Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 16

Caput 16

Versus 1

"Attulerunt igitur." RAB. in Paral., tom. III. "Ponitur arca in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David, id est fides Ecclesiae praedicatur, proficit et inseritur cordibus fidelium, quos Deus ad vitam praeordinavit aeternam."

Versus 2

"Benedixit populo." Christus et devotionem Ecclesiae commendat, Patri, qui etiam ad dexteram Patris interpellat pro nobis, et tanquam verus David benedicit, et salutaris mysterii pascit alimentis.

Versus 3

"Et divisit." Haec munera fideles accipiunt, quando unus panis et unum corpus multi in Christo, carnis suae lasciviam castigantes et servituti subjicientes, sancti Spiritus igne decoquunt, et fructus bonorum operum oleo misericordiae pinguissimos compassione proximi fervere faciunt. At contra filia Saul frustra cubiculum regis ingressa non fructificat, quia qui verbum Dei aure tenus percipiunt sine boni operis prole moriuntur.

"Frixam oleo." Carnem a peccati sale, scilicet mundissimam, ob humanae salutis causam crucis sartagine tostam, oleo charitatis plenam. "Sic enim Deus dilexit mundum ut Filium unigenitum daret," qui ex charitate passus est.

Versus 7

"In illo die." Quia Christus ordinem doctorum in culmine ecclesiasticae dignitatis constituit. Asaph enim congregans interpretatur. Asaph ergo et fratres ejus sunt apostoli et apostolici viri ad congregandos fideles constituti, de quibus dicitur: "Constitues eos principes super omnem terram." Modum autem laudationis quem ipse David composuit, scriptor historiae inseruit, dicens: "Confitemini Domino," etc.

Versus 8

"Confitemini," etc. Alleluia huic psalmo praetitulatum est, et secundum Hieronymum neutri generis est.

"Allelu," laudate: "ia" invisibilem Deum significat, quod est unum de decem Dei nominibus, sicut in epistola ad Marcellam tradit Hieronymus.

Versus 36

"Et dicat omnis." RAB. "Gentilis scilicet qui adhuc infidelis erat quando iste canebat, qui tamen prophetiae virtute inductus est, ut amore universitatis diceret Amen amen, id est fiat, fiat, sicut hodie orantibus respondetur Amen, ut concordet in precibus pia sacerdotum intentio et populi sana devotio, secundum illud: "Amen, amen, dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram, ex omni re quamcunque petierint, fiet illis,"etc."

Versus 39

"In excelso." Alii dicunt tabernaculum Dei, postquam filii Israel intraverunt in terram Chanaan, primo fuisse in Sylo, deinde in Nobe, post in Gabaon, tandem in Sion. Alii locum esse in Jerusalem appellatum Gabaon, ibique David tabernaculum et arcam collocasse. Gabaon enim collis interpretatur. Excelsum autem locum dictum esse existimant pro dignitate divini cultus. Sed in libro Locorum legimus Gabaon metropolim esse Hevaeorum in tribu Benjamin, et nunc ostenditur villa ejusdem nominis in quarto milliario Bethlehem ad occidentem juxta Rhama et Rhamon, ubi Salomon, hostiis immolatis, divinum meruit oraculum. Fuit autem separata Levitis.

"Ut benediceret." HIERON. "Generationi filiorum vacaret. Alii per antiphrasim benedictionem accipiunt; domum autem, Michol filiam Saul, quam increpabat David, quia despexit eum saltantem coram arca Domini."

PrevBack to TopNext