Caput 5
Caput 5
Versus 3
Versus 6
Versus 10
"Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna, juxta omnem," etc. Tyrus, unde rex Hiram, insula est dedita negotiationi, ubi erant optimi fabricatores lignorum, qui dabant ligna pretiosa accipientes cibaria. Vivunt enim non agrum colendo, sed negotiando. Ibi est mons Libanus, de cujus lignis facta est domus Domini. Unde et Libanus dicitur ibi: "Aperi, Libane, portas tuas".
Versus 13
Versus 15
"Fuerunt itaque Salomoni septuaginta millia eorum, qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte." BEDA, ibid. " Nec praetereundum quod septuaginta et octoginta millia portantium onera et latomorum cum praepositis suis non fuerunt Israelitae, etc., usque ad Quidam utraque virtute praediti ad opus domus Domini conveniunt; unde: "Corripite inquietos, consolamini pusillanimes," etc.."
Versus 16
"Absque praepositis." Praepositi autem sunt sacrae Scripturae conditores quorum magisterio crudimur inscios docere, contemptores corripere, et invicem onera nostra portare.
"Trium millium." Propter fidem Trinitatis, quam sancta eloquia praedicant. Quod in Paralipomenis tria millia sexcenti scripti sunt, ad perfectionem eorum respicit. Senarius enim, in quo mundi completus est ornatus, perfecta bonorum opera significat: et quia sancta Scriptura cum fide veritatis opera justitiae docet habenda, recte praepositi operum templi tria millia et sexcenti fuerunt.
Versus 17
"Praecepitque rex ut tollerent." BEDA, ibid. " Ad aedificandum domum Domini primo ligna et lapides de monte caeduntur, etc., usque ad unde: "Superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum"."
"Lapides grandes." BEDA, ibid., cap. 4. "Vel lapides pretiosi, grandes, quadrati, primi sunt magistri, qui ab ipso Domino audiere verbum salutis. Superpositi vero ordines lapidum vel lignorum sequentes sacerdotes vel doctores, quorum praedicatione crescit Ecclesia et ornatur virtutibus."
Versus 18
"Porro Giblii praeparaverunt ligna et lapides." RAB. ex Bed., ibid. " Giblos est civitas Phoenicis.etc., usque ad nec sanctuarium Domino, sed ruinam sibi aedificat, qui docere praesumit quod ipse non didicit."
"Ad aedificandum domum." ID., ibid. "Post fundamentum de talibus compositum, aedificanda est domus praeparatis lignis et lapidibus, et ordine collocatis, qui de suo situ vel abstracti sunt, quia post prima fidei rudimenta, post collata in nobis juxta exemplum sublimium virorum fundamenta humilitatis, addendus est in altum paries bonorum operum, et quasi superpositis sibi invicem ordinibus lapidum proficiendum de virtute in virtutem."