"Igitur David," etc. Post completionem Veteris Testamenti, successit incarnatio Salvatoris, cujus regni non erit finis, unde: "Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum".
Versus 3
"Numeratique." Qui ministerio Domini funguntur, fidem sanctae Trinitatis, et mandatorum impletionem servare debent. Unde: "Inventa sunt triginta octo millia virorum." Quisquis enim sana fide et recto opere usque ad finem Deo servit, et ad resurrectionis gratiam, et beatitudinem aeternam quae in octonario signantur, perveniet.
Versus 4
"Viginti quatuor." Quia veri ministri lucis debent instare, et a via justitiae non declinare. Nam viginti quatuor horis totus per circulum orbis illustratur, et tenebrarum umbra pellitur. Unde septuaginta duo discipuli ad praedicandum missi, quia fides sanctae Trinitatis cum operibus lucis ad justitiam sufficit: ter enim viceni et quater terni septuaginta duo fiunt, quo numero linguarum diversitas, et librorum utriusque Testamenti series comprehenditur.
"Praepositorum." Quia nemo hujus ordinis dignitatem appetere debet, nisi qui perfectioni et doctrinae studet. Senario enim numero mundus factus est, et homo sexto die creatus, quo et redemptus est.
RAB. " Quia lex et prophetae, etc., usque ad et patienter toleret omnia, amarus et iratus peccatis suis."
Versus 25
"Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus," etc. ID. " Dum filii Israel in deserto fuerunt, etc., usque ad Evangelium vero stabile et fixum."
Versus 28
"Et erunt sub manu filiorum Aaron, in cultum domus," etc. Ut minores discant majoribus obedire, et majores adjuti a minoribus possint dignius officium explere: sicut in Ecclesia fit hodie.
"Exedris et in loco purificationis." Thalamis vel cubiculis in quibus habitant Levitae et sacerdotes. Ipsi quoque veri templi ministri aditum debent diligenter observare, dignos intromittere, indignos vero repellere.
Versus 29
"Ad ferventem similam, et ad torrentem," etc. Spicas scilicet primitiarum, quae torrebantur et grana comedebantur, quas vulgo grancas vocant; in quibusdam codicibus habetur: "Ad ferventem similam." In aliis "ad ferventem," tantum: sed in Hebraeo habetur, "ad torrendum."