Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 27

Caput 27

Versus 24

"Non est relatus in fastos." RAB. "Quia superveniente ira conturbatus est numerus, nec juxta eum fuerunt distributi in ministeria."

Versus 25

"Super thesauros," etc. ID. "Thesaurus Christi scientia, sapientia virtutis, ex his honorat servientes sibi. His praeficitur Azmoth, qui interpretatur fortis morte, doctrina enim viri per patientiam dignoscitur; unde: "Melior est patiens viro forti". Azmoth etiam filius Adiel, qui interpretatur pater meus Deus. Quidquid enim sancti virtutum habent, Deo attribuunt."

"His autem thesauris." Ille enim veri Salomonis thesauris in urbibus, vicis, et turribus merito praefertur, qui dignitatem nominis Jonathae, et patris ejus Oziae fide praefert et opere. Jonathas enim domum Dei, et Ozias fortitudo Domini. Qui enim dono Dei accipit lumen scientiae, et rectitudinem fidei fortiter servat in opere, ecclesiarum Dei curam non immerito accipit.

Versus 26

"Ezri filius Chelub." Ezri adjutus Domino; Semeias audiens Dominum; Zabdias fructus vehemens vel abundans. Qui enim audit praecepta Domini, ope misericordiae ejus adjutus, abundantem boni operis fructum congregat in vitam aeternam.

Versus 28

"Oliveta et ficeta, quae erant in campestribus," etc. In his olivae et ficus sunt, et significant coetus sanctorum, qui misericordiae oleum habent in pectore, et mansuetudinis dulcedinem in mortalitate. Quae virtutes in campestribus, quae in propatulo et praesto sunt omnibus, nec acceptionem personarum, sed bonae voluntatis rectitudinem quaerunt auditoribus suis.

"Balanam Gederites." Balanam, qui interpretatur habens gratiam, super oliveta et ficeta constituitur. Ex Dei enim gratia datur bonorum operum ubertas. Joas vero, qui interpretatur sperans vel Domini robur, apothecas olei custodit, quia nemo pervenit ad praemium nisi qui per robur mentis fiducia spei tendit ad coeleste regnum.

Versus 29

"Saphat." Qui interpretatur judicavi, filius Abdi, id est patris gratiae, significat apostolos aliis doctoribus electione Domini praefectos, quibus dicitur: "Sedebitis et vos super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel".

Versus 30

"Super camelos vero Ubil Ismaelites, et super asinos Jadias." Deformia et immunda sunt haec animalia, et significant gentiles peccato distortos et libidine immundos, sed in regnum nostri David venientes habent magistros Ubil et Jadias, qui spernentes philosophiam et inanem fallaciam mundi, elegerunt simplicitatem Evangelii, tanquam humiles et despecti, unde: "Si quis videtur inter vos sapiens esse, stultus fiat".

Versus 32

"Jonathan." RAB. " Cum Jonathan fuit, etc., usque ad unde: "Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos?""

"Achitophel". Qui postea cupiditate de pravatus cum Absalon de nece David tractavit, et interpretatur frater meus cadens, vel irruens vel tractans. Hic est Judas Scarioth, qui inter apostolos familiaris Domino fuit, sed postea cum Judaeis avaritia corruptus de morte ejus tractando, perpetuae mortis ruinam meruit, qui etiam, secundum librum Regum, laqueo se suspendit. Possunt etiam per Achitophel Judaei significari, qui Patrum praerogativa aliquando charissimi et collocutione Dei fuere clarissimi: sed postea contra Christum consilium mortis facientes, a Romanis in propria domo sicut Achitophel, id est, in Jerusalem exstincti sunt.

Versus 33

"Chusai." Id est, Aethiops et David fidelis, per omnia gentiles signat, de quibus dicitur: "Populus quem non cognovi servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi".

Versus 34

"Post Achitophel fuit Joiada." Praevaricante Juda non remansit vacuus duodecimus locus: sed successit cognoscens gratiam Dei Matthias humilis et fidelis: qui gratiam quam dono Dei percepit, humiliter servavit. Interpretatur enim Joiada sciens vel cognoscens; Banaias aedificator Domini. Quem enim gratia Dei in apostolum elegit, agnitio sanae fidei in ipsa dignitate solidavit. Abiathar, qui ad tempus est inter consiliarios David, sed in electione a Domino cum Joab contra Salomonem deviavit, significat eos qui dignitatis suae gradum, quem a Domino perceperunt, cupiditate corrupti non custodiunt. Hi enim a vero Salomone si in carcere poenitentiae juxta timorem Achitophel permanere noluerint, in perpetuum puniendi sunt.

"Joab." Id est, inimicus, signat eos ex quorum persona dicitur: "Ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam iniquitatis odio habui", quibus alibi dicitur: "Estote perfecti sicut Pater vester coelestis perfectus est". Interpretatur enim Joab idem pater.

PrevBack to TopNext