Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 25

Caput 25

Versus 1

"Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium," etc. RAB. " Quia verus David rex noster et Dominus, etc., usque ad et omnem terrenarum rerum cupiditatem transilit, digne laudes persolvit"

Versus 7

"Cuncti doctores." Hi sunt, qui hodie canones divinorum librorum sensu evangelico exponunt, quater enim septuaginta duo, ducenta octoginta faciunt. Libros autem Veteris et Novi Testamenti septuaginta duo esse dubium non est. Unde quicunque divino fungitur officio, quatuor principalibus virtutibus insistens, evangelicae doctrinae incumbat et secundum ejus normam quidquid didicerit vel docuerit, formare intendat.

PrevBack to TopNext