Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 28

Caput 28

Versus 1

"Cum eunuchis et potentes et robustissimos quosque in exercitu Jerusalem." RAB. "Lex prohibet Israelitas abscindi, et alienigenae non solent ad secreta consilii admitti. Sed tradunt in hoc loco eunuchos vocari, qui a saeculi actionibus alieni, orationi et lectioni vacabant: et uxores non causa libidinis, sed suscipiendae prolis habebant: quos Josephus Essenos vocat."

Versus 11

"Dedit autem David." David Psalmista, et caeteri Patres Veteris Testamenti figuris et aenigmatibus designabant universa quae verus pacificus in Ecclesia facturus erat: quomodo omnes nationes per fidem baptismi introitum in Ecclesiam habuerunt, qualis Ecclesiae status esset futurus, qualis sanctorum perfectio et in regno coelesti remuneratio cujusque pro meritis reddenda per diversas cellas et exedras, quia in regno Dei mansiones multae sunt.

Versus 17

"Et leunculos." RAB. " Neque in Exodo in constructione tabernaculi, etc., usque ad perstrinximus."

ID. "Tradunt Hebraei exemplar templi et vasorum Mosi in monte monstrati ad Jesum pervenisse, deinde ad judices et ad Heli et ad Samuel et ad David, tandem ad Salomonem. Vel manus Domini, filius est, per cujus donum David et alii sancti perceperunt quidquid de sanctae Ecclesiae structura protulerunt."

PrevBack to TopNext