quia figurae transierunt."

Versus 8

"Audientes autem." Diffamata Evangelii gratia et regno Christi ubique praedicato, gentes undique surrexerunt contradicentes Evangelio pacis.

Versus 15

"In cacumine pyrorum." RAB. " In Hebraeo vero, flentium, id est, idolorum venire jubet, etc., usque ad quos Spiritus sanctus dirigit praemonendo."

Versus 16

"De Gabaon usque Gazera." Percutit Christus qui in colle superbiae consistunt, et conterit sepem duritiae, eorum dividens pertinaciam ut solus dominetur in orbe terrarum, unde sequitur: "Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus," etc.

PrevBack to TopNext