Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

Versus 1

"De spiritualibus." Agere incipit Apostolus de bonis sancti Spiritus, pro quorum majoribus alii superbiebant, minores invidebant et despiciebant, quasi nunquam habituri essent.

Versus 2

"Scitis." Spiritualia, traditurus priora commemorat, ut sicut fuerunt tunc imago idolorum, ita nunc sint imago Dei.

Versus 3

"Ideo notum." Quia per singula charismata hominibus magis gloriam quam Deo dabant, nescientes hoc a Spiritu sancto ministrari; in omnibus ostendit laudem Dei esse et gratiam, ut sicut tunc imago idoli totum malum fuit ex homine, ita nunc ex Spiritu Dei omnia bona credantur.

"Nemo in spiritu," etc. Cogitando, loquendo, operando.

"Dicit" similiter tribus modis, scilicet, corde, ore et opere anathema Jesu, id est aliquam separationem, a Jesu, id est quodlibet peccatum: quasi: Abstinetur per spiritum a malo.

"Nisi in Spiritu sancto." Quasi: Bene operari et omne bonum est per Spiritum sanctum, et ideo major non despiciat minorem, quia nihil habet nisi a Spiritu sancto.

Versus 4

"Divisiones." Hoc commune omnibus: sed gratiae sunt divisae, ne minor desperet: ne major, dum audit gratias, superbiat.

Versus 6

"Idem vero Deus." Hoc ait, ne Pater et Filius et Spiritus sanctus alia separatim operari videantur, ex eo quod Spiritui gratias, et Domino ministrationes, et Deo operationes supposuerat, omnia referens ad unum Deum subdit: "Quia Deus operatur. Omnia in omnibus." Non uni omnia tribuit, sed in omnibus omnia operatur, ut quod non habet quis in se, habeat in alio, et sic maneat charitas et humilitas.

Versus 7

"Unicuique." Divisa sunt bona, et non ad meritum alicujus singulariter dantur, sed ad utilitatem aedificandae Ecclesiae. Accepimus et nos Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam, si charitate compaginamur, si catholico nomine et fide gaudemus. Credamus, fratres, quantum quisque amat Ecclesiam Christi, tantum habet Spiritum sanctum.

Versus 8

"Sapientiae." Sapientia est in contemplatione aeternorum. Scientia in actione temporalium. Unde in Job: "Ecce pietas." Id est, cultus, Dei "est sapientia," qui Graece theosebia. Et quis hic cultus ejus, nisi amor et cognitio ejus? abstinere autem a malis scientia est: mala autem in temporalibus sunt, in quibus caute et prudenter versandum est. Cui datur sapientia, est quasi sol; cui scientia, luna in nocte saeculi; quibus caetera dantur, stellae sunt: quia haec in nocte sunt necessaria.

Versus 9

"Alteri fides." Et fides inter dona Dei et munera est. Non ergo sola charitas, sed charitas cum fide a Deo nobis est.

Versus 10

"Sermonum." Sermones sunt allegoricae pronuntiationes quae in prophetis et in Evangeliis apparent.

Versus 11

"Unus atque idem spiritus." Quod supra dixit tres operari, hic nominat spiritum: quia enim unius sunt naturae, quod unus operatur, tres operantur. Unus et idem, inquit, ne tot putentur quot sunt opera: non quod sine Patre et Filio Spiritus operetur. Inseparabilis est enim operatio Trinitatis.

"Dividens singulis." Unde nec huic dolendum, nec illi superbiendum.

"Ut vult." Qui solus novit quod conveniat, et gratis, non ad meritum hominum.

Versus 12

"Ita et Christus." Caput et corpus dicitur Christus, propter ineffabilem unitatem capitis et membrorum. Unus spiritus faciet omnia in membris corporis Christi, sicut una anima videt in oculo, audit in aure, et in caeteris omnibus omnia facit.

