Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

Versus 2

"Tunc dixit David: Illicitum est," etc. RAB. "Non vult Christus ut indigni ecclesiastico fungantur officio, sed eruditi scientia et morum honestate spectati portant arcam Dei, id est Ecclesiam, humeris pii laboris, et exsultant, unde: "Fac opus evangelistae, ministerium tuum imple"."

Versus 3

"Congregavitque universum Israel." Non solum David, sed etiam omnes prophetae in Ecclesia Christi dictis et factis incarnationi praebuere locum ut citius adveniens susciperetur, cum fuisset ante prophetatus.

Versus 12

"Sanctificamini cum fratribus." Ministri Novi Testamenti vita et doctrina debent esse mundi, quibus dicitur: "Sancti estote quoniam ego sanctus sum". Qui rectae fidei verbis et exemplo operis debent fidelibus commendare incarnationem Christi et redemptionem humani generis, etc.

Versus 16

"Nablis videlicet," etc. Nablum Hebraice, Psalterium Graece, laudatorium Latine. Habet Psalterium ventrem obesum in superioribus, ut chordarum fila religata disciplinabiliter percussa, suavissimam reddant cantilenam. Huic cithara videtur contraria quae in imo continet quod Psalterium in capite. Psalterium cum decem chordis Ecclesia est cum Decalogo legis. Huic opposita est cithara, quae viginti quatuor chordis in modum deltae litterae componitur (ut peritissimi tradunt) et per digitos in diversos modos concitatur. Haec Ecclesiam significat quae cum viginti quatuor seniorum dogmatibus trinam habet formam in modum deltae litterae, et fidem sanctae Trinitatis significat. Per manus autem apostolorum et evangelistarum in diversos modulos Veteris et Novi Testamenti, aliter in littera, aliter in sensu concitatur figuraliter.

"Lyris." Lyra dicitur, ἀπὸ τοῦ λύριν, id est, a varietate vocum, eo quod diversos faciat sonos. Haec Ecclesiam significat, quae in varietate diversarum disciplinarum historice, allegorice, tropologice, et per anagogen suavem sonum exprimit, sed a symphoniae simplicitate non recedit. Cymbala autem adinvicem percussa sonum faciunt, unde: "Laudate eum in cymbalis bene sonantibus," etc.. Cymbala bene sonantia sunt labia nostra, quae percussa ad invicem suavem humanae vocis harmoniam reddunt.

Versus 21

"Pro octava canebant," etc. HIERON. "In die scilicet judicii adventum Domini significabant, in quo, finita saeculi hebdomada, veniet ad judicium. Unde sextus psalmus, qui cum tremore judicii cantatur, tali titulo praenotatur. Hic autem numerus magna continet sacramenta. Octo animae ingressae sunt in arcam Noe, et mundo pereunte salvatae. Octavus filius Jesse fuit David, quem Dominus elegit. Die octavo purificat circumcisio. Die octavo, id est Dominico, surrexit Christus."

Versus 24

"Porro Sebenias et Josaphat," etc. Hi septem sacerdotes coram arca tubis canentes sancti praedicatores, sunt septiformi Spiritu gratiae pleni, qui Evangelium in Ecclesia Christi praedicant, et sacramentum incarnationis auditoribus praedicant.

"Clangebant." Aliter fit tuba congregandi populi, aliter conductionis, aliter victoriae, aliter persequendi inimicos, aliter conclusionis civitatum, etc. Tuba autem consuetudinaria apud rerum peritos hoc modo formatur, ut tribus fistulis aereis in capite angusto inspiretur, sicut per quatuor vociducas aereas quae per aereum fundamentum quaternas voces producunt, mugitum vehementissimum proferant: quae significant Evangelium trina confessione trium personarum, in capite angusto, id est in nativitate Christi divinitus inspiratum, per quatuor vociducas aereas, id est per quatuor evangelistas; aereo, id est stabili fidei et operis est fundamento in orbe vocem vehementissimam quasi tubae congregantis vocem emittere.

Versus 27

"David autem." Christus incarnationis suae et passionis exemplum antea a Judaeis occultum manifestat; lignum namque de terra ortum multiplici labore ad candorem vestis perveniens, veritatem humanae carnis inter flagella triumphantis ostendit, et hoc est: "David erat in Ephod."

GREG., lib. XXVII Moral., cap. 27 " Libet intueri quanta virtutum munera, etc., usque ad qualem me exterius despiciens exhibeo, talem interius attendo."

Versus 29

"Michol filia Saul." RAB. " Cunctis exsultantibus et ad arcae introitum hymnis resonantibus, etc., usque ad David hunc humiliatum despicit: quia credentibus in fine Judaeis quidam Christum professione, Antichristum sequuntur opere: quibus congruit quod Michol, quae adifigurandam carnalium instabilitatem aqua omnis interpretatur, non uxor David, sed Saul filia dicitur. Qui enim Christo specie tenus serviunt, non cum illo coronantur, sed cum persecutoribus quos imitati sunt, damnantur."

PrevBack to TopNext