Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 26

Caput 26

Versus 2

"Meselemiae." RAB. "Qui interpretatur "reddente Domino,"et significat ordinem apostolorum et primorum doctorum, quibus orientalis porta, id est, primitiva commendatur Ecclesia, quibus antiquorum Patrum redditae sunt promissiones."

"Zachariae." Qui memoria Domini interpretatur, et significat doctores gentium, quia a primis praedicatoribus ad praedicandum ordinati sunt. Unde "orantibus apostolis et jejunantibus, ait Spiritus sanctus: Segregate mihi et Paulum et Barnabam".

Versus 4

"Obededom." Rubeus: qui in servitute erant generati, et rubore sanguinis Christi perfusi, reatum suum in propatulo habuerunt; recte per condescensionem magistrorum reducuntur ad gradum pristinum, unde Paulus: "Omnium servum me feci, ut omnes lucrifacerem".

Versus 15

"Ad austrum." RAB. "Australis porta significat Judaicam plebem lege et prophetis illuminatam, calori fidei et lumini sapientiae percipiendo vicinam."

Versus 16

"Ad occidentem, juxta portam," etc. Per occidentalem plagam finis mundi significatur, in quo erit persecutio Antichristi: et "abundabit iniquitas, et refrigescet charitas multorum". Hujus portae janitores, sunt doctores illius temporis, qui Ecclesiam docendo et exhortando roborant: unde Sephim humilis vel campestris, et Hosa divinans interpretatur. Humiliabitur enim in persecutione Ecclesia, et in campo lasciviae erit dissoluta. Sed in perfectorum actione elevata, quod divinis praesignatur eloquiis, unde: "Clausi sunt sermones usque ad praefinitum tempus".

Versus 17

"Levitae sex, et ad aquilonem quatuor per diem," etc. Senarius bonum opus ministeriorum Dei significat, quaternarius evangelicam doctrinam et principalium virtutum plenitudinem.

"Bini et bini." Janitores binos et binos dicit esse in cellulis atque in via, quia sive in cellulis cordis sui curam gerant, sive in via exterius verbum Dei exponant, duo praecepta charitatis et regulam utriusque Testamenti omnino servent.

Versus 24

"Filii Moysi," etc. Qui praecipue a David honorabantur secundum Josephum, et super thesauros constituti erant, doctores de Judaeis significat, quibus ornamentum Ecclesiae, id est, decor animae commendatur.

Versus 25

"Fratres quoque ejus Eliezer." Ostendit donaria principum thesauros esse sanctorum, quae enim hostibus offerebant, in supellectilem templi donabant. Quicunque enim bene laborans aliquid virtutis vel boni operis acquirit, Deo, non sibi bonum attribuat. Unde: "Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam".

Versus 29

"Isaaritis vero praeerat Chonenias," etc. Hi sunt qui in Ecclesia humiliter et obedienter, quae a magistris audiunt, devota mente suscipiunt, et qui lingua non possunt, faciendo doctrinam virtutum ostendunt.

Versus 30

"Israeli trans Jordanem contra occidentem," etc. Israelitae qui trans Jordanem possessionem acceperunt, significant eos, qui mediocritate contenti, arcem virtutum, turbulentiam hujus saeculi transcendendo, non appetunt, sed tamen mandata Dei opere exercere non negligunt. Quia vero nemo haec agit nisi dono Dei, is praepositus dicitur esse Asabias, id est "faciente domino," ut dicant cum propheta: "Omnia opera nostra operatus es in nobis".

Versus 31

"Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum." In Hebrun coepit David regnare, qui significat eos, qui bene conversati incipiunt, et David in vita sua parant regnum. Hebronitis Jerias, timens Dominum princeps est, quia "initium sapientiae timor Domini". Hebron vero interpretatur conjugium: "qui enim timet, proficit ut amet, et foras mittat timorem".

PrevBack to TopNext