Versus 13

"Etenim." Ostendit quomodo corpus Christi sit unum quia omnes baptizati, id est abluti et in uno spiritu ducti sumus in hoc, ut simus unum corpus, id est unanimes per illum unum spiritum, ut totum corpus hominis una anima vegetatur. Et quia omnes potati sumus in acceptione diversorum donorum Spiritus sancti, "in uno spiritu:" quia omnia dona ad unum efficiendum dirigit. Non illius persona contemnenda vel praeferenda, nec hominibus gloria Dei danda: quia unus et idem in omnibus operatur.

Versus 14

"Nam et corpus." Ostendit per similitudinem humani corporis unitatem corporis Christi, id est Ecclesiae, habere varietatem officiorum et diversitatem hanc non tollere unitatem: sicut humani corporis unitas non in singularitate consistit, sed in multis membris, ut invicem sibi praestent quod debent.

Versus 17

"Si totum." Quasi dicat: Si in Ecclesia omnes essent unius officii, quomodo impleretur necessitas corporis, cujus gubernationi diversis opus est?.

Versus 18

"Memora, unumquodque eorum sicut voluit." Ut nihil desit illi: ita et in Ecclesia diversas personas quibus tribuit munera diversa.

Versus 19

"Quod si essent omnia unum," non modo multitudo sensuum periret, sed etiam corpus. Ita si in Ecclesia omnes essent unius officii et dignitatis, non discernerentur membra neque corpus.

Versus 21

"Aut iterum caput pedibus." Ipsa dignitas contemptibilis est sine subjectis. Officium enim est per quod dignitas constat. Magnus imperator necessarium habet exercitum.

VERS 23.-- "Inhonesta sunt." Absit ut in membris sanctorum aliqua sit turpitudo: sed dicuntur inhonesta, quia non habent eam speciem decoris quam habent ea quae in promptu sunt. Vel propter legem membrorum quae de peccato venit; usus membrorum illicitus turpis est, non membra ipsa. Intelliguntur etiam quidam fratres qui cum honesti sunt egestate et habitu, aliquando tamen vitae mundioris sunt. Vel intelliguntur illi qui in Ecclesia per aliquod peccatum inhonesti, abundantius adjuvantur consolationibus et orationibus, ut honesti fiant.

Versus 24

"Honesta autem." Quasi dicat: Ita et fratribus in quibus studium peritiae, conversationis ornavit honestas, nihil est quod addatur a nobis.

"Sed Deus temperavit." Remoto illo quod obest, ponit illud quod prodest, scilicet contemperationem.

Versus 25

"Sed in idipsum pro invicem." Quasi dicat: Sollicita sint membra, ut tendant in idipsum, id est in id sollicitudinis quod sit ipsum, id est indifferens, ut non minus pro alio quam pro se.

Versus 26

"Et si quid patitur." Hoc de membris corporis ambiguum non est, quia si oculus vel pes capiatur aliqua aegritudine, totum corpus condolet. Ita et nos decet condolere fratribus si quid adversitatis emerserit, et laetari si bene cesserit.

Versus 27

"De membro." Vel Christo, vel a me cujus praedicatione instituti estis.

Versus 28

"Et quosdam quidem." Determinat hic de donis Dei, quae altiora, et quae sint inferiora. De his enim putabant Corinthii, quod minus esset majus, et quod majus esset minus.

"Primum." Dignitate et tempore "apostolos" vice Christi praedicantes et omnium judices.

"Secundo prophetas." Id est mysteria Scripturarum vel futura revelantes.

"Tertio doctores." Praecepta vivendi dantes, vel qui pueros litteris imbuunt.

"Genera linguarum." CHRYS. "Ecce donum Dei est, multas scire linguas. Et nota quod ultimum ponit illud, quod illi primum ponebant."

Versus 29

"Nunquid omnes pro," etc. Qui haec non habet in se amet in aliis ea: et in eis jam haec habet, quae in se non habet.

Versus 31

"Excellentiorem viam." Charitatem, quia est majus omnibus praedictis donum; unde in fine, his qui dicunt, "Domine, in nomine tuo prophetavimus, daemonia ejecimus, virtutes fecimus, dicet Dominus: Recedite a me, non novi vos, operarii iniquitatis".

PrevBack to TopNext