Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 22

Caput 22

Versus 2

"Ut congregarentur." RAB. "De Ecclesia Christus artifices domus suae elegit, qui inconditos mores hominum dolarent et polirent, ut in aedificatione spirituali, per diversas juncturas fidei et charitatis sibi convenirent. Unde: "Propter hoc dolavi in prophetis, et occidi eos in verbis oris mei""

Versus 3

"Ferrum." Fidei firmitatem sacris dogmatibus ordinavit, ut intrantes in Ecclesiam timoris aculeis configerentur, et sic per dilectionis et societatis fidem mutuo necterentur. Unde: "Confige timore tuo carnes meas". Et alibi: "Jerusalem, quae aedificatur ut civitas cujus participatio ejus," etc..

"Aeris." Lectiones sonoras et cantica spiritualia quae sancti Patres ad instructionem Ecclesiae Christo vero pacifico praepararunt.

Versus 4

"Ligna quoque." Viros virtutibus claros, quos ad exemplum instruxerunt vel scripturis suis inseruerunt.

"Sidonii et Tyrii." Quia per praedicatores, qui de gentibus electi sunt, tales viri ad notitiam Ecclesiae pervenerunt.

Versus 5

"Parvulus est et delicatus." Tempore Veteris Testamenti, obscura fuit notitia incarnationis Christi: parvus quoque numerus fidelium, qui sunt membra Christi.

"Praeparavit impensas." Moyses impensas domus Domini praeparavit dicens: "O Israel quid Dominus Deus tuus petit a te? nisi ut timeas Dominum Deum tuum, ut ambules in viis ejus," etc., et aliis similibus.

Versus 8

"Multum." Significat Judaeos propter carnalem legis observantiam et sanguinolenta opera, non posse spirituale aedificium Domino praeparare; vel quia pollutas manus habebant sanguine Christi, et prophetarum, unde: "Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt".

Versus 14

"Auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum." RAB. "Patres Veteris Testamenti in scripturis suis sensus profunditatem et eloquii venustatem inserebant."

"Talentorum." Talentum caeteris praecellit ponderibus: et rei magnitudinem et perfectionem significat.

Versus 15

"Artifices, latomos, et caementarios," etc. RAB. "Praedicatores qui latomi, caementarii et artifices lignorum, et multis aliis modis dicuntur, quia juxta qualitatem auditorum, formatur doctrina praedicatorum. Aliter enim sapientes, aliter insipientes, aliter superbi, aliter humiles docendi sunt."

Versus 17

"Praecepit quoque David cunctis principibus Israel ut adjuvarent Salomonem," etc. Significat legem et prophetas firma auctoritate docere, ubi, qui sanctitate et virtute in Ecclesia principantur, adjuvent verum Salomonem in aedificio ejus, docendo scilicet et operando; unde: "Adorate Dominum in atrio sancto ejus".

Versus 19

"Sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca foederis Domini, et vasa Domino consecrata in domum, quae aedificatur," etc.-- "Anima justi sedes est sapientiae". In hac domo requiescit arca, id est, fides incarnationis Christi.

PrevBack to TopNext