Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 24

Caput 24

Versus 2

"Sacerdotioque functus." RAB. " Potest per Eleazar filium Aaron seniorem, etc., usque ad quia multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum."

Versus 4

"Per familias sedecim." Duplicatus est octonarius. In lege carnalis circumcisio octava die celebratur, in Evangelio vero in praesenti circumcisio cordium, et in futuro corporum.

Versus 6

"Descripsitque." RAB. " Praedicatorum ordo, etc., usque ad et justitiae nomine merito censetur."

Versus 7

"Exivit autem sors." Si qui putant in necessitate Deum esse consulendum sortibus apostolorum exemplo, videant apostolos collecto numero fratrum hoc fecisse, et preces Deo ante fudisse.

"Prima Joiarib, secunda," etc. David in viginti quatuor sortes Leviticam tribum et sacerdotalem ordinem distribuit, ostendens Ecclesiae sacerdotalem et regiam dignitatem plene habere et legis, et Evangelii doctrinam perfecte servare, vel perfectionem operis, quae senario commendatur, et claritatem evangelicae praedicationis, quae quaternario figuratur. Nam quater seni viginti quatuor faciunt.

PrevBack to TopNext